CAPVT XV.

CAPVT XV.

Proreges Indici quomodo Excommunicationi deferre teneantur.
148
*DIco primò. Proreges Indici pos
sunt, sicut & alij, ab Ordinariis excommunicari. Pro hoc videndus Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 10. n. 66. & seqq. & in Politicâ pag. 883. §. Lo que mas. Vbi ex pluribus Auctoribus ostendit solis Regibus priuilegium istud competere, vt à solo Pontifice excommunicari possint. Et ab eo adductis addendi P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Excommunicatione Disput. 12. Difficult. 2. §. Subditus. P. Palaus Tomo 6. Disput. 1. Puncto 6. num. 3. P. Bauny Tomo 1. Disput. 2. Quæst. 6. Dub. 9. P. Layman Lib. 4. Tract. 6. Cap. 1. num. 4. quamuis non desint, qui hoc etiam Regibus negent: sic enim tenent Marius Alterius Tom. 1. de Censuris pag. 37. Col. 2. & P. Fagundez Præcepto 2. Lib. 1. Cap. 3. num. 21. Proreges autem non gaudent priuilegus ab Apostolicâ Sede concessis dubitari nequit: Tum quia quæ à iure communi exorbitant, nequaquam ad consequentiam sunt trahenda. Quæ est iuris regula. 28. in Sexto. Tum etiam quia cùm hoc ipsum priuilegij rationem habeat, quòd scilicet Regum priuilegio gaudere possint, illud debent ostendere: quod statutum in Cap. Cùm personæ, de Priuile
Cap. Cùm personæ.
giis, in Sexto: Atqui tale priuilegium non ostenditur: ergo nihil est, quod Ordinariorum possit sententiam prohibere. Item. Ex repræsentatione Regiæ personæ argui nequit, quia hoc ipsum est, quod contendimus; priuilegium scilicet Apostolicum non posse ad repræsentantem personam eius, cui est concessum, extendi, & quidem repræsentatio hæc non tollit inæqualitatem Regiæ, & Proregiæ personæ, & ita est in illis diuersa ratio: & Rex quidem poterit Proregi suo repræsentationem sui conferre, non tamen in eum priuilegium Apostolicum transferre, quia neque ex generali concessione, neque ex particulari aliquâ, hoc habetur. Habet Rex priuilegium comedendi carnes in diebus vetitis: poteritne illud suo conferre Proregi? Quis hoc nisi per summam inscitiam affirmarit?
149
*Quod vrgeri potest ex Cap. Ne aliqui, vbi suprà. Cùm enim ibi Clemens Quartus de
priuilegiis eorum agat, qui excommunicari, aut interdici nequeunt; addit tamen priuilegia talia non extendenda, cuiuscumque præeminentiæ, dignitatis, & conditionis sint, Regibus, Reginis, & eorum filiis, ac Religiosis cœtibus exceptis, sic decernens: Ad Ordinariorum sententias & processus edicto perpetuo prohibemus extendi. Sic ille. Priuilegium ergo Regium in materia censurarum, non est ad Proreges, etiamsi præeminentiam singularem habeant, extendendum. Et multò minùs ad Regios alios Ministros, vt nonnulli contendunt, contra quos benè disputat Diana. Parte 2. Tract. 1. Resolut. 9. Probat autem idem Textus ineptè fieri extensionem de personâ ad personam; cùm neque in persona eâdem extensio locum habeat in ordine ad id, quod licet verba videantur exprimere, ratio tamen non patitur ampliari: Ne aliqui de indultis Apostolicis confidentes,
Clementis 4. verba.
alios confidentes in suo iure molestent, & Ordinariorum iurisdictionem contemnant pariter & eludant, vt loquitur Pontifex: quod tamen de Regiis personis, & Religiosis non est cœtibus præsumendum: cùm de Proregibus aliter existimandum multi
plici experimento doceamur. Et ex præfati Capitis determinatione fit satis obiectioni, quæ ex Inquisitorum iurisdictione instrui potest: illi enim, vt ex Concordatis constat, nequeunt Proreges Indicos excommunicare. Ex hoc enim priuilegio ad Ordinarios fieri Consequentia nequit, propter rationem & decisionem Pontificis. Neque ex eo fiet vt Inquisitorum iurisdictionem contemnant aut eludant; id enim est Regiis cautionibus abundè prouisum: & dummodò illi intra suos se contineant terminos, semper illos Proreges veneratione eximiâ prosequuntur.
150
*Dico secundò. Quod Assertione præceden
ti est dictum, de excommunicatione intelligendum est quantùm ad valorem: quæ tamen nisi in casu specialissimo licita non erit. Probatur ratione, quam pro Regibus adducit P. Bauny suprà ita scribens: E re tamen est communi eos hoc tempore quoad hanc pœnam non subesse Ordinariis ob turbarum motum certum, si publicè, deque loco superiore excommunicati renuntientur ab Episcopis. Sic ille. Atqui turbarum motus ob excommunicationem Proregum etiam vrget, & præsertim in Indiis, in quibus à supremis Principibus non potest statim commodum remedium adhiberi: ergo illorum excommunicatio generaliter loquendo libitalicita non est. Id quod de publicâ denuntiatione dicendum pariter ob simile fundamentum. Casus autem specialis non potest assignari, cùm ex circumstantiis pendeat, quas quidem Prælati, adhibito sapientium, prudentium, expertorumq́ue virorum consilio & pri
uatis semotis affectibus, ponderabunt: illud præ oculis habentes, quod Innocentius Quartus in Concilio Lugdunensi obseruandum præscribit verbis illis: Cùm medicinalis sit excommuni
Cap. Cùm medicinalis.
catio, non mortalis; disciplinans, non eradicans: dum tamen is, in quem lata fuerit, non contemnat; cautè prouideat Iudex Ecclesiasticus, vt in ea ferenda ostendat se prosequi, quòd corrigentis fuerit & medentis. Sic ille. Et habetur in Cap. Cum medicinalis, de sententia excommunicationis in sexto.
151
*Vbi non est sensus, vt aliquis sinistrè
Quomodo sit medicinalis.
interpretari posset, quando quis contemneret, seuerè cum illo per excommunicationem agendum, etiamsi medicina in tormentum animæ & corporis suo vitio conuertatur: sed excommunicationem esse medicinalem ex naturâ suâ, nisi quis contempserit medicinam, & ita illi non prosit, sicut Ecclesia prodesse desiderat. Sed talis esse contemptus potest, vt de medicinâ sperari nequeat, & ita satiùs fuerit ab illa penitus abstinere. Sic enim & in medicinis corporalibus accidit, vt quando non iudicantur profuræ ob pessimam ægri dispositionem, ab iis debeat adhibendis temperari. Pro quo videri potest P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disputat. 4. Sect. 5. num. 10. vbi præfatum Caput doctè explicat, ostendens quomodo excommunicatio medicina sit, & id specialiùs ei conueniat comparatione aliarum pœ|narum, quas Ecclesia infligere potest: Nam per
se intendit (verba illius sunt) non solùm præcauere futura peccata, sed potiùs per se primò curare peccatum à peccato commisso, & liberare illum ab statu, in quo permanet ratione talis peccati. &c. Quando ergo de tali bono effectu spes nulla est, aut satis infirma, contra charitatem est, & videtur etiam contra iustitiam, quæ rectam iurisdictionis administrationem præscribit, illam applicare.
Loading...