*Et beatissimus quidem Euangelista æqui
bonique consulet, si non eam ipsi cum Christo
& eius Matre sanguinis consortionem adscribamus, quam nonnulli minùs consideratè concedunt, sicut & frater vndequaque Sanctissimus,
cùm sint illi zelotes integerrimi veritatis, neque
iam sedes sibi immeritas matris intercessionibus
æmulentur. Est equidem consortio dicta Virgini,
vt vidimus, indecora, cui est Vnigeniti titulus
gloriosus. Ex quo fit id esse gloriosum & Ioanni,
cui data Mater, cuius & ille filius, sic Vnigenito
ex crucis culmine
statuẽtestatuente; quo enim matris gloria maior, eo & filij. Est & Iacobo, pro quo speciale aliquid, Domino, vt reor, suggerente, dicendum, scilicet curam Virginis fratri Ioanni
traditam, ad ipsum vti maiorem natu, & fidelissimum pariter, pertinuisse. Quod si secus factum,
eius in Hispaniam festinata profectio, & præpropera mors in caussa fuit. Hinc accidit miraculosus ille Virginis in Hispaniam aduentus, vbi tunc
ille erat, visitaturæ filium, non enim nisi pro filio filium reliquisset. Nec mihi quispiam Ioannis
Virginitatem obijciat: fuit namque & Iacobus
Virgo, vt affirmat D. Epiphanius
hæresi 58. vbi
adductis Christi verbis ex
Matth. 19.
v. 12.
& sunt
eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum
cælorum, ita subdit:
Ioannes quidem & Iacobus filij
Zebedæi, qui manserunt in virginitate, neque tamen
proprijs manibus membra secuerunt, neque nuptias
contraxerunt, sed proprio corde decertarunt, & mirabiliter gloriam coronæ huius certaminis abstulerunt. Sic ille: cuius auctoritatem, cùm de antiquarum rerum notitia agitur, tanti facit Cardinalis
Baronius, vt
in Apparatu, eius circa parentes Virginis testimonium positurus nu. 45. Sic dicat:
Qui vnus instar omnium nobis est. Quomodò autem Sancti fratris elogium illud in Officijs sacris
contrarium non sit:
Quia singularis prærogatiuæ
castitatis ampliori dilectione fecerat dignum: benè
explicat citatus Dom. Antonius Calderon
lib. 2.
cap. 6. vbi & plus in eo quàm frater videatur
esse laudabilis, quia eo maior, vnde & diuturnior
|
continentia, ac coronæ plures ob magis continuata prælia castitatis. Et quidem licet videatur
illud mirabile illo in statu, in quo nuptiæ in honore erant, & vsus inuiolabilis coniugiorum, Deo
sic disponente in Euangelicæ legis confinio, id
stare potuit, sicut in D. Iosepho accidit, qui matura cùm esset ætate, Virgo vsque ad connubium cæleste permansit, seruaturus in eo thesaurum illum, pro cuius custodia diu laborarat.