*Num. 193. argumentum P. Herincx
Parte 2.
Tract. 2.
Disp. 4.
n. 22. in hunc modum
inducit: Cùm intellectus noster in rebus humanis plerumque non possit certò assequi veritatem, intolerabile esset onus, & excedens ordinarium agendi modum, si non sufficeret operantibus assensus rationabili fundamento innixus, &
si cum aliqua formidine oppositi. Ergo regulariter loquendo, ex opinione seu assensu probabili
rectè formatur dictamen conscientiæ &c. Ad
quod respondet in primis Patrem Herincx in hac
doctrina valde à suo Scoto recedere
: sed maximè
cum in 4.
dist. 3.
q. 2.
arti. 3. dicat
Primò, si possibilitas adest, via tutissima est eligenda.
Secundò,
si non adest possibilitas, viæ tutissimæ proxima
est tenenda.
Tertiò. Cessante impossibilitate,
cautè est supplendum, quod impossibilitas prohibebat. Et
dist. 17.
q. vnica. Vbi via est facilior,
id est, magis in potestate hominis, & certior ad
gratiam recuperandam, tenetur quilibet ad illam
viam, ita quòd omissa illa, non attentet aliam difficiliorem & incertiorem: quia tunc se exponeret periculo salutis suæ, & videretur esse contemptor propriæ salutis. Sic ille in primis pro re|
sponsione exprobrat arguenti, ad quod dicendum
Auctorem dictum minimè ab Scholæ suæ Ma
Sed quam falsò, ostenditur.
gistro recessisse
: illa enim in priori loco de materia & forma Sacramentorum agit, vnde sic ait:
Vniuersaliter in omnibus dubijs quantùm ad materiam & formam sunt tres maximæ. &c. Quod
quidem libenter patroni sententiæ benignioris
admittunt. In Secundo de Sacramento Confessionis disserit, & eius necessitatem probat supposita institutione Christi, quia facilior & certior
via ad recuperandam gratiam. Vnde eius doctrina instituto non congruit, quia sententia,
quam aduersarij tuentur, non est facilior, sed onus
grauissimum. Deinde, subtilis Doctor adductam
rationem non adeò congruam recognoscens,
pro qua
num. 13.
& 14. aliam exhibet
num. 17.
Vbi & si fateamur fauisse illum aliquantulum,
ipsius tamen meritò citatus scriptor non meminit, quia cùm (vt ipse ait)
ille sit communißimus
Doctorum ac proborum consensus, & oppositum irrationabile, noluit intelligi Doctorem tantum,
qualecumq;qualecumque illud fingi possit huic patrocinium contulisse.