CAPVT XIX.

CAPVT XIX.

Regii Prætorii Fiscales quibus consciẽtiæconscientiæ obligationibus vrgeantur.
SVnt illæ nec paucæ nec leues, cùm ad eorum officium spectet, vt leges, ac Regia rescripta seruentur, ac legum violatores puniantur; jurium Regalium Patroni sunt, & priuatorum quandoque in causis peculiaribus, & in Indiis id speciale, vt Indorum etiam patrocinium ad ipsos pertineat: pro quibus
163
*Dico Primo. Fiscales in iis, quæ ad jura
Regalia spectant, non possunt sequi opinionem probabilem Fisco aduersantem, vt possunt judices juxta satis receptam opinionem, & oppositum fieri sine graui conscientiæ nequit læsione. Id probo: nam aduocatus pro causa alicuius, si parti patrocinetur aduersæ, præuaricator est, & grauiter peccat: Atqui Fiscalis officium aduocati exercet, vt est planum; & ita Regius etiam aduocatus vocatur, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 4. Cap. 6. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 6. ergo nequit partem amplecti contrariam, & sic indefensum Fiscum reliquisse.
164
*Dico secundò. Si lis aliqua pro Fisco
nondum mota sit, & Fiscalis videat Fisci jus minùs esse probabile, non tenetur litem intentare. Hoc videtur mihi valdè verosimile; quia credibile non est Regem velle jus suum minùs fundatum meliori alterius juri præferri. Pro quo faciunt, quæ adducit Dom. Solorzanus suprà num. 4. Sed illud ex L. 2. Cod. de Aduocatis, & in Politicâ §. Y son. Non prætereundum, Imperatoriâ voce prolatum: Potior est apud nos causa priuatorum, quàm Fisci tutela. Quod vrgeri potest ex eo
quòd si Fiscalis tale non haberet officium, & ab eo vt jurisprudente quæreretur, num talis conuenienter intentari lis posset, non esse id conueniens responderet: ergo cùm ad eumdem spectet | non solùm aduocatio in Fisci causis, sed etiam superius aliud patrocinium; similiter agere potest, & ita non mouere litem in priuati præiudicium.
165
*Dico tertiò. Etiamsi non teneatur
Fiscalis in casu dicto, potest tamen intentare litem. Id ex eo probo: nam licèt ipse iudicet jus Fisci minùs esse probabile, existimare tamen potest, judicibus causæ aliter videri posse, & illud judicaturos probabilius, aut æquè probabile, & rationes habituros, propter quas expediens sit in fauorem Fisci judicare. Si dicas, ex hoc inferri non solùm posse, sed etiam teneri, contra id, quod nuper diximus. Respondebo: probabile quidem esse eum obligari: nego tamen absolutè teneri; quia etiam potest verosimiliter judicare non esse Regis voluntatem, vt cum tanto rigore in rebus istis procedatur: cùm contingere etiam soleat judices ob humanum timorem in fauorem Fisci judicium ferre, etiamsi illius ius minùs fundatum sit, quod & timere Fiscalis potest, cùm id non sit Regiæ voluntati conforme, iuxta dicta Assertione præcedenti.
166
*Dico quartò, si iuxta communiorem
opinionem, & in praxi præferri solitam, ius Regis probabilius sit, tenetur Fiscalis tale ius prosequi, etiamsi ipse iudicet opinionem contrariam esse veriorem. Probatur; quia in eo casu priuatus quisque litem intentaret, cùm scilicet pro se communiorem, & praxi roboratam opinionem haberet, & Aduocatus quisque ad tale se patrocinium offerret; ergo & Fiscalis pariter facere potest; quia causa Regis non debet esse peioris conditionis, pro quâ & ille Aduocatum agit, iuxta dicta num. 163.
167
*Dico quintò: si ob incuriam Fiscalis,
aut malam sui muneris administrationem, aliquod Regius Fiscus in suis directis iuribus patiatur detrimentum; Fiscalis grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur. Primum constat; quia officio deest in re graui: secundum item; quia talis detrimenti causa est, quod vitare ex officio debuit, & ita ex obligatione iustitiæ commutatiuæ, cuius violatio obligationem restitutionis inducit, vt omnes fatentur, & de Aduocato specialiter loquentes; quorum aliquos adducit Bonacina Disput. 10. circa 8. Decalogi præceptum, Quæst. 3. Puncto 4. num. 7. Videatur P. Lessius Lib. 2. Cap. 31 num. 47. qui num. 41. affirmat multos Doctores id generaliter de Aduocato Fisci affirmare. Et sanè videtur innegabile in casu, de quo loquimur; quando scilicet Fiscus detrimentum patitur in suis directis iuribus, & in redditibus annuis, officiorum emolumentis, & iis omnibus ex quibus, seclusis pœnis, solet Regium patrimonium augeri. Eâ enim ratione omnes ad restitutionem
Sicut Aduocatus generaliter.
obligant Aduocatum, cuius negligentiâ, aut malitiâ ius clientis perit: est autem Fiscalis, vt jam diximus, Regius Aduocatus. De pœnis autem alia est ratio juxta plurium Doctorum sententiam. Procuratorem enim, Fiscalem seu Aduocatum
non teneri ad restitutionem pœnæ, quam Fiscus per eius negligentiam amisit, tenet P. Lessius suprà & cap. 13. num. 73. aliique à nobis adducti suprà num. 69. ob eam rationem; quia officium eius non est curare vt Fiscus mulctis, & confiscationibus ditescat; sed vt leges seruentur, & legum violatores puniantur. Quæ roboris quantum habeant, citato loco ostendimus, & vt ibidem dictum ob grauium Doctorum sic tenentium auctoritatem non potest non probabile judicari. Illud tamen obseruandum est aliud esse
ob incuriam Fiscalis aliquem ad pœnam non condemnari, aliud autem post condemnationem non adhibere curam, vt ea soluatur. In hoc enim secundo aliter iudicandum est iuxta Doctrinam etiam Doctorum, qui circa prius obligationem restitutionis non esse contendunt: quorum ratio est, Fiscum non habere ius ad pœnam, nisi post sententiam: ergo cùm iam sententia præcesserit, ius habet directum: & ita eadem est ratio; quæ de directis aliis iuribus. Nisi fortè aliqua pœna plus habeat terroris, quàm efficacis executionis, ex iudicum voluntate probabilibus coniecturis explorata. Sic videmus de pœnarum aliquarum executione non agi, quæ adinstar excommunicationum ad terrorem videntur proclamatæ.
168
*Dico sextò, circa criminum punitionem
eodem modo peccare Fiscales possunt, quo & iudices, de quibus dictum Cap. præcedenti: & prætereà in solicitatore Fisci, ministro inquam ab illis electo; si videlicet tale officium vendant, vel alicui tribuant cum obligatione partiendorum emolumentorum; ex quo fit multas iniquas extorsiones fieri, & scandala non leuia generari. Est ergo non vnum in hoc Fiscalium delictum,
sed concatenatio delictorum, ipso cum tempore officii prorogata. OfficiũOfficium illud designari à Fiscali potest, qui tamen illius dominus non est; quia nec proprii officii est dominus, cui illud annexum est, sed Regis: vnde illud dare, aut auferre potest: qui ergo illud vendit, alienum vtique vendit, & sic manifestam iniustitiam committit. Sicut de venditione aliorum officiorum dictum Titulo præcedenti cap. 5. Deinde emolumenta, aut sunt iusta, aut superexcedentia. Si primum, debentur Officiali pro labore suo, & ita iniquè illi substrahuntur: si secundum; maior est iniquitas. His ergo dies per singulos perpetratis, quantus post finem officii criminum aceruus exurget? Væ talibus, si tales sint.
169
*Dico septimò. Fiscales Indici Prætorii
grauissimâ obligatione constringuntur ad promouenda ea, quæ ad fidei propagationem spectant. Id clarum; quia cùm obligatio ista Reges Catholicos nostros grauiter purgat, & pro exoneratione conscientiæ suæ multas condiderint leges, varia rescripta transmiserint, quorum adimpletionis cura ad Fiscales pertinet, satis compertum est officio illos deesse suo in re grauissimâ; & sic leue eorumdem, dum eam leuiter tractant, nequit esse delictum. Si præsertim ex eo moueantur; quia aliquæ sunt expensæ ex Regio ærario faciendæ, plus alienos denarios, quàm Christi sanguinem, pro Gentilium salute effusum, æstimantes. In quo quidem Principis potiùs mundi huius, quem foras venit emissum Princeps pacis, quàm Catholicissimorum Hispaniarum, & Indiarum Principum Fiscales esse comperiuntur. Qualis ille, de quo Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 80. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 4. Pag. 786. §. Pero si. Sed sunt sanè multi zelo Christiano, & morum probitate laudabiles, de qui|bus id possum testis oculatissimus pronuntiare.
170
*Dico octauò. Fiscales Indorum
patrocinium diligenter debent, & purè suscipere, cuius defectu grauiter peccare possunt. Id clarum: quia patrocinium hoc per leges illis iniungitur, & circa miserabiles personas versatur, quas grauant multi, & ita Regio debent defendi præsidio. Videatur Dom. Solorzanus citato Cap. 6. num. 32. & seqq. Quod ad puritatem verò manuum attinet, res ipsa videtur comprobare: à miseris enim & pauperibus quæstum exigere
inhumanum prorsus est, de quo dictum aliàs. Illud tamen addendum, secluso scandalo, posse ab Indis munuscula aliqua recipi, quæ soliti sunt libenter offerre. Talis enim sunt indolis, vt si oblata non admittantur, id ægrè ferant, & contristentur, existimantes se contemni, aut non amari. Vnde & ministri sacri, turpem quæstum aliàs vehementer exosi, hæc solent non repudiare munuscula, vt sic dantium animos magis sibi valeant conciliare. Quod ergo de paruitate materiæ in munerum acceptione dictum. Titulo præced. num. 22. & 23. hic locum habet speciali dictâ ratione.
Loading...