*Sed insurgit P. Bonæ-Spei
Tomo 4.
P. BonæSpei ut adversetur.
Tract. 3.
Disp. 5.
Dub. 3.
Resolut. 2. affirmans &
probans, quòd si lex civilis non exprimat intentionem Legislatoris circa obligationem sub
peccato & pœnam (etsi gravem, ut
v.verbi g.gratia, capitis) pro transgressoribus taxet, sive materia sit
gravis sive levis, ut rectrix politiæ civilis, ad
solam pœnam obligat: ut interpretatrix verò,
& determinatrix legum naturalium, obligat,
prout hæ obligant. Distinctionem illam rectricis, & interpretatricis habet
Dub. 1.
nu. 4.
ut prioris generis sint leges additæ naturalibus,
& illis conformes, pro politico regimine: posterioris, quæ naturales interpretantur, declarant, aut determinant, ut cùm de restitutione
agitur, aut adulterio vitando, & similibus. Id
probat, quia cum judicis aut politiæ civilis
|
rectoris proprium non sit judicare de obligatione interiori sub peccato mortali, vel veniali,
sed de externa dumtaxat sub pœna corporali
vel pecuniaria, præsumi non debet sub peccato
obligare, licet possit, quamdiu lex id non exprimit: nam odia sunt restringenda, favores
autem ampliandi; quod maximè in casu, de quo
agitur, locum habet: id quod confirmat ex
Regulis PP. Dominicanorum, Minimorum,
& Societatis
Iesu. Addit
nu. 45. quòd si lex
nullam pœnam determinet, futura est arbitraria: ad quam semper lex obligat in conscientia. Doctores autem, qui communiter contra
sentiunt, solùm volunt legem civilem ut interpretatricem &c. obligare sub peccato modo
dicto. Neque omnis pœna, etiam capitis præsupponit culpam, Præcipere enim
v.verbi g.gratia ne quis
venetur in silva, aut monetam etiam veram cudat, sub pœna suspendij, non supponit culpam,
& potiùs dicendum istam pœnam esse nimis
gravem: maximè cùm lex civilis potiùs bonum corporeum, quàm animarum respiciat, &
de obligatione in conscientia, parùm curet, in
quo multùm distinguitur à lege Ecclesiastica.
Ideoq́ue communiter Doctores ubi gravem pœnam imponit, ut
v.verbi g.gratia Excommunicationis
majoris, grave peccatum in transgressione supponit, Sic doctus Scriptor.