*
QVod ad mortis spectat articulum aut
Certum pro periculo mortis.
periculum, vti certum statuendum
posse absolui, sic enim est communis Ecclesiæ
sensus, & consensus Doctorum, neque modò de
necessitate interpretis agimus, de qua alibi. Solùm ergo circa sanum versatur difficultas, an scilicet possit confiteri non plenè intelligenti. Et
posse quidem confiteri & absolui instante præ
cepto annuæ Confessionis docent P. Henriquez,
P. Granadus, P. Layman, quos adducit & sequitur Leander
Tomo 1.
Tract. 5.
Quæst. 56. P. Sa
Verb.
Absolutio. nu. 10. In primigenia editione,
qui absolutè loquitur in hunc modum:
Posse
etiam absolui sanum, qui ob linguæ ignorantiam
quædam solùm explicat, non omnia, probabile est:
facit enim talis, quantùm potest, integram confessionem. Sic ille; quod eisdem verbis retentum in
Romano exemplari, vbi Victorellus addidit auctoritatem Nauarri
Consil. 14.
de pœnit. & remiss.
nu. 1. & quòd instante mortis periculo, non so
lùm possit absolui, sed etiam quod ad Confessionem teneatur, eadem est certitudine tenendum:
an autem pro implendo Ecclesiæ præcepto, similis vrgeat obligatio, non ita videntur citati, &
alij Scriptores affirmare, & non teneri, ex eo deduci potest quòd tantùm probabile dicitur posse
absolui
: ergo & probabile est non posse, & consequenter neque ad confessionem teneri, quæ
pro obtinenda, absolutione fit; & ita si illa probabiliter est impossibilis, etiam impossibilis erit
Sacramentalis Confessio. Hic enim non confessus periculo se minimè damnationis exponit,
aliàs non de præcepto Ecclesiastico, sed de diuino ageretur.