Quòd si piè & officiosè tendenti, ad metam peruenisse non detur,
ipso in cursu vocante Deo, & dicente:
Vsque huc venies, & non procedes
ampliùs. Iob 38. v. 11. parebo lubens Thesauri melioris obtentu, pro quo
& quotidie laboro cum illis, qui altiori sensu.
Quasi effodientes Thesaurum;
gaudentque vehementer, cum inuenerint sepulchrum. Iob 3. v. 21. & 22. quia sepulchro inuento, vbi requiescat corpus, suus animæ Thesaurus, propriorum meritorum præsumptione displosa, in cælestibus, vbi thesaurizandum clamat ille,
in quo sunt omnes Thesauri sapientiæ & scientiæ abs
|
conditi. Coloss. 2. v. 3. Securissimè repositus comparatur.
Matth. 6.
v. 20.
Sic sperare iuuat, quia sic sperare iubet
Deus spei, quam & abundare in nobis optat Apostolus, dum ait
: Deus autem spei repleat vos omni gaudio & pa
ce in credendo, vt abundetis in spe, & virtute spiritus sancti. Rom. 15. v. 13. vbi
D. Ioannes Chrysostomus
hom. 28.
in citatam Epistolam, sequentem est lectionem amplexus?
Vt exuberetis in spe per potentiam Spiritus sancti. Tali inquam, in qua Spiritus sancti potentia resplendeat; sic enim & viua & viuax, nec alijs ad salutem necessarijs præsidijs destituta. Vtinam in me talis, vt Bonæ-Spei Promontorium prætergressus, viuentium Terræ
portum
valeam
fortiter & feliciter
occupare. Pro quo Polarem stellam MARIAM,
Christianæ nauigationis Helicen, & indefectibilem mystici Oceani Cynosuram, exorandam duxi sequenti Hymno, quem dictauit affectus, ad
rem magis, quàm ad rigorem poeticarum legum attentus, iuxta veterem
pietatem in D. Thomæ hymnis toleratam, alijsque.