CAPVT XXII.

CAPVT XXII.

De nonnullis aliis Indorum Priuilegiis.
477
*PRimum sit quod habetur in CōpendioCompendio
Indico verb. Bulla Cœnæ, in quo sic dicitur: Conceßit Pius V. 4. die Ianuarij, Ann. Domini 1569. in foro conscientiæ ad decennium, ne Christiani in India incurrerent in excommunicationem Bullæ Cœnæ Domini propter commercium cum infidelibus, tam de aliis mercibus, quàm de armis, quando non esset in præiudicium Christianitatis, vt si hostem non notabiliter armarent. Quam conceßonemconceßionem extendit Gregorius XIII. ad aliud decennium hac declaratione, vt ij, qui mercatorum more exposita habent huiusmodi prohibita, vt illa infidelibus vendant, præfatam excommunicationem incurrant, etiamsi eos, quibus illa vendunt, non arment notabiliter: non tamen illam incurrant, qui priuatim, & sine probabili periculo aliquid parui momenti venderent, vt pugionem, aut gladium. Sunt hæc in viuæ vocis oraculis pag. 59. & 86. Sic ibi. Quod quidem priuilegium ex du
plici capite videtur expirasse, & quia temporale, & quia viuæ vocis oraculo concessum. Sed quia materia circa quam versatur, frequenter potest occurrere, videndum quid sine priuilegio liceat. Et materiam quidem sufficientem ad incurren|dam prædictam excommunicationem satis expressit Gregorius in suâ concessione; sunt enim ea, quibus in præiudicium Christianitatis possunt infideles armari, etiamsi non armentur notabiliter, sed mediocriter: duo enim extrema in armatura tali designantur, ex quibus primum absolutè est præjudiciale, aliud parui momenti: & ita primò excommunicatio incurritur, non secundò. Sed est medium aliud, quando scilicet neque notabilis est obarmatio, neque parui momenti. Siue ergo modicilla vendendo more mercatorum sit, siue alio modo, ad incurrendam excommunicationem est sufficiens
judicanda, quia tantùm excipitur, quæ parui momenti est. Quòd si ea, quæ parui est momenti, ad incursionem excommunicationis non sufficit, difficile apparet quomodo ex eo quòd more mercatorum vendendo constet, ad illius incursionem debeat sufficiens judicari. Licet enim multorum sententia sit, quos adducit & sequitur Diana Parte 5. Tract. 5. Resolut. 47. Superiorem posse sub peccato mortali præcipere rem secundùm se leuem, quia ratione circumstantiarum potest censeri grauis: in casu tamen præsenti ea doctrina non videtur locum habere quia circumstantiæ quoad intentum prohibitionis non habent considerabilem differentiam: prohibentur enim ea, quæ in præjudicium possunt Christianitatis redundare: hoc autem præjudicium idem est, siue mercatorum more, siue aliter illa vendantur. Et vt demus ratione alicujus circumstantiæ posse graue præceptum imponi; adeò tamen graue, vt excommunicatione Sedi Apostolicæ reseruatâ feriatur, non apparet quomodo possit pietati & æquitati eiusdem Sedis esse conforme.
478
*Circa quod dicendum, non videri
Expedita illa.
mentem Pontificis, vt qui vendit aliquid parui momenti, etiamsi mercator sit, excommunicationem incurrat, id enim rationes adductæ conuincunt. Quod intelligitur factâ omnimodâ paritate, quòd videlicet semel tantùm aut iterùm vendat, sicut alius, qui mercator non est semel aut iterùm id præstare potest. Quod ergo Pontifex ait, Qui mercatorum more exposita habent, in sensu præfato non procedit, sed de expositione ad continuatam venditionem. Licet enim vna aut altera venditio parui momenti in ordine ad præjudicium Christianitatis non videatur tantâ districtione damnabilis; continuatio tamen non potest sine graui præjudicio constare. Et ita Auctores de hac excommunicatione loquentes, cùm res parui momenti excipiant, vt pugionem, galeam, vel arcum, ea in singulari significant, vt videri apud eos potest, quos adducit & sequitur Bonacina de Censuris Bullæ Cœnæ Disput. 1. Quæst. 8. Puncto 4. numer. 1. Vnde cùm multiplicentur venditiones, alia ratio est, & ita etiam dicendum, si res parui momenti non more mercatorum vẽdanturvendantur, sed quouis alio contractus genere distrahantur, si in eis iteratio sit: pro quo faciunt ea, quæ apud citatos habentur. Si dicas jam non esse differentiam inter venditionem mercatoris & alterius, qui talis non est; quod tamen contra mentem videtur esse Pontificis. Responderi potest, esse quidem, quia regulariter loquendo, & secundùm ea, quæ frequenter accidunt, ij, qui more mercatorum exposita habent prohibita, ad continuatam sunt dispositi venditionem: & cùm quidlibet vendunt, expromptum in eo ad vendendum omnia manifestant affectum. Rectissimè ergo Pontifex, quando ita accidit, prædictos sententia excommunicationis inuoluit, quia animum suum prauè erga rem Christianam affectũaffectum, satis eo reddunt vendendi genere manifestum.
479
*In Indijs autem idem potest accidere,
In Indijs qualiter agendum.
si Chilenis, Christiani nominis inimicis, & nonnullis alijs, quæ sunt Pontificiâ lege prohibita transmittantur, vel quocumque modo tradantur; alijs autem, à quibus timeri nihil potest, non ita. In quo quidem erunt fortè, qui eâ se tueantur sententiâ, quæ nonnullis placet Scriptoribus, asserentibus eos, qui in terris Christianorum prædicta infidelibus vendunt aut permutant, in ex
communicationem Bullæ Cœnæ non incidere, quia in ea tantùm prohibetur delatio, vel transmissio, & cùm pœnalis lex sit, ac proinde odiosa, non debet extendi. Sic Cardinales Caietanus, & & Toletus, Sayrus, PP. Azor, & Gambacurta apud Bonacinam suprà Puncto 3. num. 31. qui tamen cum aliis, quos ibidem allegat, contrarium sentit, sicut & P. Palaus Tomo 6. Disput. 3. Puncto 8. num. 12. qui id vti probabilius amplectitur. Vnde res hæc dubia videtur, ac proinde in Indijs, vbi negotiationis spiritus dominatur, non sunt nimiùm vrgendi sic agentes, vt reseruatæ culpæ rei; quamuis aliàs venditio talium sub excommunicatione prohibita reperiatur in Cap. Ad liberandam, de Iudæis, vt citati obser
uant. Sed certè Decretalis illa de ijs tantùm loquitur, qui Saracenis præfata tradunt Terram sanctam possidentibus, vt ex tenore, & pœnâ appositâ constat, quæ in illius dicitur futura subsidium. Vnde Glossa sic habet: Totum ergo
Glossa.
lucrum, quod ad eos peruenit ex hoc commercio, debent dare insubsidium Terræ Sanctæ, in cuius detrimentum hoc fecerunt. Sic illa. cùm ergo lex pœnalis sit, idem de illa dicendum volent illi, qui de lege in Bulla CœnęCoenæ cōtentâcontenta, quod vidimus, protulerunt.
480
*Secundum priuilegium sit, quod habe
tur in Verb. Compositio, & sic ibi: Conceditur Presbyteris Societatis per Generalem Præpositum in India Orientali deputandis, vt cum Neophytis, & aliis ad Ecclesiæ vnionem reductis, super bonis malè acquisitis, ad quæ restituenda in certis personis obligati existunt, ad pia opera componere, vel quatenus ipsi sic obligati indigeant, eis in toto vel in parte remittere & condonare poßint, idque in foro conscientiæ. Gregorius XIII. ad decennium 4. die Nouembris. Ann. 1579. vt patet in Litteris Apostolicis pro Indiis pag. 95. Admonentur autem Nostri in eisdem Litteris, ne hac facultate vtantur, nisi vbi expedire existimauerint, super quo eorum conscientiæ onerantur. Sic ibi. Ad
Adnotatio Compendij.
notatio subjecta talis est: Hac vti possunt Prouinciales, & ij, quibus ipsi eam commiserint. Nullus tamen eâ vtetur in iis locis, in quibus Episcopi resident, nisi Prouincialis ipse in casu aliquo particulari eâ vtendum iudicaret. Eius tamen facultatis vsum eâ condititione concedimus, dummodò Nostri nihil vnquam eiusmodi bonorum in proprium, aut Societatis vsum conuertere poßint. Sic Patres Generales. Et postrema quidem Adnotationis pars satis ostendit quàm sit à Societate in ministeriorum suorum
exercitio aliena cupiditas, quandoquidem id, quod licitè fieri poterat, in vsum scilicet propriũproprium | aliquid, factâ compositione, conuertere minime in eadem admittitur: licet Summus Pontifex in sua concessione, cùm aliàs, vt vidimus, conscientias Sociorum oneret, circa conuenientem priuilegij applicationem, minimè eam conditionem addiderit, quæ in Adnotatione proponitur. Ex quo videtur inferri, cùm tale aliquid occurrerit, in quo ex vi priuilegij non sit necessarium procedere, sed juxta regulas, quas Doctores circa materiam præsentem exhibent, idem esse faciendum, vt nihil in vsum proprium, aut So
cietatis conuertatur: eadem enim ratio est; quia cùm priuilegium nihil speciale præscribat, per quod Societas ad vsum talem adigatur; dum moderatio in eo adijcitur, merum spiritum eiusdem circa materiam istam PP. Generales expromunt: quòd cùm in materia paupertatis sit, grauiter, nisi excuset paruitas, obligabit. Quòd verò vbi
Quid vbi Episcopi resident.
Episcopi resident, vsus limitetur, non videtur grauem obligationem inducere, & inualidam reddere compositionem; quia si ita esset limitantium mens, id clariùs diceretur, sicut statim vsus eâ conditione conceditur, de qua diximus. Nihilominùs oppositum apparet verius, juxta dicta numer. 177.
481
*Supponunt autem prædicta priuilegium
Finitum jam illud.
vigere, quod tamen vsque ad annum tantùm 1569. constat esse concessum. Quia verò post lapsum temporis adhuc in Compendio proponitur, & vsus conceditur, fundamentum videtur durationis præberi, de quo dictum aliàs. Non vi
detur autem Societas multùm de illius prorogatione curasse, quia non adeò necessarium judicauit. Indi enim aut pauperes sunt, & ita ad restitutionem incertorum non debent obligari, quia reuerà non restituent, nec debet illis peccandi occasio ministrari. Et cùm pauperes sint, eisdem applicari posse, quæ dominis debentur incertis, communis sententia est, pro qua P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. num. 41. cum alijs, quos adducit. Et id quidem quando obligatio restitutionis ex delicto oritur: quòd si aliunde, non esse obligationem ea tribuendi pauperibus, aut operibus pijs, probabilis sententia est, vt ait P. Lessius n. 38. & eam cum alijs quos citat, tenet Eligius Bassæus verb. Restitutio 4. §. 4. Vel non sunt ita pauperes, vt restituere non valeant, & ita obligandi ad restitutionem sunt: si præsertim debita ex delicto proueniant: quod quidem etiam stante priuilegio faciendum, quia Pontifex in eo conscientias Sociorum onerat: tunc autem manifestiùs tale onus apparet, cùm restituendi facultas est, vnde in eo casu minimè priuilegij fauor assistit. Quòd si quis dicat euenire posse vt valeat restituere, sed cum familiæ incommodo, & attentis quidem restitutionis regulis ad eam penitus obligari, cùm tamen virtute priuilegij compositio aliqua fieri possit. Fateor id posse quidem accidere; sed cùm indigentia latitudinem habeat, & Indi etiam, vt dixi, ad restituendum difficulter adducantur, plus aliquid eorum tenuitati & indoli, quàm alijs, indulgendum est, & ita sine priuilegio fieri applicatio eisdem poterit, & sic peccandi occasiones amputari.
482
*Tertium priuilegium, non tam con
cessione, quàm vsu receptum, capacitate Indorum attentâ, est, vt illi non possint excommunicari. Quod quidem & in Neophytis aliis similiter currit, in quibus consimilis indoles reperitur. Et quod ad concessionem Pontificum attinet, nulla in speciali videtur extare; immò contrarium videntur illi supponere, dum facultatem concedunt absoluendi omnes in Indiis commorantes ab omnibus peccatis, & Censuris, vt videri specialiter potest in CompẽdioCompendio Indico verb. Absolutio. Et iuxta hæc procedit Adnotatio eiusdẽeiusdem §. vbi dicitur in locis vbi officium S. Inquisitionis resi
det, hac facultate non vtendum, nisi cum Neophytis, & ea moderatione vt Inquisitores nulla ratione offendantur. Si autem Neophyti non essent Censuris comprehensi, nullum ad hoc necessarium erat priuilegium, quia peccata, quæ excommunicationem adiunctam habent, & ideo reseruantur, sublatâ Censurâ desinunt esse reseruata, & ab Ordinariis possunt Confessarijs sic delinquentes absolui: vnde neque esset vllum vel leue fundamentum, vt ex absolutione tali Inquisitores offende
Et in Bullis Pontificum.
rentur. Idem est cernere in Bullis Pauli V. Vrbani VIII. & Innocentij X. in quibus similis facultas conceditur, quæ ad omnes in Indiis commorantes extenditur: possunt ergo omnes excommunicatione percelli. Idem expressius in Concilio Limensi Act. 2. Cap. 17. vbi omnibus
Et Concilio Limensi 3.
Indorum Confessariis conceditur, vt ab omnibus casibus, & Censuris annexis poßint absoluere Indos, cùm id expedire in Christo iudicauerint, de quo suprà, n. 309. & aliis in Cap. 11.
483
*Nihilominus vt Indi non excommu
nicentur à Concilio Limensi citato Decretis Concilij Secundi etiam Limensis insistente, valde prudenter statutum inuenitur Act. 4. Cap. 7. vbi sic dicitur: Cùm Ecclesiæ spiritualis vindicta grauissima sit, ad animarum intima penetrans; iis tamen vtilis esse potest, qui bona spiritualia, & damna possunt satis cogitatione concipere, & prout oportet, expendere. Quibus verò nihil vel pretiosum vel vile est, nisi quod oculis cernitur, in eos certè spiritualis illa censura intentata poterit proficere parum, onerare plurimùm. Quam rem cùm prudenter Superiores huius noui Orbis Antistites secum perpenderent, statuerunt, in hastam faciles & minimè perspicaces Indorum gentes ab excommunicatione, ceterisque censuris esse abstinendum: pro his verò ad conseruandam Ecclesiasticam disciplinam & religionem, necessariò externâ & temporali aliquâ pœnâ vtendum: quod à priscis in simile genus hominum etiam obseruatum esse compertum est. Hæc Concilium. Ex quibus videtur colligi Indos non incurrere in excommunicationem, aut Censuram aliam statuto aliquo propositam pro iis, qui illud fuerint transgressi, siue à iure Indico, siue ab homine: pro omnibus enim illis rationes dictas constat militare. Licet autem quandoque ex eo fiat vt multa delicta maneant impunita, quibus pœna tantùm est spiritualis imposita, vt etiam occultè peccantes comprehendat: id tolerandum est, sicut in multis criminibus occultè perpetratis toleratur.
484
*In iis verò, quæ à Sede Apostolicâ, siue
quia in Iure habentur, siue quia per Constitutiones peculiares, vniuersali complexione descendunt, maior videtur esse difficultas propter adducta nuper, & quia Conc ilium Limense non potuit potestatem supremam coarctare. Sed certè, licèt non potuerit; explicare tamen potuit men|tem Sedis Apostolicæ per verosimiles coniecturas; cumque Concilium à Sede Apostolica confirmatum fuerit, & quod ad punctum CensurarũCensurarum spectat diligenter inspectum; satis ex eo verosimile apparet non esse intentionem Sedis Apostolicæ Indos in Censuris pro delictis peculiari ratione prohibitis comprehendi. Quod ergo priuilegium pro absolutione à Censuris conceditur, non arguit veram incursionem in illas, sed conditionalem, sicut in ordinariâ absolutione dicitur, si fortè incurristi, & quia labente tempore accidere potest vt Indi capaciores ad spiritualia reddantur, vt & nunc sunt plures, & sic obnoxij Censuris: quo euentu plenum effectum habebit priuilegium. Et ita accipiendum id, quod habet Illustriss. D. Petrus de Reyna post hæc scripta visus Tomo 2. de Perfecto Prælato, Lib. 6. Tractat. 4. Cap. 7, Vbi formam absolutionis Indorum appo
nit, qui à fide recesserunt. Fauet etiam illis communis sententia, iuxta quam ignorantia Censuræ obstat incursioni in illam. Pro quâ plures Auctores adducit Diana Parte 3. Tractat. 5. Resolut. 13. & P. Quintanad. Tomo 2. Tractat. 4. Singulari 8. Quod & in hæresi contingere docet P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 2. Cap. 8. num. 5. & Recentiores plures amplectuntur. Et licet communiter dicant ignorantiam crassam non excusare; ea certè in Indis non habet locum, iuxta explicationem, quam iidem Doctores adhibent,
Ignorantia crassa quid sit.
quòd scilicet sit ea, quæ adiunctum habeat notabilem diligentiæ defectum ad inquirendam legis prohibentis qualitatem, vel an sit talis lex. Quæ quidem ab Indorum ingenio sunt valde peregrina. Et clariùs apparet ex eo quòd alij aiunt, scilicet ignorantiam crassam esse illam, quæ dolo æquiparatur. In huiusmodi enim gente dolus
omnis circa hæc abest, paratis audire, quæ Euangelici ministri docuerint, sed sine dolo in eorum accuratâ inquisitione animis feriatis. Minimè perspicaces Indorum gentes; à Concilio iam auditum; quod & satis iis, qui apud eos versati sunt, experientia persuasit. Quòd si in aliquibus malitia vincit naturam, sicut & ætatem vincere solet; non equidem id circa spiritualium cognitionem communiter accidit, sed circa illa, in quæ naturæ inclinatio vitiosa raptatur, dum nonnullis aperiuntur oculi, vt ea faciant, quæ alios ad sublimiora vocatos, & eisdem norma sunt vitæ Christianæ futuri, factitare conspiciunt. Vtinam & istis aperiantur oculi, vt viam perditionis, quâ gradiuntur penitiùs conspicantes, ab imminenti præcipitio maturè reuocentur. Nec de Priuilegiis plura, vt iam de Indulgentiis appendiculum adiiciamus, pro quibus sit
Loading...