*Aliunde autem contrarium potest Concilij intentum ostendi, ex eo quòd non successus
ludi fortunatus
attẽditurattenditur, sed ne Clerici facultates
suas, quas in pia opera oportet expendi, ludo dilapident, summas ingentes sordibus exponendo:
id autem quod lucro accrescit, durante ipso non
videtur plenè ad illum pertinere, qui lucratus est,
ob contingentiam amittendi
: nec enim licet semper ludum dimittere, quia id non sine offensione
colludentium esse solet, & hæc potest noua ratio
reputari. Deinde. Iuxta receptum loquendi morem, qui enim in ludo ingentem summam lucratus, eam statim perdidit, & simul eam, quam attulit ludo exponendam, hanc se lusisse dicit, quia
perdidit, non ita aliam: vnde & Clericus, qui
multa lucratus, ea statim cum allata quinquaginta aureorum summâ perdidit, dicere verissimè poterit se tantùm aureos quinquaginta lusisse; quia modus ille loquendi id tantùm indicat, quod est
inter
ludendũludendum amissum. Sic
SarcerdotẽSacerdotem quemdam
grandevęgrandevæ ætatis, qui diu Parochus
IndorũIndorum fuerat,
dicentem audiui: Mentiuntur Indorum Parochi,
qui dicunt seipsos alere non posse emolumentis
Paræciarum, & opus ideò esse se ad commercia
conuertere. Ego namque septuaginta mille octiregales in meam sustentationem (& erat illa satis
lauta & abundans) insumpsi
: & totidem alios
lusi, nullis vnquam commerciis, & mercimonijs
inplicatus. Quod ita dictum, quia perdiderat,
non reputans quod lucratus aliquando, & deperditum posteà: sic enim summam poterat protulisse maiorem. Quod probari vlteriùs potest ex
sententiâ multorum, quos adducit & sequitur P.
Thomas Sancius
Lib. 1.
Consiliorum, Cap. 8.
Dub. 8.
num. 1. dicentes filium familias, qui tantùm potest
ludere determinatam quantitatem, quando est in
eodem ludo posse sorti exponere quidquid ludo
acquisiuit. Quorum ratio est: quia lucrum dicitur, quod in fine ludi reportatur
: & ita qui
cum eo lusit, tantùm dicitur lucrari id, quod ad
ludum adduxit, & non id, quòd cùm perdidisset,
recuparauit. Lucri ergo accrescentis, dum continuatur ludus, nulla ratio habetur, quando ea, quæ
ludo exponi potest, quantitas limitatur. Quòd
verò illa excessiua pro vna sorte videatur, non
vrget in ordine ad prohibitionem dictam: tum
quia in Indijs animi magnificentiores sunt, &
pecunia minoris æstimationis: tum etiam quia
in ludo genus quoddam contractus exercetur, in
quo iam plus, iam minùs potest fortunæ committi; vnde dilapidare non est, cùm sit lucrari contingens. Est ergo hæc pars etiam verosimilis,
& cùm in terminis adeò pœnalibus simus, & lubricâ materiâ, non debent occasiones grauiter
lædendi conscientias & vincula spiritualia inducendi, nimium rigidè ampliari.