SECTIO IX.

SECTIO IX.

Circa reuocationem Priuilegiorum, præsertim Indicorum, notanda doctrina.
195
*P.Bruno Chassaing Tract. 1. Cap. 4.
Proposit. 1. Sic statuit. Priuilegia Regularium specialiter quoad prædicationes, Confeßiones, & approbationes, & alia huiusmodi, non sunt iam simpliciter priuilegia, sed iura quæsita. Circa quod dubitari nequit per priuilegia Apostolica ius Regularibus acquiri, quod & quęsitumquæsitum meritò dici potest: quæ vox nihil videtur significare aliud, quàm id, quod de acquisito iure dicitur, vt scilicet ius quæsitum idem quod ius acquisitum sit, quod præsertim habetur quando
Sed non audiendum estenditur.
illud est perpetuum. Quòd autem ob prædictam rationem, priuilegia non sint priuilegia dicenda, assertio est contra communem omnium acceptionem, & vsum Conciliorum, Pontificum, atque Doctorum. Et totus Titulus 33. de Priuilegijs, qui habetur Lib. 5. Decretalium Tit. 7. Lib. 5. in 6. Tit. idem eodem Libro Clementinarum. Et Extrauag. lib. 5. id præsertim ostendit; ex quibus iuuat Cap. Quia intentionis 29. specialiùs expen
disse, in quo sic loquitur Honorius Tertius: Cùm innouatio nec ius nouum conferat, nec etiam tollat vetus: te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratæ innouationis dignosceris extitisse. Ceterùm nullum per hoc intendimus iuri aliàs eidem Monasterio competenti præiudicium generare. Sic ille. Vbi apparet per priuilegium ius acquiri, & etiam illud priuilegij propriam rationem habere: ideo enim Decretalis dicta in præfato est titulo constituta. Pro quo & Cap. Ex parte, Ibidem.
196
*Sed quia hoc ad loquendi modum spe
ctare videtur, tolerabile fortè fuerit; non id tamen quod ex eo deducitur, videlicet censendum non esse Pontificem suis Litteris & Bullis velle priuare Regulares suo illo iure quæsito, etiam si clausulam reuocatoriam priuilegiorum Regularium adhibeat. Cap. Si is cui. de Præbendis in 6. pro quo & adducit Rodericium, Mandosium, & Bursatum, atque alios suppressis nominibus. Immò si apponat clausulam specificè & in indiuiduo derogatoriam, non debet existimari Papam velle huiusmodi derogari priuilegijs, quod apertè Vrbanus VIII. declarauit, dum regulam seruandam dedit de non tollendo iure quæsito per clausulam derogatoriam, etiam per Bullam, quæ fundata est in Cap. Quod verò dicitur 25. q. 2. Cap. Peruenit 11. q. 1. Cap. Licet, de Officio Ordinarij. Et Cap. Dilecti, de verbor. significat. In quibus dicitur quòd numquàm per sua scripta intendit Papa iuri alterius derogare. Vnde rescripta dicta interpretanda sunt iuxta Canonistas, etiam cum improprietate verborum, licet sine motu proprio edita, & agatur tantùm de modico præiudicio. Quocirca quotiescumque exeunt Litteræ Apostolicæ dictorum priuilegiorum absque iusta caussa priuatiuæ, vel reuocatoriæ, æstimari debent subreptitiæ, & pro non emanatis cum reuerentia haberi.
197
*Sic philosophatur ille, propter quæ, &
similia alia apud nonnullos occurrentia, vereri possumus, ne priuilegiorum caussa apud Pontifices cum sic philosophantibus in præiudicium etiam innocentium, neque illud leue, reddatur; idque accidat quod Alexander Tertius in Cap.
Cap. Dilecti.
Dilecti citato minatus his verbis: Pro certò sciatis quòd Nos concessa vobis priuilegia decurtabimus,
Quia Sedi Apostolica odiosa.
cùm Ecclesiæ Romanæ scriptis authenticis obuiare minimè timeatis. Et Innocentius Tertius in Cap. Vt priuilegia præmonitum etiam voluit ita scri
Cap. Vt priuilegia.
bens: Vt priuilegia, quæ quibusdam Religiosis Romana concessit Ecclesia permaneant in concussa, quædam in eis duximus declaranda, ne minùs sanè intellecta pertrahantur ad abusum, propter quem possint meritò reuocari: quia priuilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Sic ille. Propter quam rationem graues & prudentes scriptores
circa hoc magna cum moderatione procedunt, quod (vt de alijs taceam) in Societatis nostræ Auctoribus est videre, vt generaliter verum & exploratum sit, quo grauiores & celebriores, eo etiam moderatiores existere rem profectò subtiliùs & profundiùs penetrantes, atque Apostolicæ Sedi eam, quæ par est, reuerentiam verbis & sensibus exhibentes. Cùm ergo Pontifex rerum istarum dominus priuilegia reuocauerit, dici conuenienter poterit: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Et sperandum sanè spi
Iob. 1. v. 21.
ritum sanctum, quo totum corpus Ecclesiæ sanctificatur & regitur, ita res dispositurum, vt Religionibus, quæ in eodem corpore membra sunt adeò notabilia, nihil eorum sit de futurum, quæ ad conseruationem suam expedierit, & ita ad fructuosa obsequia, quibus Dei caussam & ipsius Ecclesiæ exaltationem possint promouere.
198
*Iam quod de iure quæsito non reuoca
bili dicitur, etiam si de priuilegio specialis & indiuidua mentio fiat, non aliud esse videtur, quàm velle Pontificum manus hac in parte ligare, & vt priuilegia velint nolint in concussa conseruent. Et quidem à Pontificibus ipsis quid ad reuocationem sufficiat iam est sufficienter stabilitum, & vbi mentio priuilegij inducitur, nihil vltra requirendum, nisi circa hoc peculiarissimum aliquid concessum habeatur, quod & comperta Pontificum voluntate, non debet reuocationi quoad eius plenum effectum obstare, quia prædecessores non potuerunt successorum potestatem coarctare. Sic in Cap. Dudum citato Titulo priuilegium impetratum circa decimas priuilegiato alteri eas possidenti non præiudicat, dum de illo non facit mentionem. A parte altera de decimis
Cap. Dudum.
Noualium non soluendis, non debere per eas (Indulgentias Apostolicas) non facientes de hoc aliquam
mentionem, præiudicium generari. Quæ sunt verba Gregorij IX. ex quibus constat mentione priuilegij facta, nihil prætereà ad eius reuocationem desiderari. Pro quo & Glossa adducit Cap. Veniens, de Præscript. Sic enim & ibi: Non obstante
Cap. Veniens.
priuilegio Clementis Papæ, per quod priuilegijs suorum Prædecessorum extitit derogatum, cùm de illis nullam fecerit mentionem. Quod & communis am|plectitur Doctorum assensus. Quod ergo de non tollendo iure quæsito dicitur in Regula Cancellariæ ab Vrbano disposita, cuius & ipse mentionem facit in Bulla reuocatoria Oraculorum, iuxta Iuris dispositionem intelligendum, quod ille numquam voluit abrogatum: & ita facta priuilegij mentione, per quod ius fuerat acquisitum, debet proculdubio reuocatum reputari: vnde citati illi Textus nihil præter dicta concludunt.
199
*Et quidem additamentum positioni præ
fatæ apponitur, per quod impracticabilis redditur, dum dicitur ita debere fieri, cùm Bullæ Pontificiæ, seu Litteræ Apostolicæ exeunt sine iusta caussa priuatiuæ seu reuocatoriæ priuilegiorum: tunc enim subreptitiæ, & pro non emanatis cum reuerentia debent haberi. Quis enim de caussa iusta iudex, nisi Pontifex ipse reuocationis ipsius auctor esse possit? Vnde iniusta nequit sine ingenti temeritate iudicari. Quando præsertim de tollendo eo agitur, quod gratiosè fuerat impetratum: & respondere Pontifex, id quod aliàs Christus, potest: Amice, non facio tibi iniuriam. Aut non licet mihi quod volo facere? Matth. 20.
Matth. 20. v. 13. & 15.
v. 13. & 15. Equidem si modus iste dicendi admittitur, magna grauissimis inconuenientibus aperitur porta, dum in Decretis Pontificijs esse iudex quisque potest, & ita ea pro libitu non admittere aut repudiare. Neque allegari potest priuilegia esse remuneratoria: licet enim talia non soleant Pontifices ita facilè reuocare; si tamen de eorum voluntate constet, eisdem est irrefragabiliter obsequendum, quia & illa reuocare possunt, vt videri potest apud Dianam Parte 1.
Tract. 2. R. 6. & Parte 7. Tract. 1. Resolut. 8. & vt demus non posse aliqua dicti generis, ea certè quæ ad Religiosos pertinent, talia non sunt, quia non fundantur in aliquo pacto, aut iustitiæ obligationem inducunt, licet propter merita concessa sint, obligatione quadam œconomica, vti à supremo Religionum Prælato. Sicut enim Generalis & Prouincialis subditis propter operam in Religionis vtilitatem egregiè nauatam possunt exemptiones aliquas concedere, easque caussa iusta occurrente suspendere, ita & Pontifex, quia Religiosus status exemptiones tales ex se non vendicat; & vt aliquæ dicantur necessariæ, non tamen illæ, quæ fortè concessæ sunt, vnde reuocari possunt. Et sic videmus in Religionibus peculiarem obseruantiam profitentibus, cùm noui creantur Prælati, eos exemptiones ab alijs concessas suspendere, & de manifestatis eisdem eas solùm, quæ sibi benè visæ fuerint, approbare, exclusis alijs, & nouas pro rerum opportunitate largiri. Similiter ergo est de Pontifice supremo Religionum Prælato pronuntiandum.
200
*Sed est etiam apud citatum Scriptorem
quod non est hoc loco dissimulationi litandum; ait enim quòd si in vi dictarum Bullarum, aut Apostolicarum Litterarum, ab Ordinarijs, aut alio quouis modo grauentur Religiosi, & appellationi ad Papam non deferant, aut credant non delaturos, possunt licitè ad Regem, aut supremum eius Senatum recurrere, quatenus grauamen auferat, donec Pontifex sententiam ferat: vt tenet doctissimus Franciscus Salgadus cum alijs, quos
Salgadus.
allegat Tractatu de Regia protectione 1. p. Cap. 1. per totum. Et Ioannes del Castillo in Tractatu de
Castillus.
hac materia Cap. 41. à n. 161. & hunc recursum in hac materia sustinere coguntur, qui sententiæ de retentione Bullarum Apostolicarum per Reges & supremos Principes legitimè fieri solita, subscripserunt. Et confirmatur, quia non est credibile Pontificem velle facere aliquid, quod non deceat, & sit peccatum: faceret autem Pontifex,
quod non decet, & peccaret, si priuilegia, non dico tantùm quæ iura sunt quæsita, sed etiam alia, quæ non sunt talia, sine ratione reuocaret. Iuxta Cap. Deut. quod priuilegium debeat esse stabile, de regulis iuris in 6. & Iuris peritos, vt habetur in Floribus legum, asserente priuilegia perpetua firmitate constare debere, cùm non deceat Principem sine caussa mutare voluntatem. Sic Archangelus Romanus Lib. 2. de priuilegijs citans Bonacinam in Tractatu de Priuilegijs citantem Suarium & alios.
201
*Sic inquam habet ille, doctrinam, vt
dixi, impracticabilem tradens, quia id supponit, cuius cognitio, ad solum potest Pontificem pertinere: an scilicet caussa iusta sit reuocationis priuilegiorum, vel non sit. Vnde reuocatione, de qua legitimè constet, stante, meritò possunt Ordinarij se interponere, & appellationem repellere, quia in eo casu non est locus appellationi, quæ tantùm est à sententia inferioris iudicis ad superiorem: in hoc autem casu sententia non est inferioris iudicis, sed Pontificis reuocatorium iudicium proferentis, quo supposito Ordinarij iustè & legaliter exequuntur, & ita non est locus appellationi; nisi fortè fundamentum subesset non leue subreptionis aut obreptionis. Si ergo ad Regia tribunalia confugiatur, nihil allegari potest, secluso casu dicto, nisi defectus iustæ caussæ in Pontifice ad reuocationem, cuius laici senatores futuri sunt iudices: quòd quàm sit absurdum quis non videat Christianis rudimentis institutus? Neque id, quod de retentione Bullarum dicitur, instituto præsenti deseruit,
quia id fit vt Pontifici inconuenientia repræsententur, quæ ex earum possunt executione timeri, non ex eo quòd iustam caussam defuisse Pontifici prætendatur: sic enim non iam supplicatio esset, sed firmum iudicium: vnde quidquid Pontifex vellet, nullo modo executioni, etiam post manifestam illius pro executione voluntatem, mandari posset, sed Pontificem quod non decet, facere, immò & peccare, laicum tribunal inclamaret.
202
*Id autem quod de perpetuitate priuile
giorum dicitur, sic immaturè acceptum, nimium quantùm probat: fieret enim ex eo Principes malè facere, & verò etiam Pontifices cùm priuilegia concedunt limitatione temporis adiecta; quod constat quàm sit absurdum, vt ex concessione Bullæ Cruciatæ liquet, & priuilegijs Indicis. Est ergo legitimus Regulæ præfatæ sensus,
quem Ioannes Andreas exhibet verbis hisce: & nota quòd hoc verbum Decet, quod ponitur in hac Regula, quantùm ad ipsos subditos necessitatem importat, & quantùm ad ipsum Principem, potestatem: ipsum enim priuilegium per se concessum diminuere, vel moderari, & etiam per totum tollere potest. Primum probatur suprà eodem lib. de Decimis 2. & de statu Regularium. Cap. vnico. De pri|uilegijs Cap. 1. & Cap. Ne aliqui. Et Cap. Sequenti. Secundum probatur supra eod. lib. de Electione. Quia sæpè. De immunitate Ecclesiæ. Clericis. De sent. excom. Cap. vlt. in fin. Ad hos. 63. dist. Cap. verum. C. de legibus. l. Digna vox. Sic ille: iuxta quem, & eos, quos adducit, Textus, subditi non debent priuilegijs à Principe concessis contraire, quæ tamen Princeps ipse aut moderari, aut tollere penitus potest. Ex citatis autem Capitibus primum illud de priuilegijs sic habet: Volentes libertatem,
Cap. 1. de priuilegijs.
quam nonnullis Apostolica Sedes priuilegio exemptionis indulsit, sic integram obseruari, vt & illam alij non infringant, & ipsi eius limites non excedant &c. In Cap. autem sequenti sic Clemens IV.
Cap. sequens.
Vt Apostolica Sedis benignitas, quæ nonnullis Abbatibus &c. prouideat ne scandala Oriantur: sic tamen quòd ipsi priuilegiati suorum priuilegiorum non frustrentur effectu &c. Hoc est ergo quod decet, priuilegia inquam Apostolica suo effectu non fraudari, & ita Regulam obseruari sic statuentem
Regula Iuris.
Decet concessum à Principe beneficium esse mansurum. Videatur Glossa sensus proponens alios, & satis commodos; nullus autem occurret positioni præfatæ consentaneus.
203
*Sit ergo constans & firmum iuxta Re
gulam dictam Principis beneficium decere vt sit mansurum, quamdiu voluntas eius mansurum esse disponit, cui nemo se debet opponere, quia id stare nequit sine maiestatis eius offensione: salua semper eiusdem pro moderatione aut reuocatione omnimoda, potestate, qua semper vsi Pontifices, vt videri potest in Canonibus citatis, ex quibus grauissimus ille, qui extat Cap. Clericis, de Immunit. Ecclesiast. in quo sic Bonifacius VIII. Non obstantibus quibuscumque priuilegijs,
Cap. Clericis.
sub quibuscumque tenoribus, firmis, seu modis, aut verborum conceptione, concessis Imperatoribus, Regibus, & alijs supradictis, quæ contra præmissa in nullo volumus alicui, vel aliquibus suffragari. Sic ibi. Nec aliud sibi volunt Bonacina & P. Suarius citati ab illo, ex quibus hic pro certa in hac parte doctrina loquens Lib. 8. de legibus Cap. 37. n. 7. & 10. de priuilegijs, quæ consistunt in facultate vel licentia operandi aliquid præter commune ius
aut contra illud, ait posse illa à concedente reuocari omnino licitè, & sine caussa, saltim cogente, aut necessitatem inducente, pro quo sic subdit post allegatos Auctores; & in hoc sensu probant assertionem consuetudo, & omnia iura allegata in dictis Glossis. Ratio verò est, quia hoc priuilegium non transit in dominium subditi, & ita semper pendent ex voluntate Principis: per illam ergo possunt reuocari. Et nonnullis interiectis sic prosequitur: Dices, si priuilegium hoc fuit legitimè datum, contra rationem videri illud reuocare sine caussa: ergo non potest absolutè dici posse reuocari sine caussa. Respondeo. Dupliciter intelligi valet illud, Posse; primo vt reuocatio valida sit; & hoc est præcipuè intentum, & conuincitur rationibus factis: & quia talis reuocatio non continet iniuriam, saltim contra commutatiuam iustitiam. Secundò potest intelligi vt etiam licitè fiat, & sic quidem necessaria est aliqua honesta caussa vt reuocatio decenter fiat, quia non decet Principem reuocare priuilegium à se concessum nulla noua insurgente caussa: argumento Cap. Decet de regulis iuris in 6. & significatur in Cap. suggestum, de Decimis. Vnde si Princeps sic faciat, actus non est vndique honestus, quia indecenter operari aliqua culpa esse videtur, saltem venialis &c. Et si quælibet ratio honesta intercedat & intendatur, nullum erit peccatum. Sic ille, de ijs sanè priuilegijs locu
tus, quæ Religiosis conceduntur, & in facultatibus ac licentijs præter ius commune, aut etiam contra illud, consistunt. Cùm ergo & reuocationem validam absque caussa esse affirmet, & vt iusta sit, quamlibet honestam rationem sufficientem esse determinet, quis nisi temerè asserere audeat reuocationem futuram nullam: pro qua assertione nulla alia intercedit ratio, nisi illa de iure quæsito, cùm hoc ipsum ius sine peccato vllo possit auferri, qualibet honesta ratione sibi à reuocante proposita? Quomodo enim credibile sit Pontificem magno semper cum consilio procedentem, in reuocatione huiusmodi, quæ non leuis momenti res est, aliqua honesta ratione non ductum, quod de viro priuato ac prudente, notæque probitatis, esset temerarium suspicari? Præ
stat ergo in talibus humiliter obsequi, & Deo, ac eius Ecclesiæ, iuxta modum ab eadem Ecclesia dispositum, fiducia in illo collocata, seruire, qui faciet cum reuocatione prouentum, vt labores Religioni cuique congeneos possint earum alumni sustinere. Et ego quidem pro ea quam Societas nostra erga Sedem Apostolicam peculiarem obedientiam profitetur, doctrinas huic instituto conformes, quamuis oppositæ probabiles appareant, libenter amplector: quantò id potiùs cùm contra illas agitur, quæ communiter non benè audiunt, solido carentes fundamento, ac solummodò sunt de nouitate, intrepidantia, ac laxitate plausibiles?
Loading...