*5. Consequenter ad prædicta, do
mos, in quibus habitent, non possunt minori
pretio conducere. Neque in ordine ad illas
violentijs uti, & solutionem retardare. Id videtur quàm quod maximè exploratum. Videri
aliquibus potest domos, quas pro habitatione
eligunt, ab ipsis eo pacto ampliùs honorari, &
eo respectu, si quidquam de pretio detrahatur,
sufficienter compensari. Quæ consideratio fri
vola prorsus est. Ea enim ratione pro omnibus,
circa quæ contractatio accidit, posset talis allegari titulus, & Mercatorem, Sertorem, Sutorem, Barbitonsorem, Medicum & alios justo
pariter pretio defraudare, & verò pro augendo,
quàm pro minuendo pretio potiùs videtur
judicandũjudicandum. Majus enim à familia potentium domus
accipiunt detrimentum, circa quod nullo illi
sunt modo solliciti, ut experientia compertum
habetur. Et honor quidem talis est, ut libenter
illi domorum domini renuntiarint. Neque
mercis est talis ut vendi possit: & ut par pari
eo in genere reddatur, domus quidem pulchra,
|
& ampla habitantem honorat. Inde illud Cassiodori Lib. 7. Formula 5.
Prima fronte talis do
minus esse creditur, quale ejus habitaculum comprobatur. Sic ille, ubi & alia ipso digna. Et quidem isti honorabilitatis suæ magnifici laudatores, in eo planè videntur errare, quòd inde honorem quærant, unde potius vituperium aucupantur. Viles etenim: in oculis omnium redduntur turpia hæc, & dignitatis suæ indigna
compendia captantes, unde & vocabulis solent
ridiculis denotari. Præclarè & circa hoc Cassiodorus
Lib. 1. 4. testimonium fidele Cassiodori nomine perhibens de seipso sic locutus:
Fuit itaque, ut scitis, militibus venerandus, pro
vincialibus mitis, dandi avidus, recipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator æquitatis. Quidnam fuit illi difficile custodire, qui se à rebus alienis decreverat abstinere?
Est enim indigni animi
signum, famæ diligere commodum, & lucra potiùs
odisse caussarum. Sic ille. Ubi lectio alia non
Indigni, sed
Digni habet, juxta quam meliùs
sententia decurrit. Si autem prior sustinenda,
pro verbo
Odisse aliud reponendum, ut stet aptus sensus: nec commodius, aut verosimilius
quàm
Adisse: quod cum omni dici proprietate
potuit à Cassiodoro, sicut dicitur
adire labores,
pericula, hæreditatem, &c. ut apud benè Latinos.
Sic enim & lucra, dum amantur, nec admittuntur solùm, sed quæruntur. Est ergo sensus
indigni viri esse famam diligere, cùm tamen
lucra ex caussarum judicialium determinatione
quærantur. Quæ sententia non est tantùm ad
judiciales actus referenda, ut scilicet ratione
illorum lucra captentur: sed ad lucra omnia,
quæ à judicibus conquiruntur, quia caussarum sunt arbitri constituti, ob sublimem illam, quam tantoperè æstimandam clamitant, dignitatem.