*Dico quintò. Licèt fœminæ ad præ
stationem aliquam obligari possint, quia & pro
illis cura Regalis inuigilat, in Indiis tamen non
debet tale ipsis onus imponi, sicut in Peruuianis
prouinciis factum, non sic in quibusdam aliis, de
quo Dom. Zolorzanus
cap. 19.
num. 5.
& seqq.
& in Politicâ
lib. 2.
cap. 20.
post principium. Ratio
est, quia earum est census tenuissimus, & ita erga
reculas suas afficiuntur, vt pro numulo vno mille
clamores emittant. Scio esse plures pro suâ tenuitate munificas, vbi pietatis negotium agitur;
sed ex iis istæ, quæ specialiùs
instructęinstructæ, & ex commercio cum Europæis, plus & censûs, & Christianæ consuetudinis compararunt. Aliarum minutissimæ facultates, & juxta eas animi magnitudo. Quid ergo ab istis exigatur, quibus satiùs
fuerit tribuisse?
Prouidentißimi Principis est grauiter
imminutis relinquere tributariam functionem. Sic
Theodoricus ore Magni Cassiodori
lib. 4. 36. vbi
& illud;
Tributa enim non debent à tristibus exigi,
per quos tributarios feliciter acquisiui. Certè si fœminæ tributa soluunt, non sine ingenti tristitiâ earumdem exigenda; per eas tamen Reges nostri
feliciter tributarios accipiunt, quos pariunt, nutriunt, educant, vt omnium maximè de tributis
meritæ debeant reputari. Accedit communis sen
tentia, quam cum multis tenet P. Thomas Sancius
Tomo 1.
Consilior. lib. 2.
cap. 4.
dub. 15. & eum
secutus Cardinalis Lugo
Tomo 2.
de Iustitia disput.
36.
num. 69. pauperes scilicet non debere gabellas. Et tales illæ, de quibus loquimur.