SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

De vnius Doctoris auctoritate pro concilianda sententiæ alicui probabilitate.
59
*DIctum de hoc Parte 1. n. 40. 55. 634.
& seqq. 683. & seqq. Parte 2. n. 283. & 287. & alibi. Circa quod Auctor. pag. 135. n. 53. & seqq. statuit Primò ad opinionem probabilem, in materia, de qua agimus, non sufficere præcisè auctoritatem vnius Doctoris, etiam docti, pij, & probi. Et probat in primis, quia alioqui, cùm nihil sit ita fatuum, absurdum, & sceleratum, quod non habeat auctorem & patronum aliàs pium, doctum, & probum, nihil erit ita fatuum, absurdum, & exorbitans, quod non liceat sequi. Deinde, auctoritas præcisa ratione est fatua & absurda. Atqui neque illud, neque istum sequi licet, vt per se est manifestum. Ergo. Confirmat Fagnani exaggerationibus, de quibus nuper, ex eo D. Caramuelem perstringens, ad|ductis pro se, quos iam dedimus n. 52. Item ex eôdem adducente Aristotelis auctoritatem ex 1. Topicor. Cap. 1. vbi ait probabilia esse, quæ videntur omnibus, aut sapientibus, & his maximè notis, quod Alexandri & Boethij expositione correborat. Post quæ sic ait: Limita, vt eam sequi in materia fidei & morum non liceat, nisi accedat iudicium inuincibile quòd liceat, sic vt sequendo inuincibiliter non erretur. Deinde arguit. Quia sicut doctus, pius, & probus vir interdum turpiter errat in facto, & in dicto: & consequenter sicut factum illud sequi non licet, ita nec dictum: præsertim cùm vnius Doctoris etiam docti, pij, & probi sententia contra torrentem Doctorum temeraria habeatur, iuxta communem Doctorum sensum.
60
*Pergit, & ex D. Fagnano firmamenta
proponit 1. ex Cap. Noli meis 9. dist. vbi ex D. Augustino habetur S. Doctorem asserere scriptis suis non esse credendum, nisi certum appareat. Vbi & additur dictum Petri Brixiensis: & similia habet in Cap. Negare ibidem, quod tamen
omissum 2. Ex Cap. Ego solis, ead. dist. vbi similiter D. Augustinus profitetur se non credere Scriptoribus non Canonicis, nisi eorum dicta, ea quæ subiungit, confirment. Illius verba sunt: Alios autem (non Canonicos) ita lego vt quanta
August.
libet sanctitate, doctrinaque polleant, non ideò verum putem, quia ipsi ita senserunt: sed quia nihil per alios auctores, vel Canonicos, vel probabiles rationes, quod à vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Sic ex Epist. 10. ad D. Hieronymum, vbi textus habet: Non potuerunt 3. ex generali regula, quod dicto vnius non est credendum, pro quo textus & Auctores 4. Ex sententia Parochorum Parisiensium & Rothomagensium, qui Propositionem istam de probabilitate opinionis, cùm ab vno solo Doctore graui sustinetur, inter plures alias damnabiles tamquàm præcipuam Clero Gallicano proposuerunt anno 1656. 5. Ex censura Facultatis Louaniensis 6. Ex eo, quod habet num. 414. vbi ita scribit: Si Episcopus in remotis noui
ter prouisus à Papa intelligeret ex litteris sui agentis, vel alterius fide digni Romæ fuisse expeditas Bullas suæ prouisionis, & huic attestationi fidem adhibendo, non visis Bullis acciperet posseßionem sui Episcopatus, & illius administrationi se immisceret, vtique non euaderet pœnas Extrauagantis Bonifacij VIII. Iniunctæ de electione, vt aliàs vidi obseruatum. Et meo tempore Sacra Congregatio Concilij laudauit Archiepiscopum Goanum Indiarum Primatem, quòd quamuis ex litteris sui agentis intellexisset Bullas Papales suæ prouisionis fuisse leuatas, & casu perijsse, tamen illis non receptis numquàm potuit adduci vt Archiepiscopatus administrationem susciperet, cuiuscumque necessitatis prætextu, vt scripsi plenius in Cap. Nihil. n. 20. & 34. in fin. de Elect. Facit quod notat Bartholus in l. 2. §. Si dubitetur n. 1. ad fin. vers. Quædam sunt. ff. Quemadmodum testam. aperien. vbi tradit standum non esse testi vnico de morte mariti, quia esset magna infamia, si mulier viuente viro nuberet: non enim posset in pristinum statum reponi, eiusque sententia magis placet Thomæ Sanchez de Matrim. Tomo 1. Lib. 3. Disput. 46. n. 12. Hæc ille.
61
*Vrget vlterius in excusabilem putans D. Caramuelem, qui de Diana locutus in præludio TheologięTheologiæ fundamentalis affirmat quòd quærenti an hoc aut illud liceat sufficiat respondere; Diana dixit. Ex quo infertur similiter dici posse; Lutherus aut Caluinus dixit, cùm certi simus tanto Lutheri & Caluini dogmata Sectariorum firmari numero, quanto Dianæ dogmata Theologorum. Contra D. Augustinum Libr. de Cathecumenis rudi
D. August.
bus Cap. 25. vbi docet peccantium numerum, aut peccare docentium, non esse multitudinem attendendam. Quod roboratur ex D. Hieronymo
D. Hieron.
Lib. 1. aduersus Iouinianum Cap. 6. vbi diuersarum nationum horrendos abusus enumerat multitudine assectarum roboratos, qui iuxta doctrinam præfatam vt probabiles sustineri potuerunt, quia auctoritas illis à multitudine consiliatur. Prætereà etiam multorum præcisa auctoritas non est sufficiens ex l. vnica §. Sed neque. Cod. de veter.
iur. enucle. vbi Iustinianus: Sed neque ex multitudine Auctorum quod melius & iustius est, iudicatote; cùm poßit vnius forsan & deterioris sententia multos & maiores aliqua ex parte superare. Pro quo & alia congeruntur, & Sinnichius contra Dianam & D. Caramuelem acerbè locutus inducitur, ac ratio subiungitur, ex periculo, cui se committit iuxta sententiam istam operatus; reiecta tandem Amadæi circa propositionem, de qua agimus exornatione ab Auctoribus, quos pro eadem adducit fol. 27. n. 1. Editioni Lugdun. anno 1664.
62
*Omnia autem prædicta facili possunt re
sponsione conuelli. Ad Primum enim dici potest considerata Doctoris qualitate neutiquam præsumendum esse, stultam, absurdam, & sceleratam illius esse sententiam: quod quidem sine ipsius nequit iniuria proferri, vel etiam cogitari. Et licet verum haberi possit id, quod additur de auctoritate præcisa, negandum tamen est suppositum, quòd scilicet cùm quis sententiam vnius Doctoris amplectitur, sola auctoritate ducatur, sed etiam ratione, dum sibi persuadet Doctorem tantum non posse non pro illa solidum habere fundamentum.
63
*Ad Secundum. Aristotelem non esse con
trarium, sed fautorem, dum ait, Aut sapientibus. Neque enim est sensus vt necessarium sit plures sapientes in vnam sententiam conuenire, sed quòd cuicumque verè tali ea sit prærogatiua, supponendo plures futuros sapientes: est enim propositio vniuersalis, cuius veritas in singulis verè talibus comprobatur. Neque vnius sapientia, probitas, & aliæ qualitates ex aliorum excellentia crescunt, vnde neque illa necessaria est, vt eidem fides adhibeatur. Addo Aristotelis verba
Infidelis citatio eiusdem.
non integrè adduci: post illud enim Omnibus habet, Aut pluribus: his autem contra ponit sapientes: Ergo ex his probabilitas desumi potest, etiam si non plures illi, vt expendi Parte 1. num. 634.
64
*Ad Tertium concedo quod de errore circa
factum dicitur, & ex eo retorqueo argumentum: nam testi omni exceptione maiori possum credere de facto deponenti, vt est compertũcompertum; quidquid sit, de necessitate plurium in iudiciali foro, aut cùm de damno graui tertij agitur, & quoties plures Iura requirunt. Deinde dico circa ius diuersam esse rationem, quàm reddidi Parte 1. n. 470. 496. & seqq. quia in sententijs circa ipsum ratione agitur, neque negotium est à sensuum | experientia dependens plerumque fallaci, aut ab alijs similibus.
65
*Iam ad alia. Ad Primum & Secundum,
D. Augustinus de credulitate omnimoda loquitur, non de opinatiua: hanc autem admittere ex eo ostenditur quòd probabiles rationes admittit. Quòd autem auctoritatem à sanctitate & doctrina videatur excludere, ijs congruit, quæ diximus n. 62. auctoritatem, scilicet non sufficere sine rationis subsidio. Respectu autem Doctoris sancti id, quod ad rationem attinet, non poterat non esse perspectum, qui ex ea qua pollebat diuinorum notitia & eorum, quæ ad Euangelicam legem spectant, fundamenta assertionum apud scriptores occurrentium non poterat ignorare, vt ignorare contingit aliquos, qui sub & præsuppositione sententias probabiles grauium sequuntur Auctorum, licet ea penitus non percalleant. Ad Tertium quòd dicto vnius non sit credendum, ve
Dicto vnius vt credeudumtcredendunt.
rum habet iuxta dicta n. præced. Nihil autem receptius, aut vsu validius, quàm vt dicto vnius fides adhibeatur, de cuius non est pro mendaci testificatione suspicio, quia neque suspicionis fundamentum peculiare. Sic Ioseph credidit, dum erraret in agro, dicenti sibi fratres eius profectos in Dothain, quod erat omnino verum. Gen. 37.
men.Gen. 37. v. 17.
v. 17. Beatus Iob nuntijs narrantibus calamitates. Dauid puero Ægyptio 1. reg. 30. v. 18. dicenti: Ego ducam te ad cuneum istum. Et iurata
2. Reg. 30. v. 28.
hæc procedit humana fides, quæ historijs præstatur, cùm de Scriptoribus nulla est su spicio, vt in apochryphis, & Gentilium qui busdam, ex quibus Cornelius Tacitus, quem Tertullianus vocat, &
Tertullian.
euidenter conuincit mendaciorum loquacissimum in Apologet. Cap. 36. & humano in conuictu sic hominum vita peragitur, & cum securitate transigitur, licet quandoque contingat fallere quosdam & falli, quod non tollit ordinariæ credulitatis reciprocum adiumentum. Hinc illud Eccli. 19. v. 4. Qui credit citò, leuis corde est, ita expli
Eccli. 19. v. 4. P. Cornel.
cat, P. Cornelius, Qui scilicet credit cuilibet quodlibet, sine iusta ratione & auctoritate narranti. Est ergo credendum cum iusta ratione & auctoritate dicenti. Locum de fide non adhibenda detractoribus multi affirmant accipiendum: videatur dictus Interpres, & Pater etiam Bonartius. Ad Quartum, de censura Parochorum dictum n. 57. Ad Quintum similiter: ex ibidem dictis, & præterea intelligendum de auctoritate qualibet, non de vndequaque qualificata. Ad Sextum bene illud, quia pro eo est Canonica dispositio in citata Extrauaganti. Iuxta quod, generaliter loquendo illa doctrina procedit, sicut amplectenda vti securior, vbi de damno tertij agitur, vt in adducto casu. Ad postremum illum de D. Caramuelis erga Dianam asserto, nihil morandum. Sic censuit ille, alij aliter, vnusquisque in suo sensu abundet. Non equidem voluit ille Dianæ fidem Pythagorico more adhibendam, sed quatenus pro opinionibus, quas adducit plures producit auctores. Quòd autem absurda illa, de Sectandis erroribus apud varias nationes vigentibus, multitudine eos amplectentium roboratis, non sequatur, ex dictis n. 56. manifestum habetur: & ex euidentia rei ipsius cùm illa errorum sequax multitudo, neque Doctor Catholicus doctus, pius, & probus sit, neque ratione vlla verisimili, sed barbaro impetu ducatur, Iustiniani auctoritas contra arguentem facit, cùm in ea habeatur vnius sententiam, etiam deterioris, multos & maiores posse aliquando superare.
66
*His addendum id, quod Auctor sua illa limi
tatione, de qua num. 59. proposuit, stare scilicet posse licitum vsum in casu, de quo agimus, si inuincibile iudicium intercedat, quòd sic liceat operari. Ex quo arguere possumus: nam tale iudicium etiam nos admittimus, quod in omni probabili opinione inuenitur, iuxta dicta. Si qua autem absurda ex illo emergere contenditur, qualia nuper vidimus, aut deuoranda eidem, cum Auctore defenso, aut talia non esse confitendum. Sequi autem absolutè licet opinionem vnius Auctoris, sed modo ab ipsis explicato: ergo absolutè licet. Ergo absolutè nulla ex illius vsu absurda subsequuntur. Licet eam complecti, circa quam dubium non occurrit cùm ad praxim adhibetur, & vt dubium non occurrat obtineri potest iuxta modum formandæ conscientiæ, de quo n. 30. locum dando probabilibus coniecturis. Pro quo & aduersarios prodimus num. 47. & seqq. retortione argumentorum: quod & sectione sequenti amplius enodandum.
Loading...