*
CIrca illum P. Henao
De scientia Me
dia n. 1174.
& seqq. ubi aliqua circa
ejus singulares discurrendi modos, & juxta adnotata à Nobis
n. 586.
& 587. ænigma in illis
recognoscit, quod solus aliquis solvere magnus Apollo queat. Sed quia ibi de solvendis
illius argumentis non agitur,
quęquæ contra scientiam Mediam instruit, operæ alicujus pretium
fuerit circa illa nonnihil distineri. Hic ergo
doctus & subtilis Scriptor
Disput. 11. multa di
cit, quibus & Patrum Dominicanorum sententiam refellit, & Societatis doctrinæ quoad
pręcipuumpræcipuum placitum conniveat, cùm tamen scientiam mediam in sensu, juxta quem ab ejus Auctoribus traditur, non esse admittendam arbitretur, sed in alio latiori. In primis ergo
n. 6.
supponit non magis Deo scientiam
cōditionatamconditionatam, sive conditionatorum sine errore denegari
posse, quàm scientiam simplicis intelligentiæ,
sive possibilium, & visionis, seu realiter aliquando existentium: nam vel conditio, quæ
cadit supra futura libera nondum in præcisione
rationis, aut numquàm realiter purificabitur,
aut certè simpliciter & absolutè purificabitur.
Si 1. spectat saltem sub præcisione ad scientiam simplicis intelligentiæ. Si 2. absolutè spectat ad scientiam illam. Si denique 3. spectat ad scientiam visionis, ut omnes fatentur.
Ubi quidem contra illos apertè decernit, qui
cognosci à Deo contingentia prædicta negarunt, & fuerunt plures, quorum sententia post
concertationes Pontificio imperio initas abolita est, licet sint quidam id negantes, ne quidquam eo in negotio debere se Societati fateantur, de quo P. Quiros
Disput. 51.
n. 5. juxta rei
locutus veritatem, sed quæ non omnibus placet, etiamsi sua se luce manifestet. Cùm ergo
ita de sententia illa sentiat, dubitare forsitan
aliquis poterit, quomodo illam adeò gravi censura percellat, cùm id contra Pontificiam videatur esse cautionem. Ad quod dici potest
Pontifices de sententia agere juxta id, quod est
|
in concertationibus disceptatum: in quibus
PP. Dominicani sententiam illam
LedesmęLedesmæ &
aliorum quorumdam deseruerunt; unde illa
notari censura potuit, utpotè extra disputationum argumentum. Est insuper in suppositione illa præfati Auctoris notandum, asserere
illum, si conditio tribus modis sumatur ad
scientiam simplicis intelligentiæ, & visionis
pertinere: cùm tamen duos tantùm præmittat
modos, ut adducta ejus verba præseferunt. Unde necessariò fatendum est aliquid pro sensu
exacto deesse. Post verba ergo illa
: Nam vel
conditio, quæ cadit supra futura libera, nondum in
præcisione rationis, addendum aliquid, scilicet,
Purificata est. Sic autem quod tandem concludit omnes fateri quæ ab ipso dicta fuerant,
non video quomodo potuerit oculatus adeò
Scriptor pronuntiare. Contingentia enim futura, quorum numquàm purificabitur conditio, ad scientiam simplicis intelligentiæ pertinere sciebat ille, & paulò post apertè protulit
Auctores Societatis denegare, licet sint quidam, qui scientiam mediam dicant reduci ad
scientiam dictam eo quòd sit numquàm futurorum. Quidquid de hoc sit.