*Vbi difficultas circa hoc occurrit, an sci
licet forma prædicta sit sufficiens ad effectum sacramenti, si sacerdos administrans non habeat intentionem perficiendi illud solo verbo
incessum,
sed illam ad pedum etiam expressionem extendat. Vbi similis esse videtur quæstio ei, de qua
dictum
Problemate 5. circa formam absolutionis,
quæ cùm stare queat verbis illis,
Ego te absoluo,
Quid de forma absolutionis.
dubium est an suspendi effectus possit, donec addatur
A peccatis tuis, aut etiam
In nomine Patris
&c. de quo præsertim à nobis
citato actum
loco.
Post quæ P. Arriaga
Tomo 8.
Disput. 49.
Sect. 5.
visus, qui contra P. Vasquez absolutè contendit,
positis verbis pro forma sufficientibus, quidquid
additum fuerit non posse ad eius substantiam pertinere, neque effectum suspendi, etiamsi intentio
proferentis ad illa porrigatur, nec velit absolutionem stare, nisi finita prolatione. Contrarium autem circa integram formam, vt in Rituali Romano proponitur, vti probabile sumus amplexi
citato Problemate 5. quod & loquens de verbis,
A peccatis tuis tenet P. Herincx
Tomo 4.
Tract. 4.
Disput. 1.
num. 27. & quidem proferentem hanc
formam cum intentione non absoluendi nisi perfecta prolatione, re ipsa non absoluere, non videtur probabile. Quod tamen sequeretur, iuxta ci
tatum dicendi modum
: licet enim priora verba
sufficiant, scilicet
Absoluo te, deest tamen intentio,
vnde si posteriora ad formæ substantiam non spectent, absolutio non stabit. Ratio autem est, quia
verba illa, quæ adduntur, mera expressio sunt
præcedentium, & potest sacerdos nolle absoluere,
sine eorum expressione, quæ in prioribus continentur, quandoquidem non variatur sensus
: ex
quo fit vt expressio talis si antecedenter se habeat, ad formam spectet, vt si quis dicat:
Ego à
peccatis tuis te absoluo. Et licet pronomen
Ego necessarium non sit, eo quòd in verbo contineatur,
si tamen præponatur, aut postponatur verbo, ad
formam spectat, vt citatus Pater admittit, cùm
præponitur, neque negare potest, si postponatur,
vt si quis dicat:
Absoluo ego te. Sicut & admittit
quod est dictum de præmissa peccatorum expressione. Et sanè inuerosimile prorsus apparet vt
hæc vera forma sit secundum integrum sensum:
Ego à peccatis tuis te absoluo; non tamen ista, quæ
aptior & accommodatior:
Ego te absoluo à peccatis tuis.