*Sic Philosophatus doctus Pater, in cuius
tamen discursu, illud non videtur cum debita erga Virginem posse pietate constare
(quin & B.
Ioseph
) vt formidine pulsata, quæ in ipsa ratione
probabilis assensus admittitur, à quærendo amantissimum filium temperarit. Eius enim amor gelicidium hoc, immò & teporem minimè pateretur. Aiebat illa
: In comitatu est. Sed pulsabat ex
aduerso formido, dum & diceret: Fortè fallor;
Fortè in
comitatu non est. Et si ibi non est, vbi est?
Et ad hæc illa quiesceret, atque ab inquisitione
cessaret? Dolens quæsiuit eum postquàm se deceptam
(vt aliqui loquuntur
) agnouit: & tamen
satis probabiliter existimare poterat ad maternam
domum reuersurum, cuius sapientiam, & erga se
probè notum habebat affectum, nec viæ ducibus
indigere. Et tamen amor ad inquisitionem accendit, à qua tamen temperatum, dum esse illum inter cognatos & notos persuasum sibi habebat,
quia nolebat eos tanto fraudare bono, & filio id
placere minimè dubitabat, cuius delitias esse cum
filijs hominum non poterat ignorare. Pro quo ita
scribit P. Vincentius Regius
Dilucidationum
Euangelicarum Parte 1.
Lib. 1.
Cap. 13.
num. 4.
Sed mirabitur hîc quispiam, & dicet:
Qui factum,
vt B. Virgo passa sit priuari se integrum diem tam dilecto Filio, præsertim inter eundum, locis peregrinis,
ætate tenera? Pro quo statim rationem reddens
post alia sic loquitur:
Denique quia in more positum videbatur, quod ex verbis Euangelistæ colligitur,
nec obscurè, Existimantes, inquit, illum esse in comitatu, vt filij etiam cum notis & cognatis, relictis
quoque parentibus incederent, quo gaudio, atque voluptate B. Virgo noluit notos & amicos suos priuari;
præsertim ne illis contradicere videretur. Sic doctus, & plures ob titulos venerandus Interpres.