*Aduertit autem citatus Auctor §.
citato,
num. 11. facto legaliter registro non cadere in
commissum, qui iura Regiâ non soluunt, quia
hoc per actionem specialem & determinatam petitur: licèt pœna non soluendi sint per quadrupli
solutionem. Quæ distinctio quoad substantiam
nullius momenti est: si enim defraudatio iurium
quadrupli solutione mulctatur, quid interest
quòd hac aut illâ petatur actione? Addit
num.
seqq. quòd si res registrata deficiat, non tamen
dolo eius qui eam registro subiecit, aut alterius,
ad cuius curam pertinet, Fisco perit, & ita non
potest petere æstimationem, est enim rei talis dominus.
Ex Ordinationibus Regiarum Capsarum. An.
1573. Quod est sanè difficile. Si enim dolus abfuit, vnde Fiscus dominus? Si prætereà illi perit,
ad quid tale dominium pereuntis, quæ, si extaret,
ad suum dominum pertineret? Rogo enim,
quando res talis Fisco acquisita est? Non quidem cùm registrata non est, quia dolus abfuit
:
nec sequenti tempore, quia ratio est eadem
: ergo
dominium, si datur, ad tempus, in quo perit, referendum. Si dicatur rem non registratam eo
ipso pertinere ad Fiscum
: ex eo autem quòd
dolus abfuit, haberi illud commodum, vt æstimatio non petatur, quia domino perit. Contrà est;
quia ex eo Fiscus fit dominus, quia in commissi
pœnam inciditur, vnde & pœna ipsa absolutè
vocatur commissum. Atqui in casu isto nequit
dari pœna, quia non datur culpa
: ergo nec Fiscus
dominium acquirere. Qui discursus videtur
manifestus, & pro eo faciunt quæ citatus adducit
num. 20. dicens ea quæ in portubus ob violenlentiam aliquam exposita reperiuntur, non cadere in commissum, quia dolus abfuit. Quod &
cum aliis tradit P. Fragosus
Tom. 1.
pag. 401.
num.
54. & habetur expressè,
L. vlt. §.
Diui. 2.
D. de
Publican. Quod autem addit citatus Escalona, in
casu dicto deberi portorium, pro quo & citat P.
Fragosum, durissimum sanè est, & ita iure Cæsareo reprobatum.
L. Cæsar. & L. vlt. §.
Si propter
|
neceßitatem. D. de Publican. Et specialis per
L. 1.
C. de naufrag. lib. 11. vbi Bartholus & scribentes.
Quod & tenet expressè P. Fragosus
suprà, §.
Neque refert. malè à præfato Auctore citatus, §. 4.
num. 25. Nam neque in eo §. talis est numerus,
&
citato à nobis
loco contrarium apertè protestatur. Cuius obuia est ratio
: infortunia scilicet
aliena non esse ad lucra propria trahenda, &
afflictis solatium, præsertim à Regibus, & non
nouam afflictionem ingerendam.
Quod enim ius
habet Fiscus in aliena calamitate, vt de re tam luctuosa compendium sectetur?
L. 1.
C. de naufrag.
Lib. 11.