SECTIO XLVIII.

SECTIO XLVIII.

Paræcialis cura an sine Examinatorum suffragijs possit in Indijs valida prouisione conferri.
590
*SIc visum nuper aliquibus, & Sede
vacante N. non adhibitis Examinatoribus, iuxta formam à Concilio Tridentino præscriptam Seßione 24. Cap. 18. Capitulares Examinatorum munus, dimissis legitimè aliàs designatis, assumpserunt: & eo, (vt indicatum mihi) fundamento, quod ex Cardinalium Declarationibus, & recepta apud Scriptores doctrina persistit, ad Examinatores scilicet tantùm spectare approbationem simpliciter exhibitam,
sine gradu prælationis, cùm ad Episcopum pertineat quis sit magis idoneus iudicare, pro quo Dom. Barbosa in Collectaneis circa citatum Caput. nu. 121. Qui tamen nu. 114. ita scribit: Examinatores ab Episcopo vel Vicario, quibus Beneficia prouideri incumbit, maximè quando iubetur, teneri significare & subscribere quis dignus, & quis dignior sub peccato mortali tenent Bartholomæus Medina in Summa Lib. 1. Cap. 14. §. 32. & Petrus de Ledesma in Summa p. 2. Tract. 7. c. 1. Conclus. 7. Difficult. 13. Sic ille. Quòd quidem ex ea parte non videtur contrarium, qua iussio prædictorum interuenit: licet enim ad eos spectet de maiori dignitate iudicium, possunt tamen ad conscientiæ suæ maiorem securitatem Examinatorum iudicium implorare. Quatenùs verò Auctores dicti etiam iussione seclusa idem faciendum esse significant, dum particulam Maximè adhibent, in eo non audiendi, cùm Doctorum communis sensus, ex quibus plures citatus Scriptor adducit, contrarium statuat, Cardinalium Declarationibus apertè suffragantibus.
591
*Hoc ergo supposito fundamento discur
runt illi, & iudicant sine Examinatoribus Synodalibus, aut alijs eorum loco designatis ob ipsorum defectum, posse id, quod ad sufficientiam oppositorum spectat expediri: quandoquidem iudicium de maiori illorum dignitate ipsis reseruatur: qui autem de maiori iudicare dignitate potest, etiam valet de absolutè digno, vt est euidens, pro quo iudicium Examinatorum tantùm requiritur, & tres pro eo sufficiunt, iuxta Tridentinum: ex quo fit maiorem numerum, qui esse in Capitulis solet, pro eo abundè sufficere, & frustra fiunt per plura, quæ fieri possunt per pauciora. Licet autem Concilium citato Capite pro
forma examen vt ab eodem disponitur exigere videatur, & reuerà forma sit, qua non seruata actus irritatur, iuxta dogma in Iure vtroque certissimum, pro quo in negotio præsenti loquens Textus & Doctores accumulat P. Fragosus Tomo 2. Lib. 9. Disput. 20. §. 1. num. 7. formam tamen posse per æquipollens impleri probari potest ex Decio in Cap. Appellationibus de Appellat. vbi quatuor proponit casus, in quibus forma non impletur per æquipollens, supponens posse in alijs. Et non referre an verè an interpretatiuè impleatur affirmat Alexander Consil. 179. num. 6. vers. Tertiò respondeo Lib. 5. Ex quibus Cardinalis Tuschus Tomo 3. Lit. F. Conclusion. 415. num. 32. & 34.
592
*Dico Primò. Pro examine promouendo
rum ad Paræcialem curam in Indijs debet forma à Concilio Tridentino præstituta seruari. Probatur, quia sic habetur expressum in Regio rescripan. 1609. die 4. Aprilis, ibi: Y admitidos los Opositores, y auiendo precedido el examen en concurso dellos conforme à derecho, como se hace en estos Reynos en las Iglesias, donde los Beneficios se proueen
Rescriptum Regium.
por oposicion, nombrando Examinadores cada año, conforme à lo que manda el Santo Concilio de Trento.
Sic Philippus Tertius iuxta Sedis Apostolicæ facultatem. Vbi & inferiùs sic additur: Sin que los Prelados puedan proponer, ni propongan otro alguno sino fuere de los Opuestos y examinados &c. | Et sic habet constantissima praxis omnium Ecclesiarum.
593
*Dico Secundò. Stante obligatione cir
ca obseruantiam prædicti decreti, quæ sub reatu culpæ mortalis vrget, tum ratione grauissimæ materiæ, & periculi circa Sacramentorum valorem, nec non Regij Patronatus, pro quo iuramentum à Prælatis sua in promotione præstatur; non fit ei satis, nisi Examinatores adhibeantur iuxta formam ab ipso traditam, & receptum stylum supplendi ipsos, cùm constiterit defecisse, ita vt Ordinariorum ipsorum examen minimè sufficiens debeat iudicari. Probatur.
Primò. Quia Episcopus non habet votum de
cisiuum, & consequenter neque Vicarius, vt habetur ex Declarationibus Cardinalium ex Bibliotheca Cardinalis Bellarmini de promptis, sic enim circa citatum Caput: Item Episcopus, vel Vicarius non habent votum decisiuum, sed si plures habent paria vota Examinatorum, si accedat Episcopus, erit electus, sed si vota Examinatorum sint singularia, nullus est approbatus, etiamsi accedat Episcopus, vel Vicarius: immò si cum voto Episcopi non habent vltra dimidium votorum, omnes censentur reprobati. Sic ibi: quod & habet Dom. Barbosa in Collectaneis ad citatum Caput. nu. 115. vbi adducit Massobrium in Praxi habendi concursum requis. 4. Dub. 5. Iuxta quæ manifestè colligitur Capitulum S. V. non plus potestatis habere, cùm manifestum sit minorem esse in multis, & ad summum id haberi, vt in Ordinaria iurisdictione succedat: & vt demus in delegata etiam succedere, de quo in Thesauro Tom. 2. Tit. 19. nu. 62. & seqq. & quòd Capitulo non ita fidatur, sicut Episcopo communis sensus est, de quo nu. 65. & omninò certum maiori nullatenus posse potestate gaudere. Ex quo in præsenti caussa id habetur, quod Assertione nostra contendimus.
494
*Secundò. Quia Pontifex in reseruatis
sibi Beneficijs per concursum prouideri solitis ita Synodalium Examinatorum iudicium requirit, vt si sola Episcopi approbatio subsit, nulla sit ab eodem facta prouisio, vnde generalis clausula apponi solita neutiquam suffragatur. Pro quo Nicolaus Garcia de Beneficijs Parte 9. Cap. 2. num. 367. Ex quo P. Palaus Tomo 3. Tract. 13. Disput. 3. Puncto 3. n. 5. Vnde sic in proæmio prouisionum: Nos tibi, quia dilectis filijs Examinatoribus in Synodo diœcesana, iuxta formam Concilij Tridentini deputatis, seruata forma huiusmodi in concursu &c. Ex quo pro Capitulo S. V. similiter arguendum iuxta nuper dicta.
595
*Tertiò. Apud Declarationes Cardina
lium, de quibus nu. 593. sic quædam: Item Capitulum, & inferiores, si prouident Parochiam sine concursu, vel sine ordinatis Examinatoribus, collatio est nulla. Quid clarius? Dices non agi de Capitulo S. V. sed plena, eo quòd priuilegiatum sit in ordine ad prouisionem; vnde sic additur: & Episcopus faciat concursum, & mittat approbatum Romam iuxta Bullam Pij V. Vide vers. Datur. 1568. Sed hoc non obstat, quia plus est Sede plena eam habere Capitulum potestatem, quàm ea vacante, vt constat, quandoquidem proprio nomine & auctoritate, & non in defectum alterius potest Parochiam prouidere; & nihilominus collatio est nulla, quia non sunt adhibiti Examinatores ordinati: ergo idem est de Sede vacante, & potiori quidem ratione dicendum.
596
*Quartò, Quia etiam deficientibus Exa
minatoribus synodalibus nequit Episcopus sine alijs ad prouisionem Parochialis Ecclesiæ procedere, iuxta id, quod est à Clemente VIII. dispositum, pro quo Auctores exhibet Dom. Barbosa in Collectaneis citatis num. 93. Itaque Examinatores Synodales quando omnes intra annum deputationis mortui fuerint, tunc Episcopus ex antiquis Examinatoribus, si fuerint, subrogare debet alios non pauciores quàm sex, & si non existant sex Examinatores antiqui synodales, qui ad hunc numerum ascendant, tunc Episcopus eligat illos, qui fuerint, & alios suppleat de nouo, approbatos tamen à Capitulo, vsque ad numeri pręfatipræfati complementum. Si autem nulli Examinatores antiqui superstites sint, tunc Episcopus nouos Examinatores probitate & scientia idoneos, qui à Capitulo approbati sint, non pauciores dicto numero substituat, ex quibus tres saltim pro concursu ad Paræciale beneficium tenetur adhibere. Ex quibus euidenter infertur sine illis stare prouidentiam dictam non posse, etiamsi necessitas ob defectum synodalium aliud permittere videretur. Quando ergo necessitas nulla est, & Examinatores iuxta legitimam sunt formam electi, minùs id profectò licebit, eritque nullius valoris prouisio, quomodocumque Examinatorum electio contigerit: intentum siquidem Concilij fuit, quod Pius V. Constitutione sua roborare voluit, vt approbatio ad concursum pro Parochialibus beneficijs accedentium neutiquam Ordinarijs solis, aut pro eorum libitu designatis Examinatoribus relinquatur. Et hæc cùm ita se habeant respectu Episcoporum, ostendere debet Capitulum vnde ipsi maior sit circa casum, de quo agitur, potestas attributa.
597
*Quintò, Ex varijs alijs Declarationibus
Cardinalium, quæ hoc videntur aut statuere, aut supponere, & à multis proferuntur Auctoribus, quos præsertim allegat Dom. Barbosa in Collectaneis citatis, & in Summa Apostolicarum Decisionum verb. Examinatores, qui & se pro alijs citat locis. Videndæ etiam Declarationes & Resolutiones, de quibus num. 593. quæ cùm apud Cardinalem Bellarminum extiterint, certissimæ & authenticæ comprobantur, qua fide publicæ luci datæ. Videndus etiam P. Fragosus citato nu. 7. & etiam 8. vbi probat sine examine iuxta formam præscriptam collationem esse nullam, quia reuerà forma est, cuius omissio actum reddit nullum, pro quo Textus & Doctores inducit, sicut & Nos Tomo 2. Thesauri. Tit. 20. num. 112. cuius euidens argumentum ex Constitutione citata Pij V. desumitur collationem prædictam penitus annullantis. Pro quo etiam Diana Parte 3. Tractat. 5. Resolut. 64. Vbi quæstionem proponit, de qua.
num. præcedenti, quando scilicet instat prouisionis necessitas, & non existunt synodales Examinatores, adducitque Homobonum, Riccium, & Barbosam, nec non Decisionem Rotæ affirmantis tunc Concilij præceptum non vrgere, quia forma à lege inducta non obligat quando nequit pręcisèpræcise adimpleri. Contrarium tamen tamquàm probabilius amplectitur, pro quo & stat Sacræ Con|gregationis Cardinalium Decisio, de qua ibi. In eo autem vtriusque sententiæ Auctores conueniunt, vt omninò necessarium sit Examinatores ab Episcopo designari, sine quibus nequeat ad prouisionem beneficij Curati procedere, & ita examen semper est tamquàm forma prouisionis adhibendum, nec standum Ordinarij solius iudicio. Quo pacto etiam accipiendum, quod deci
Notanda Decisio.
sum asserit Nicolaus Garcia suprà Cap. 2. num. 4. scilicet Constitutionem Pij V. locum non habere, nisi in his diœcesibus, in quibus fuit coacta synodus, & in eis iuxta formam à Concilio dispositam deputati sunt Examinatores. Debent siquidem ab Episcopo deputari: quod & pariter de Capitulo S. V. dicendum, si casus similis incidat, ob rationem dictam, quòd scilicet in eo maior non sit quàm in Episcopo potestas. Licet autem Decretum Clementis VIII. casum hunc non videatur comprehendere, ad illum propter eamdem rationem videtur extendendum, quia reuerà nihil interest defectum Examinatorum ex eo accidere quòd numquàm electi sunt, aut quia electi penitus defecerunt. Et Decreti prædicti etiam Diana meminit Resolut. citata.
598
*Tandem. Ex eo quod pro parte opposita nihil adducitur, quod momenti alicuius sit. Id
siquidem quod de iudicio circa maiorem dignitatem examinatorum dicitur, pro quo & Barbosa in Summa citata Collectaneo 341. num. 21. & Bellarminianæ Declarationes vers. Item, non spectat: quàm sit leue ex dictis constat, quandoquidem ex eo fieret solius Episcopi examen futurum sufficiens, cùm ad ipsum spectet de examinandorum maiori dignitate iudicare, de quo specialiùs & expressiùs Doctores innixi Declarationi præfatæ loquuntur. Licet etiam in Capitulo plures sint, quàm necessariò debeant Examinatores adhiberi, non ideò pro examine requisito sufficiunt, nec benè axioma illud adaptatur Frustra fiunt per plura
&c. Quia omnes illi maiorem non habent quàm Episcopus potestatem, vnde per illos quantumuis multi sint, id fieri nequit, quod per minorem numerum Examinatorum, quia vnus virtute & potestate censentur, & ita non per plures fieret: qui, vt axioma locum habeat, debent esse eiusdem rationis cum paucioribus, quod secus accidit in pręsentipræsenti. Et vbi lex numerum statuit, stare nequit plurium aut pauciorum comparatio, & axioma ineptissimè vsurpatur. Quamuis etiam stare pos
sit, vt forma per æquipollens impleatur, in præsenti æquipollentia deficit, quia solum Capitulum non æquipollet Capitulo & Examinatoribus: ille enim maior Capitularium numerus etiam examini debet interesse. Et insuper cùm solus Episcopus non æquipolleat Examinatoribus, neque æquipollebit Capitulum, cùm maioris amplitudinis non sit, iuxta dicta: vnde neque interpretatiuè forma per huiusmodi abusum adimpletur.
599
*Dico Tertò. Cùm adeò manifestum
appareat in prouisione præfata formam non esse à Concilio præscriptam penitus obseruatam, Patronus non debet, immò nec potest, eidem stare. Ratio est clara, quia nequit actum illegitimum approbare, & ei auctoritatem conferre, vt prouisio procedat, in qua substantiale deficit requisitum.
Vbi opponi potest id, quod ex Aldana lib. 3.
Canon. respons. Tit. 9. num. 52. habet Dom. Barbosa in Collectaneo ad Cap. 18. Trident. citato num. 151. vbi ita scribit: Præsentatus à Patronis laicis ad Ecclesiam Parochialem de iure patronatus laicorum, sufficit quòd examinetur coram alijs Examinatoribus non synodalibus. Ita Aldana d. tit. 9. num. 52. vbi refert decisum sub die 19. Decembris 1620. Sic ille. Non ergo in casu nostro, in quo Ecclesiæ Parochiales sunt de iure patronatus laici ea erit, quam diximus, obligatio. Ad quod dicendum ita qui
dem potuisse disponi, si Patrono libuisset, & id fuisset conueniens iudicatum, iuxta id quod decisum asserit Nicolaus Garcia supra Cap. 9. n. 270. ex quo Dom. Barbosa in Collectaneo Consilij citato num. 147. scilicet Decretum Concilij non habere locum contra institutionem & fundationem, cùm seruari debeat lex in ipsa institutione posita, sed tantùm præsentatus examinandus & approbandus ab Ordinario. Et ita quidem aliquando videtur factum, quando Rex aliquos ad Parochiales quasdam Ecclesias præsentabat, nec sibi videtur ligasse manus, vt si quidquam tale præstare velit, id debeat illicitum & inualidum reputari. Quia verò modus præsentationis ijs præscriptus, qui eius nomine patronatum exercent, is est, quem vidimus num. 592. circa illum non licet altercari. Si & addamus in casu, de quo est sermo, id non esse seruatum, quod in præfata Decisione disponitur, scilicet quòd examinetur coràm alijs Examinatoribus non Synodalibus. Non ergo à solo Episcopo, & ita neque à solo Capitulo, non maiori, quàm ille, gaudente potestate.
600
*Dico Quartò. Si contingat Capitulares
aliquos Examinatores designatos, & vacatio Ecclesiæ succedat, sitque à Capitulo Parochiale beneficium conferendum, non debet examen ab ipsis cum voto decisiuo peragi, sed alijs est munus huiusmodi ex designatis extra Capitulum relinquendum, vel si non extent, eligendi, iuxta dicta nu. 597. Ratio autem ex eo desumitur, quod dictum nu. 593. Capitulum scilicet in examine non habere votum decisiuum, quod tamen habent Examinatores. Item ex dictis num. 590. & 598. Examinatores inquam non se debere circa gradus idoneitatis intromittere, quod est Ordinarijs reseruatum: quod secus accideret, si Capitulares essent Examinatores. Nisi fortè Examinatorum sint munere soli contenti, alijs de Capitulo prouisione relicta, de quorum scientia & probitate nequeant dubitare. Quod firmari potest ex Declaratione quadam inter Bellarminianas, quæ sic habet: Sede vacante Vicarius Capituli faciat ea om
nia, quæ ex hoc Capite spectant ad Episcopum: nec requiritur consensus Capituli ad deputandum Vicarium, & ad ponenda edicta concursus. Sic ibi. Iuxta quod non debet videri incongruum, si pluribus ex Capitulo id præstare liceat, quod vni Vicario non dubitat Sedes Apostolica demandare. In Indijs autem non ea Vicarij gaudent potestate, sed Capitula quod ad prouisionem dictam attinet, sibi penitùs iuxta probatas doctrinas arrogarunt, de quibus citato Tit. 19. Thesauri nu. 24. & 31.
Loading...