CAPVT XIX.

CAPVT XIX.

De Priuilegiis Indorum circa decimas, & primitias, pro quibus quintum Ecclesiæ Præceptum.
Section
CIrca obligationem Indorum soluendi decimas dictum suprà. & quæ dici generaliter possunt, ad eorum caussam coarctando, pro ea
447
*Dico primò. Indos decimas, & primi
tias, aut tale aliquid Ecclesiæ soluere, res est sanctissima, & quæ ab omnibus rectè sentientibus debet commendari. Id constat ex Alexandri Tertij Constitutione in. Cap. Parochianos, de decimis, vbi sic ait: Cùm decimæ, non ab homine, sed ab ipso Domino sint institutæ, quasi debitum exigi possunt. Sic ille. Sunt quidem à Domino institutæ in veteri lege; ex quo constat esse illas iuri ac di
Cap. Parochianos
uinæ institutioni conformes. Licet autem in lege gratiæ præcepta veteris, quæ iuris erant posi
tiui, non obligent; ex institutione tamen illâ, quæ in iure naturæ fundatur, optimè potuit Ecclesia formam præcepti desumere, vt id statueret, quod alendis Ministris, & decori suo sustentando ac promouendo opportunum videretur. Quotam ergo Ecclesiastici juris esse, solutionem verò in genere diuini, quatenus ex naturæ instinctu descendit, sic dictante Deo, vt danti spiritualia, non vt pretium, sed vt alimenta corporalia ministrentur, communis Doctorum resolutio est, qui videri possunt apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 1. Cap. 21. numer. 44. & seqq. & in Politica Lib. 2. Cap. 22. §. El segundo, & seqq. & P. Fagundez Lib. 1. circa 5. Ecclesiæ Præceptum. Cap. 1. num. 1. & seqq. Licet non desint multi Canonici iuris Interpretes, qui præfatis Alexandri Tertij verbis, & consimilibus aliis Innocentij Tertij in Cap. Tua nobis, & Cap. Cùm non sit, eodem Titulo, innixi, jus in quotâ etiam diuinum agnoscant, vt videri apud citatos potest, & alios de hoc agentes. Hoc autem sic stante, quòd Indi ad Christum conuersi, & ab illis præcipuè progeniti, soluere decimas debeant, exploratum est, cùm subditi Ecclesiæ sint, & ad sustentationem sibi in spiritualibus seruientium teneantur. Neque enim illi spiritualibus ministeriis occupati fodere aut arare possunt, nec debent mendicare. Quòd si D. Paulus suo se labore sustentabat, scenæ factoriam exercens artem, id quidem ex
supererogatione ingentis spiritus factum, non ex obligatione, cùm a Christo dictum fuerit Lucæ 10. v. 7. In eadem autem domo manete, edentes & bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Pro quo & Apostolus ipse 1. Cor. 9. longum discursum attexit, & inter alia sic dicit:
Lucæ 10. v. 7.
Sed non vsi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Euangelio Christi. Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt,
1. Cor. 9. v. 12. 13. & 14.
edunt: & qui altari deseruiunt, cum altari participant? Ita & Dominus ordinauit iis, qui Euangelium annuntiant, de Euangelio viuere. Ego autem nullo horum vsus sum. Non ergo Indi ab hac diuina & naturali lege exempti sunt: modus autem in eâ seruandus potuit ab Ecclesia præscribi; & sic factum decimarum impositâ præstatione.
448
*Dico Secundò. Decimæ non ita debentur ab Indis, vt si aliunde Pastores alant suos, debeant illas, aut minus etiam aliquid ex naturæ prouentibus exhibere. Id constat ex Cap. Ad Apostolicæ, citato Titulo, vbi duplicem decimam soluendam non esse decernitur, sed vnicam illi Ecclesiæ, in qua fideles Ecclesiastica percipiunt Sacramenta. Item. Quia decimæ stipendium laboris
Cap. Ad Apostolicæ.
spiritualis sunt; vnde in Cap. Nouum genus, ibidem, sic dicitur: Illi profectò Clerici, qui à Clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, decimas eis debent. Sic ibi. Pro quo Caietanus 2. 2. q. 87.
Cap. Nouum genus.
art. 1. §. Ad hoc dicitur. Nulli autem pro ordinario labore duplex stipendium debetur, nisi fortè nouus titulus, aut incrementum laboris accedat, vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 24. Dub. 5. P. Fragosum Tomo 1. pag. 420. num. 58. & alios. Magisque pro instituto præsenti P. Suarez Tomo 1. de Religione Tractat. 2. Lib. 1. Cap. 5. num. 8. Hinc est vt cùm Indi, dum tributum soluunt, partem eius pro Parochorum sustentatione contribuant, secundum id, quod Regiis est legibus ex Pontificia facultate constitutum, non debeant vlteriùs decimarum exactionibus aggrauari. Quòd si decimas ab eis exigi videatur expediens, vt Indi magis Ecclesiasticis institutionibus conformentur; minuatur tributum iuxta eam partem, quæ pro primo effectu, vt dicitur,
doctrinâ inquam, exhibetur. Neque enim dici potest decimas etiam deberi ad sustentationem Prælatorum, vt sunt Episcopi, & alij: vt ait P. Suarez suprà num. 7. nam pro illo ea sufficiunt quæ ab aliis fidelibus ministrantur, & vt ministrare possint, Indorum operæ conferunt, quia in eorum prædiis vt laborent, exiguo designato stipendio, compelluntur. Item Hispani ob titulum dictum non soluunt decimas, & tributum aliud: ergo neque Indi soluere debent: quæ est euidens consequentia. Et ita quidem, vt dixi aliàs, à supremo est Indiarum Consilio post diuturnam controuersiam iudicatum: sed illius sententiæ obluctatum validè, vt fit passim in iis, quæ pro Indorum commodis disponuntur. Quid autem in talibus pro foro conscientiæ liceat, sciunt illi, qui aliquid sciunt, vnde non est opus circa illud immorari. Pro quo etiam
449
*Dico tertiò. Licet verum sit in exigen
dis decimis attendendam esse consuetudinem, iuxta id quod in Iure statuitur, vt videri præsertim potest in Cap. Cum sint, de decimis, ibi: & | ideò in huiusmodi dubitatione ad consuetudinem diximus recurrendum. Et Cap. Ad Apostolicæ, ibidem, verbis illis: Tu eligas in hoc casu, quod per consuetudinem diu obtentam ibidem videris obseruatum. Et sic alibi. Circa Indos tamen consuetudo nequit allegari. Id constat ex eo quòd erga illos non iure, sed iniuriâ agi solet, nec iudicari potest Pontificem circa hoc annuere, vbi pusillos & imbecilles violentia opprimit, vt consuetudo legitimè præscripta iuxta iuris qualitates sanctè dispositas censeatur, de quo dictum num. 199. Cùm enim rationabilis esse debeat, ex Cap. Cùm tanto, quod est finale de Consuetudine, & Cap. 1. de Constitutionibus in 6. id quidem in casu præsenti penitus definit, tum ex Cap. 1. de Consuetudine Titul. citato, & Libro, vbi sic dicitur: Corruptelam, cùm sacris sit inimica Canonibus, & de ambitionis radice
Cap. 1. de consuetudine in 6.
processerit, meritò reputantes, &c. Quomodo ergo rationabilis esse consuetudo potest, in quâ contra iura naturæ, violentiâ incussâ, proceditur, & auaritiâ stimulante firmatur? Tum etiam ex citato Cap. finali, de Consuetudine, vbi quæ est iuri naturali contraria, penitus reprobatur. Tum denique, quia id quod omnibus rectè sentientibus cum horrore proponitur, rationabile esse nequit, quia ratio consonat rationi, minimè passionibus lucem eius inuoluentibus obumbratæ: sic autem euenit in præsenti, vt luce est ipsa manifestius. Cùm etiam debeat esse legitimè præscripta, ex citato Cap. finali. Cap. Non est, de Consuetudine in 6. & alibi: id sanè in casu nostro non suppetit: iuxta communem enim Doctorum sententiam, quos adducit Diana Parte 6. Tractat. 5. Resolut. 9. actus per vim & metum à populo eliciti non sufficiunt ad stabiliendam legitimè consuetudinem. Pro quo est Cap. 5. de Regulis Iuris, in quo sic dicitur: Quod latenter, aut per vim, vel aliàs illicitè introductum est, nullâ debet stabilitate subsistere. Sic ibi. Videatur Dom. Villaroel Parte 1. Pacificæ gubernationis, Quæst. 3. Art. 2. n. 41. & 42. vbi plures Auctores accumulat.
450
*Dico quartò. Indi non tenentur deci
mas integrè soluere, si ita egeant, vt id quod subtrahunt, ad suam & suorum sustentationem, necessaria recognoscant, vt sæpè accidit. Sic Doctores qui de pauperibus generaliter loquuntur, ex quibus videri possunt P. Suarez suprà Cap. 16. n. 15. & 16. P. Filliucius Tractat. 27. num. 167. P. Palaus Tractat. 1. Disput. vnicâ, Puncto 11. num. 3. P. Vincentius Tancredi de Religione, Tractat. 4. Lib. 2. Disput. 6. num. 4. & alij. Probat id P. Sua
Ratio ex P. Suario.
rez ex Matris Ecclesiæ pietate: non enim verosimile est velle illam cum tanto rigore obligare pauperes vt ex fructibus sibi & familiæ ad sustentationem necessarijs, decimas soluere teneantur, vt posteà sibi & suis de alimento necessario ad vitam emendicando prouideant: nam priùs tenetur quisque se alere, quàm alios: præsertim hoc tempore, in quo pars illa decimarum, quæ pro alendis pauperibus destinata erat, disparuit, & Ecclesiastici illam possident, & sibi ita applicant, vt eam pauperibus non distribuant. Argumenta, quæ contra hoc fieri possunt, soluit P. Fagundez Lib. 2. Cap. 3. numer. 4. & 5. vbi benè ait decimas
Alia boni Auctoris.
minùs principaliter solui in signum vniuersalis dominij Dei, principaliter autem ad congruam sustentationem Sacerdotum: & iniustum ac irrationabile esse obligare aliquem ad alium sustentandum, cùm tamen ipse fame pereat. Si instes nec teneri Sacerdotem gratis operam suam impendere; id negandum respectu pauperum, sicut de Medico, & Aduocato Doctores asserunt. Nec proptereà Parochi fame peribunt, quandoquidem aliunde habent vnde satis superque sustententur, sicut Aduocati & Medici, cùm sint multi decimas copiosè soluentes. Iuuat id, quod ex grauibus adducit Zerola in Praxi Episcopali, Parte
Notanda doctrina.
1. verb. Decimæ, ad Primum, populum quidem teneri præstare alimenta Ministris de jure naturali, & diuino; secùs verò si non indigeant. Accedit quod ait Caietanus 2. 2. q. 81. art. 1. §. Secundò dicitur, his verbis: Quia de jure naturæ decimæ dandæ sunt in subsidium Ministrorum: idcircò si Ministri tacentes non indigent, cessat ratio obligationis juris naturalis. Sic ille. Pauperes autem ad ius naturale reducuntur, cùm pro necessitate non sit alia lex. Cap. Quod non est, de regulis juris.
451
*Dico quintò. Quidquid irrationabile
est circa exactionem decimalem, etsi consuetudine videatur introductum, non est censendum obligare. Constat ex generali scriptorum doctrina circa materiam præsentem, qui abrogandum existimant quidquid irrationabile est. Vnde Zerola suprà, ad septimum, ait consuetudinem vt decimæ non soluantur, qualis in multis partibus Italiæ viget, ab Episcopis debere rescindi, cùm sit irrationabilis. Quod desumpsit ex Couarruuia Lib. 1. variarum, Cap. 35. num. 11. Sicut ergo quando irrationabilis videtur consuetudo, quâ jus Ecclesiæ minuitur, & Ministri suâ videntur debitâ procuratione fraudari, rescindenda illa est; ita & cùm irrationabilitas in præiudicium soluentium vergit, quia per paria debent iudicari. Talis autem
videtur confuetudo vt ex vno indiuiduo decima pars soluatur, si solùm illud natura contulerit, vt ex vno pullo animantis cuiusque, & similibus. In quo exactores aliqui inhumanè se gerunt, vnum illud penitus subtrahentes.
452
*Probatur autem præfata positio ex
Ecclesiæ sensu, iuxta exemplar Legis, quod secuta: sic enim in Cap. Omnes decimæ, 16. q. 7. vbi Dei præceptum adducitur ex Leuit. 27. v. 30. & seqq. & sic dicitur: Omnes decimæ terræ, siue de frugibus, siue de omis arborum, Domini sunt, & illi
Leuit. 27. v. 30 & seqq.
sanctificantur. Boues, & oues, & capræ, quæ sub virga pastoris transeunt, quidquid decimum euenerit, sanctificabitur Domino. Non eligatur neque malum, nec
Cap. Omnes decimæ 16. q. 7.
in alterum commutabitur. Si quis mutauerit, & quod mutat, & quod mutatum fuerit, Domino sanctificabitur, & non redimetur. Sed quia modò multi inueniuntur decimas dare nolentes; statuimus vt secundùm Domini præceptum admoneantur semel & secundò, & tertiò, &c. Sic ibi ex Concilio Rothomagensi. Ex quibus manifestum est vnum ex decem naturæ fructibus, non verò vnam decimam partem ex vno solo deberi. Et iuxta hunc intellectum Canones alij indubitatè procedunt. Quod & indicat Concilium Limense tertium Act. 4. Cap. 12. dum soluendam ex omnibus terræ fructibus decimam Deo ait, qui dat omnibus abundè ad fruendum. Non ergo vbi nulla abundantia est, vt
Cap. Non est, de decimis.
in casu nostro: neque aliter intelligendum id, quod habetur in Cap. Non est, de decimis, vbi sic dicitur. Et de omnibus bonis decimæ sunt Ministris | Ecclesiæ tribuendæ, de omnibus inquam bonis, in quibus decimum aliquid numeratur. Vnde Glossa verb. de omnibus, citatum Cap. Omnes decimæ in
Cap. Decimæ 16. q. 1.
confirmationem adducit, vtpotè quod posterioris illius intelligentiam manifestat: neque obstat si quis dixerit pro vnius illius naturęnaturæ fructu recognitionẽrecognitionem diuini dominij deberi, iuxta id, quod habetur in Cap. Decimæ 16. q. 1. vbi ex D. August. serm.
D. August.
119. de Tempore, sic dicitur: Non igitur Dominus Deus præmium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam à nobis dignatus est recipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturāprofuturam. Sic ille. Licèt enim recognitio talis debeatur, ea multis modis fieri potest, præsertim Eucharistici sacrificij immolatione, cùm in Missali Missa pro actione gratiarum, & speciales orationes habeantur. Acceptis filijs, Deo debetur recognitio, nec tamen pro illis, cùm pretiosissimi omnium fructus sint, oblatio exigitur decimalis. Et ipsi quidem, quibus decimæ soluuntur, pro earum debent grati esse prouentibus; nec tamen decimarum solutione, & sic aliàs.

Assertiones aliæ pro eodem.

453
*DIco sextò. Ab Indis, qui de nouo sunt
conuersi, non sunt decimæ exigendæ. Id planum; quia vt conuertantur, non solùm Euangelicâ prædicatione, sed muneribus attrahuntur: tali enim genio præditi plerique eorum sunt, immò & ferè omnes. Quî ergo fieri possit vt ab eisdem decimales laborum portiones exigantur? Pro quo est doctrina D. Thomæ 2 2. q. 87. art. 1. ad 5. vbi sic ait: Ministri Ecclesiæ maiorem curam debent habere spiritualium bonorum in po
D. Thom.
pulo promouendorum, quàm temporalium colligendorum. Et ideò Apostolus noluit vti potestate sibi à Domino tradita; scilicet vt acciperet stipendium victus ab his, quibus Euangelium prædicabat; ne daretur aliquod impedimentum Euangelio Christi. Nec tamen peccabant illi, qui non subueniebant; alioquin Apostolus eos corrigere non omisisset. Et similiter laudabiliter Ministri Ecclesiæ non requirunt, vbi sine scandalo requiri non possent, propter dissuetudinem, vel propter aliquam aliam caussam. Nec tamen sunt in statu damnationis qui non soluunt in locis illis, in quibus Ecclesia non petit; nisi fortè propter obstinationem animi, habentes voluntatem non soluendi, etiamsi ab eis peterentur. Hæc S. Doctor.
454
*Ex quibus compertum habetur Indos
non esse pro solutione decimarum vrgendos, donec in fide adultas radices egerint: neque circa hoc temporis est statuenda mensura, sed tunc de eo tractandum, cùm ipsi ad solutionem benè fuerint animati: omne enim temporale bonum debent Euangelici ministri spirituali eorumdem posthabere. Neque proptereà credendi sunt illi in malo statu esse, dum beneuolas aures non præstant de decimis admonentibus, sicut S. Doctor
aduertit, quia stare talis resistentia potest sine graui peccato, dum illis talis obligatio non proponitur ita stricta, vt sub mortali reatu vrgeat. Et ex eo quòd audiant alios grauiter obligari, non est necessarium se pariter obligatos arbitrari, quandoquidem alij obligationes multas subeunt, à quibus ipsi sunt virtute priuilegiorum immunes, & Christus quidem vt baptizari Gentes possent, nullum Ecclesiasticum præceptum eis imponendum docuit, sed ea tantùm quæ ab ipso Domino præcepta fuerant, dum Matth. 28. v. 19. & 20.
Matth. 28 v. 19. & 20
sic locutus: Euntès ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti: docentes eos seruare omnia quæcumque mandaui vobis. Quod ergo ait D. Thomas: Nisi fortè propter obstinationem animi, non est ad Neophytos referendum sed ad veteres Christianos, vt ex Commentario Cardin. Caietani constat, dicentis ita
Card. Caietanus.
dictum, quia nolentes dare petentibus Ministris decimas, possent allegare aut præscriptionem, aut Ecclesiæ Romanæ tacitam donationem, eò quòd tam diuturno tempore sciuit & tolerauit.
455
*Et roboratur doctrina tradita ex iis,
Notanda ex eodem doctrina.
quæ citatus Commentator addit in fine sic dicens: In eadem responsione iuncta Corpori Articuli, Nota quòd si gens aliqua vellet fidem Christianam amplecti sine onere decimarum, non solùm Ecclesia posset eis hoc concedere, quia Ecclesiasticâ auctoritate decimæ debentur; sed deberet eis hoc concedere: quia Ministri Ecclesiæ maiorem debent habere curam spiritualium bonorum in populo promouendorum, quàm temporalium colligendorum; & Apostoli exemplo efficere deberent ne decimarum onus præstaret impedimentum Euangelio Christi. Hæc ille. Si ergo ita fidem accipere possunt, vt onus tale à se penitus amoliantur, non est cur debeant ad illud subeundum adigi, qui cùm de suscipiendo Baptismo egerunt, nihil tale cogitarunt. Neque magnum inde Ecclesia detrimentum accipit, tot nouellis germinibus adornata; præsertim quod onus à parentibus depulsum potest succedentibus temporibus filijs imponi, cum eâ tamen moderatione, quæ maternam Ecclesiæ deceat pietatem. Quòd verò ad sustentationem
Ministrorum attinet, non est alicuius considerationis, quia numquàm illis diuina est prouidentia defutura: & in Indijs minùs est ea ex parte timendum, cùm Rex Catholicus administranda necessaria Euangelicis operarijs teneatur; quod & abundè præstat, & multiplicari eos exoptat, atque hortatur crebris litteris, quibus ad Missiones excitat, abundantiùs æmulator existens, vt aliàs Apostolus, Paternarum suarum traditionum. Viuat vtinam diu inimicis circumquaque irruentibus triumphatis. Reposita est hæc spes mea in sinu meo.
456
*Dico septimò. Indorum priuilegia
circa solutionem decimarum specialia nulla sunt, nisi quæ in diuersis prouincijs inuexit cōsuetudoconsuetudo: dum alij nihil, alij non decimam, sed vigesimam, & cum distinctione fructuum, vt decima pro quibusdam, vigesima pro alijs tribuatur. Quia verò omnes cum tributo id soluunt, quod ad sustentationem spectat Parochorum, reipsa priuilegio nullo potiuntur, sed minùs graue onus sustinent, quod tamen tollendum penitus Assertione est secundâ demonstratum. Videat ergo sua Maiestas quid magis in negotio præsenti ad commune bonum expediat, eâ irrefragabili persuasione, ex Indorum conseruatione, & paternâ tractatione bonum commune pendere: pro quorum aliàs conuersione, & promouendâ fide, ac Christianis stabiliendis moribus, grauissimæ obligationis pondus sustinetur.
457
*Dico octauò. Suppositâ tributâ quan|titate, quam Indi pro Parochorum substentatio
ne dependunt, si aliquid prætereà decimæ nomine soluant, non tenentur ad primitiarum solutionem. Probatur rationibus adductis Assertione 2. pro decimis. Licet autem decimas & primitias Auctores distinguant in hoc, quod illæ primariò ordinentur ad sustentationem Ministrorum, & secundariò ad Dei honorem; èex contrario verò primitiæ. Pro quo D. Thomas 2. 2. quæst. 86. artic. 4. P. Fagundez Lib. 4. Cap. 1. & alij communiter. Id non cogit vt deberi in rigore censeantur: quia id quod decimæ nomine soluitur, cùm ex obligatione ad sustentationem non sit, potest primitiæ rationem habere: sic enim est virtualis aut interpretatiua voluntas soluentium. Non enim primitiæ aliquid determinatum di
cunt ex parte rei, quæ datur, vt sit ex primis terræ fructibus, aut prouentibus, sed potest esse ex quibuscumque, vt notant Doctores; sic enim & decimæ dicuntur etiam primitiæ, quia soluendæ sunt antequàm deducatur tributum alicuius domini, cuius fortassè est feudalis fundus, & antequàm extrahatur satum, & expensæ, & in summa ante omnia, vt notat Zerola in Praxi Episcopali verb. Decimæ, circa Nonum Parte 1. Si verò Indi cum tributo decimas non soluant, & consuetudo sit vt loco primitiæ aliquid tribuatur; poterit quidem peti, sed cum maximâ moderatione: vt scilicet sit eorum tenuitati conforme, & minimè relinquendum exigentium voluntati, quia circa ista inhumanæ solent violentiæ contingere, vnde neque consuetudinem attenden
dam diximus Assert. 3. licet alioqui seruanda in primitiis consuetudo sit, vt docet D. Thomas suprà. Et alij communiter, quorum aliquos affert P. Fagundez suprà num. 4. Nisi talis illa, quæ à Prælatis sit approbata, & rationabilis, vt de consuetudine Iura statuunt, & vidimus num. 449. Quòd enim Prælatorum potestas ad talia se extendat, ex Iure ostendit P. Suarez. Tomo 1. de Religione Tract. 2. Lib. 1. Cap. 5. numer. 9. Pro quo & Concilium Limense Tertium Act. 4. Capite 12.

Indi ad Oblationes qualiter teneantur.

458
*DIco nonò. Indi non tenentur ad obla
tiones in festiuitatibus faciendas ad offertorium Missæ, etiam si circa hoc videatur esse consuetudo. Primum probatur ex communi sententiâ, quam cum aliis tenet & probat P. Azor. Tomo 1. Libr. 7. Cap. 7. Quæst. 11. ex quo hausit P. Fagundez suprà num. 5. P. Palaus Tomo 2. Tract. 10. Disputat. Vnica Puncto 17. num. 2. P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 1. Lib. 2. Disput. 1. num. 8. P. Bauny Tomo 1. Quæst. 41. Tract. 10. qui tres tantùm agnoscit titulos obligationis, quorum duo in præsenti locum non habent, de tertio autem, consuetudine scilicet, dicemus statim. Et omnium optimè P. Suarez suprà num. 2. & seqq. qui dicunt oblationum per se loquendo nullam esse obligationem, neque ex iure naturali, neque diuino, aut Ecclesiastico. Qui verò allegari potest titulus sustentationis, respectu Indorum non habet locum, quia cum tributo id præstant, quod est ad illam necessarium. Si verò decimas soluant, id manifestiùs apparet. Et aliunde Rex Catholicus debet illis de Ministris necessariis prouidere, cum eo enim onere dominium est illis Indiarum generaliter attributum. Quòd si circa hoc defectus aliquis contingat, non ideò Indi ad supplementa Magistratuum obligandi sunt: pro quo videnda quæ habet P. Suarez suprà num. 7. & 8.
459
*Secundum autem, quod scilicet ad con
Neque ratione consuetudinis.
suetudinem attinet, probari primò potest ex doctrina grauium Scriptorum, qui affirmant consuetudinem circa oblationes non esse obligatoriam in conscientiæ foro; quia cùm oblationes gratis fuerint factæ ab exordio, & cum eodem respectu continuatæ, non potest ex illis titulus onerosus emergere. Sic Angelus verb. Oblationes num. 1. in Additionibus ad illum. Sotus Lib. 9. de Iustitia Quæst. 6. Artic. 1. & alij: quod probabile reputant P. Azor suprà & Cap. 27. Quæst. 12. id absolutè affirmat, quando absolutè constiterit oblationes studio pietatis & religionis in Deum liberaliter fieri. Fatetur etiam esse probabile P. Palaus suprà num. 3. in quod etiam maximè inclinat, asserens num. 4. oppositam sententiam solum propter auctoritatem Doctorum esse probabilissimam. Deinde probari potest ex dictis Assert. 3. circa consuetudinem in rebus huiusmodi, quæ per violentiam tantùm solet induci. Vn
de tantùm abest quod Indi ad oblationes obligari possint, vt potiùs Parochi ad restitutionem eorum, quæ per vim obtinuerunt, sint indubitanter obligati. Violentia autem circa hoc facilè dignosci potest, pusillanimitate Indorum attentâ, & circumstantiis exactionis obseruatis, in quo nullus est alius necessarius iudex, quàm propria Parochorum conscientia, si eam semotis auaritiæ tumultibus velint auscultare. Extat autem in Concilio Limensi Tertio Act. 2. Cap. 38. prouida circa hos Constitutio, dum sic loquitur: Sed neque ad oblationes faciendas in Missa, aut aliàs
Concilium Limense 3.
Indi cogantur: sed si quis offerre voluerit, intelligat id quidem meritorium & pium, sed tamen prorsus liberum esse, vel facere vel non facere. Sic Consilium. Quod & Synodus Diœcesana Limensis Libr. 3. Titulo 5. Cap. 6. pari verborum grauitate decernit. Et iuxta illa quæstio omnis circa hoc cessat, vt scilicet nequeat pro obligatione ad oblationes faciendas consuetudo earum allegari, quandoquidem Concilium eas semper liberas esse testatur. Videnda etiam quæ post hæc scripta in Decisione Rotæ visa apud Dianam Parte 11. fol. 660. Col. 2. vbi eruditè o
stenditur quòd ex actibus facultatiuis, seu spontaneis, non inducitur possessio contra aliquem. Quòd si Parochus huius liberæ facultatis non admoneat Parochianos, & ita illi vti obligati offerre pergant, non est proptereà legitima censenda consuetudo, iuxta dicta num. 449. Nec debet Parochis sua prodesse malitia, aut incuria, qui eo ipso ad restitutionem aliquam tenentur, cùm sit doctrinæ defectus, de quo Concilium citatum Act. 3. Cap. 14. vbi licet de eo tantùm doctrinæ defectu agat, qui propter absen
tiam inofficiosam accidit, ad defectum etiam qualemcumque referendum est: dum enim minùs laboris impendit, quàm sit obligatus, & in re quidem, ex quâ Indi non leue detrimentum subeunt, minùs etiam stipendij debet accipere, | vt naturalis ratio apertè conuincit. His addo
quod nuper comperi, Parochos quosdam non solùm à præsentibus, sed ab iis etiam, qui Sacro non interfuerunt, aut in illo non obtulerunt, statas oblationes, diuersâ quantitatis designatione, per ministros ad id designatos exigere. In quo se consuetudine tuentur: sed cùm illa rationabilis non sit, & iuxta dicta penitus explodenda: diuini iudicij formidanda districtio, dum sic pauperculi à suis pastoribus opprimuntur. Nec plura de priuilegiis circa Ecclesiæ Præcepta.
Loading...