*Sed totus hic discursus corruit, si dica
mus id, quod in Concilio non ita expressum, à
subsecutis fuisse Pontificibus declaratum, vt ex
dictis apparet. Fit autem ille ex eo suspectus &
infirmus, quia aliqua in eo assumuntur, à Doctoribus communiter reprobata, videlicet quòd Parochus approbare possit, de quo
Parte 2.
Sect. 10.
& vt hoc esset tolerabile, illud certè non ita, de
quo est quæstio, posse scilicet approbatum à Parocho in omnibus Diœcesibus Confessiones audire. Quod etiam de approbatione vniuersitatis
dicitur, si aliquando admitti potuit, iam est antiquatum, quod etiam P. Suarez improbabile
iudicauit
Tomo 4.
in 3.
p. Disput. 28.
Sect. 4.
n. 3.
Quod autem de verbo
Iudicetur dicebatur, iam
est à nobis
superiùs improbatum ex ipsius Decreti
tenore, ex quo id videtur manifestè haberi, nisi
nodum in scirpo quærere satagamus.
Aut ab Epis
Tenor Decreti Tridentini.
copo per examen, si illis videbitur, aut aliàs idoneus
iudicetur. Certè si sensus dictus, de quo illi, qui
citato Auctori non displicent, à Concilio fuisset
intentus, non aliàs, sed
Alijs erat reponendum.
Doctrina etiam illa de minima obligatione in
dubijs, licet in rebus alijs sit recepta & plausibilis,
in ea, de qua agimus, periculosa esse potest
: agitur enim de Sacramento
PœnitentięPœnitentiæ, in quo certa
est necessaria iurisdictio, aut certè talis, quæ &
Confessarium & pœnitentem possit securos in
administratione & receptione reddere, & prætereà graues occasiones contentionum & iurgiorum inter Episcopos & Regulares non sit nata suscitare. Videatur Constitutio Vrbani VIII. de
qua
n. 181. Vbi circa approbationem solummodò
Episcoporum meminit, quasi de re certissima, &
illam esse omninò necessariam firmissimè statuit,
vt non liceat iam verba illa,
(si fortè licere aliquando potuit
) in alium sensum auocare. Si in
memoriam insuper reuocemus id, quod à nobis
dictum
n. 152, de damnata Propositione circa
licitum vsum priuilegiorum, quæ sunt expressè
per Concilium Tridentinum reuocata, per quam
Auctoris, cum quo est habita disceptatio, videtur
animositas refrænata. Quamquàm non videatur
prohibitum probabiliter opinari, vbi expressè non
constat priuilegia reuocata. Vellem autem circa
hæc magna cum moderatione procedi. Neque
aliter accipienda quæ in
Thesauro Indico dixi
|
Tomo 2.
Tit. 12.
n. 344. Vbi quod non penitus im
probabile dictum est, ad Indias spectat, pro quibus peculiaria priuilegia, quæ etiam iuxta nouiores Pontificum dispositiones regulanda. Pro quibus & sit.