L.

L.

LEGATVM.

De Legato quodam non subsistente caussa.
756
*PEtrus suo in testamento, quod in Peru
uio condidit, legauit Ioanni in Hispania commoranti duo mille argentea pondera, cùm diceret constare sibi de illius paupertate. Rogatus autem an esset eius cognatus, aut illa ipsi deberet, respondit negans, & solùm ad id moueri, quia dictum eidem fuerat, esse Ioannem valde pauperem. Cùm ergo Petrus fuisset mortuus, & de tradendo legato ageretur, deprehensum est Ioannem esse diuitem, & dubitatum an illi deberet aut posset legatum attribui, an verò pauperibus alijs, aut heredibus. Et responsum legatum fuisse nullum, & non esse in conscientiæ foro obligationem illud Ioanni tribuendi, sed in opera alia pia expendendum: siquidem testator illud titulo paupertatis reliquit, vt constat, fuitque illa principalis caussa, cùm vellet sic animæ negotium agere opere illo pietatis: & ita personis est tribuendum egentibus, vt sic voluntas testatoris iuxta finem ab eo intentum impleatur. Et quod discrimen istud caussæ finalis & impulsiuæ locum habeat non solùm in donationibus, sed etiam in legatis tradit Gregorius Lopez l. 20. tt. 9. part. 6. & Ioannes Medina Codice de Restitut, Quæst. 24. §. Ad quartum. Item qui legat aliquid ob finem non subsistentem, id facit per errorem, & ita inuoluntariè: nihil enim plus voluntario opponitur quàm error, & ita Medina suprà §. Corollariè sequitur fol. 75. ait quòd si quis donat alicui, quem putat esse pauperem, cùm sit diues, & ob illam caussam principalem donat, non valet donatio. Et addit, quòd in foro conscientiæ non refert vtrum error sit ex parte donatarij, vel donantis, dummodò stet errorem esse caussam principalem & finalem. Tenet etiam Ludouicus Lopez in Instructorio Conscientiæ par. 2. cap. 28. §. Igitur in hoc, quamuis non adeò firmiter. Et
Vt obstat Ludouicus Lopez.
in Instructorio negotiantium Cap. 45. col. 6. in fine. Affirmat leges circa hoc obligare etiam in foro conscientiæ. Et quia Instit. de legatis §. longè magis æquat donationem & legatum, in qua sicut & in l. partit. statuitur legatum ob caussam falsam esse validum. Et quando dubium est an testator legasset, tenendum in fauorem legatarij, quòd casui præsenti potest applicari. Ad quæ respondetur.
757
*Ad Primum cum Medina cit. §. Ad quar
tum leges prædictas in foro externo, procedere, quia præsumunt caussam non fuisse finalem, sed impulsiuam, quandoquidem testator non cauit (vt potuit) quòd si caussa non esset verè talis, legatum non traderetur. Ad Secundum, quòd licet in alijs legatis non pijs in dubio præsumatur caussam non fuisse finalem, piorum autem alia est ratio, quia præsumuntur facta fauore animæ, & non intuitu personæ, vt ait Medina suprà fol. 76. §. Inde etiam, vbi ait hanc esse iuris præsumptionem. Idem tenet Syluester verb. Legatum 1. quæs. 10. nu. 14. Armilla nu. 7. per consequens in dubio præsumitur caussam principalem & finalem fuisse animæ suæ tale bonum opus impendere voluisse. Videndus Medina dicta quæst. 24. vbi latè & eruditè tractat hanc materiam. Et licentiatus Cœllius asseruit resolutionem dictam etiam habere locum in foro exteriori. Et notandum ex Medina fol. 75. col. 1. quòd quando heres ptobabiliter dubitat de animo legantis, non est à Confessario compellendus soluere, donec compellatur per iudicem. Sic Auctor.
758
*Et de materia quæstionis præfatæ mul
ta apud Scriptores, ex quibus P. Molina Disput. 209. hanc statuit Conclusionem: Quando aliquid gratuitò ita collatum est ob caussam existimatam, nec tamen subsistentem, quòd reuera actualis, aut quasi habitualis animus conferentis est, seclusa ea caussa non conferre, collatio in foro conscientiæ est nulla, siue conferens expresserit velle vt non existente ea caussa, collatio sit nulla, siue non. Citat pro ea Ioannem de Medina, Nauarrum, Syluestrum, & Couarrubiam, dicens esse multorum aliorum; & quòd licet Couarrubias de sola donatione inter viuos loquatur, esse tamen eamdem rationem de vltima voluntate, & sic subdit: Quo loco obserua conclusionem nostram esse indubitatam, non solùm in conscientia, sed etiam in exteriori foro, siue dispositio sit inter viuos, siue per vltimam voluntatem, quando collator expreßit velle, vt caussa non existente collatio sit nulla. Quando autem collator id non expreßit, intelligitur tamen eum fuisse actualem, aut quasi habitualem ipsius animum, probatur Conclusio. Sic ille probans 1. quia dispositio est conditionalis. 2. quia interuenit error & ignorantia faciens inuoluntarium. Vbi quidem doctus Pater Conclusionem proponit, in qua difficultas nulla est, pro qua & Auctores refert, quos vidimus, addens, & multorum aliorum, ac si non sit omnium, cùm nullus possit veritatem compertissimam denegare; vnde posteà meritò addidit Conclusionem esse indubitatam. Id autem quod postmodùm subdit, quando expressio defuit, nihil noui continet, cùm talem animum fuisse intelligatur. Et quidem cùm de dispositione etiam per vltimam voluntatem procedat conclusio, non potest animus legantis aliter intelligi per conuenientes probationes, quæ æquiualeant expressioni actualis & quasi habitualis animi testatoris; vnde cum illæ requirantur, nihil vt dixi, nouum vltimis est verbis adiectum.
759
*Id autem quod vers. seq. apud eumdem
occurrit, non est prætereundum, sic enim ibi: Hoc loco duo obserua. Primum est, aliud esse conferentem in ea esse dispositione, quòd si sciret caussam, ob quam confert, non subsistere, reuerà non confer|ret: aut verò esse in ea dispositione, quòd si sciret caussam non subsistere, vellet collationem nullam esse. Hoc secundum inualidam facit gratuitam collationem: atque de eiusmodi dispositione sermo nobis est in conclusione proposita. Primum verò non semper facit gratuitam dispositionem inualidam. Multi quippe sunt, qui si scirent caussam, à qua ad conferendum mouentur, vel falsam esse, vel non esse tantam, quantam existimant, reuera non conferrent, quod conferunt: & tamen postquàm semel contulerunt, animum non habent vt inualida sit dispositio: atque in hoc euentu in vtroque foro est valida. In promißione autem, quoniam præsumendum non est promittentis animum esse intendere se obligare adimplendum, quod promittit, non subsistente caussa, à qua ad promittendum fuit permotus, vtique non subsistentia talis caussæ regulariter inualidam reddit promißionem. Secundum est &c. Ex qua quidem doctrina non leuis videtur oriri confusio, immò & inconsequentia doctrinæ. Primum constat, quia rarissimè euenit vt quis cum donat, testatur, aut legat, expressa caussa quidquam addat, ex quo intelligi præfata differentia queat, scilicet velle illam dispositionem esse nullam, aut validam non subsistente caussa. Et ita regulariter loquendo validæ erunt reputandæ. Secundum, quia non subsistente caussa validam esse disposi
tionem, in vno tantùm casu videtur admittere præfatus Scriptor, scilicet in largitionibus minutis, quæ pauperibus fieri solent: quando autem notabilis largitio est: pro eo Disp. seq. Vers. Quando autem, ita scribit: Item attendenda est quantitas eleemosynæ, quam quisque dedit, vtrum sit parua, an magna, & inconsueta: Si enim magna & inconsueta sit, plus credendum est animum dantis esse vt accipiens restituere teneatur. Sic ille. Et tamen cùm ita quis largitus est, vt non sit largitio valida, ex eo arguitur quod quasi habitualis animus credendus sit in ita largiente fuisse: ergo in omnibus talibus donationibus idem credendum est contingere, cùm sit eadem ratio. & ita discrimen præfatum ad solas minutiores arctandum largitiones.
760
*Tradit etiam ille. Vers. vlt. id, quod ad
legata præsertim attinet, dicens quòd si absque dubio constat testatoris voluntatem fuisse, caussa non subsistente non velle vt legatum esset validum, iure ciuili inualidum censetur, etiam in foro exteriori. Pro quo leges inducit, & Gregorium Lopez, Glossam, & Antonium Gomez. In dubio autem de iure eodem validum præsumi ex legibus etiam probat, adducens tamen Antonium Gomez Tomo 1. variar. Resol. Cap. 12. num. 66. vbi ait, vt legatum nullum pronuntietur satis esse, si heres præsumptiuè probet (id est præsumptionibus) testatorem non fuisse legaturum, si sciret caussam non subsistere. argum. l. si pater & l. nec apud peregrinos. C. de hered. instit. & consentit Bartholus l. demonstratio falsa in princ. nu. 7. ff. de condit. & demonstr. Iura tamen citata in præsumptione fundantur, quòd ea fuerit testatoris mens. Hæc dictus Scriptor, vbi quod de legibus dicitur, iuxta quas legatum est inualidum in vtroque foro ex testatoris voluntate, non subsistente caussa, pro eo deseruit, quod probare contendimus; leges siquidem vt sic statuant, ex eo mouentur, quod testator ea seclusa minimè legatum reliquisset. Et ita l. Cùm tale. §. Falsam. 1.
ff. de condit. & demonst. cùm dicatur falsam caussam non obesse legato, quia ratio legandi legato non cohæret, additur tamen quod exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse. Ergo vt legatum censeatur nullum, sufficit probari testatorem non fuisse aliàs legaturum. Quod equidem nullius esset roboris, iuxta præfatam P. Molinæ doctrinam; siquidem stare potest quòd testator non esset aliàs legaturus, & nihilominùs legatum validum sit. Vnde quidquid in raris quibusdam casibus dicendum sit, regulariter ita est asserendum id quod P. Auila sua in resolutione firmauit, scilicet cessante caussa finali inualidam esse dispositionem siue inter viuos, siue per vltimam voluntatem. Pro quo & P. Luysius Turrianus de Iust. & Iur. Disp. 55. Dub. 8. n. 9. Cardinalis Lugo Tomo 2. de eod. Disp. 22. num. 89. vbi & pro eo citat P. Molinam Tom. 1. Disp. 209. & 210. & Tomo 2. Disp. 352. §. Vt quod sentio. Sed quidem, vt stet aliàs generalis doctrina, de ijs, quæ à Nobis ex ipso data sunt, dubitari nequit, cùm ipsum suis loquentem verbis iuuet auscultare.
761
*Quod verò legatum dictum non de
beat ad heredes pertinere, sed pijs impendendum operibus, receptissima sententia est, quia iam de voluntate testatoris constat, voluisse scilicet illum portionem talem substantięsubstantiæ suæ ab illa in bonum animæ separare, & ita, si eo, quo voluit modo, id præstari non potuit, alio æquè vtili, est ipsi consulendum, sic enim est credendum voluisse. Ita tenent 18. Scriptores, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Tomo 2. Consil. moral. lib. 4. cap. 2. dub. 4. ex adducto fundamento, & etiam ex Cap. Nos, de testam. Vbi Gregorius IX. præcipit Episcopo vt faciat ædificari Monasterium iuxta voluntatem eius, qui construendum decreuerat, & ab herede femina protrahebatur, & sic subditur: Quòd si intra prædi
Cap. Nos de testam.
ctum tempus, siue in loco, quo constitutum fuerat, seu si ibi non potest, & alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit: tunc per te ædificetur &c. Iuxta quæ ex eo quòd Monasterium construi non potuerit in loco à testatore designato, non cessat heredis obligatio, sed alibi debet ædificari, Episcopo ad ædificationem cum herede pariter concurrente.
762
*Et Pater quidem Molina Disp. 249, vers. Quando aliquid, ita tenet, qui tamen citata Disp. 210. Vers. Sotus verò; cum eodem Soto & alijs tenet id, quod datum est existimato pauperi, reuera non tali, restituendum esse danti, licet propter Christum sit illi datum, & satisfactionis fructus consecutus; quia neque in Christum ipsum, neque in donatarium, est dominium translatum, sed mansit apud dantem. Quomodo ergo in legatis citra eleemosynam non sit pariter dicendum, quia testatoris voluntas in peculiare opus est directa? Neque enim dici potest respectum fuisse ad Christum habitum, & animæ saluti consultum; id siquidem & in eleemosyna constat inueniri. Ad quod quidem responderi potest in legatis expressam Ecclesiæ mentem extare, pro quo & Ius ciuile, vt constat ex legibus à citatis Patribus adductis, quæ potuit sic interpretari, cùm & plus possit, scilicet commutare | fidelium voluntates, iuxta dicta superiùs, ex Clement. Quia contingit. de religios. domib. & Consilio Trident. Sess. 7. Cap. vlt. de Reformat. Estque magnum fundamentum ad interpretationem dictam, eo quòd intentio dirigatur, in opus, & non in personam, pro qua regulariter attenditur caussa donationis: pro opere namque pio certa sunt merita, non ita personæ, siquidem regulariter loquendo nemo vult donationes considerabilis momenti prodigere, & nihil tale merentium damnabilia & execranda figmenta fouere. Non est tamen ratio discriminis adeò comperta, vt oppositum non sit probabile, pro quo idem Pater vers. anteced. adducit Adrianum, Medinam, Caietanum, & Nauarrum, immò & asserit esse communiorem sententiam. Pro qua & alij apud Dianam Parte 5. Tract. 8. Resol. 22. quibus adde Bassæum Verb. Eleemosyna nu. 8.
Loading...