SECTIO XV.

SECTIO XV.

An Reliquiarum Festa possint infra Octauas de præcepto celebrari.
155
*POsse infra Octauas, quæ de præcep
to non sunt, diximus n. 135. & ratio ibi reddita: quod non est ad Octauas ipsas extendendum; quia supposito quòd ritus talis obseruatur, in eo quod est præcipuum non sunt absurda committenda, vt scilicet dies ipse Octauæ cum Festo occurrentis sancti confundatur. Et Gregorius quidem concedens vt in Hispania celebrari possit eo die, quo Festum Duplex occurrit, sanctus, cuius Reliquia insignis habetur, manifestè indicat de Octauis se non decernere, quandoquidem statuit, vt Festum dictum in diem non impeditam transferatur, supponens tale esse vt possit transferri: cumque | Octaua transferri nequeat, illius debet Festum præferri, vnde circa Octauas, quæ de præcepto sunt, nulla est ratio dubitandi, pro quibus est expressa Rubrica, cui minimè est concessione pręfatapræfata derogatum. In sanctis Zenone & socijs id
obseruatum est, vt in diem Natali eorum proximiorem & commodiorem mutaretur eorum celebritas, eo quòd dies antecedentes post diem 9. in quo ille cum Octaua Visitationis occurrit, sint Festis alijs impediti. Cui dispositioni opponi potest diem proximiorem non vigesimum esse, in quem facta translatio, sed decimum nonum, cùm dies decimus octauus Diuo Alexio fuerit stabiliter consignatus. Sed quidem in ipsius S. Alexij gratiam sic factum, eius consulendo translationi. Si enim eius Festum in Dominicam inciderit, ius habet vt secunda possit feria celebrari. Si ergo illam Festo Sanctorum prædictorum inuenerit occupatam, post Octauam peregrinari necessarium erit, & satis procul Sedem est, concatenatione octauarum succedente, reperturus. Ne ergo Peregrinus cœlestis vagari etiam nunc debeat post vestigia sanctorum suis in Festis præcedentium, dies est 19. suo vt iure possit vti prouida animaduersione relictus.
156
*Circa infra Octauas ergo de præcepto
versatur difficultas, neque vlla apparet, si de sanctis loquamur, quibus in Martyrologio dies certus designatur; vel de illis, quibus iam est dies assignatus, licet in Martyrologio nulla illorum mentio habeatur, se transferenda illorum Festa sint; tunc enim si Octauæ ita translatos admittant, ab ea non sunt gratia ij, de quibus agimus, excludendi. Quæstio igitur de ijs tantùm vertitur sanctis, quibus certus eo vsque non est consecratus dies, & ratio dubitandi est, quia dies infra Octauam sunt ritus semiduplicis, & eiusdem cum semiduplicibus dignitatis, in quibus Festa eius generis celebrantur. Atqui Festa talia nequeunt suis moueri sedibus, vt in illis alia celebrentur, etiamsi Duplicia sint, nisi pro eo Pontificia aliqua concessio suffragetur; quæ tamen nullibi extat; si enim alicubi, maximè in citata Bulla Gregorij XIII. in qua tamen solùm conceditur, vt Festum sancti, cuius adest Reliquia insignis, & proprium habet diem, possit translatione alterius celebrari.
157
*Sed his non obstantibus videtur id posse
licitè stare, quando pro constitutione in tali die potest ratio aliqua conuenientiæ reperiri. Primò Quia ex concessione Gregorij id potest colligi; nam multò plus est Festum Duplex à sua remoueri sede vt det locum insigni Reliquiæ, quam diei infra Octauam Officium omitti. Licet autem possit ratio discriminis adduci ex concessione vnius, & non alterius, non cessat penitus vis argumenti, quia ex concessione manifesta aliam verosimilem congrua ratione deducimus, vt meritò credendum sit eum, qui maius eodem in genere concessit, id quod est minus etiam concessisse, ex regula communiter recepta, de qua Nos non semel. Quamuis enim magni videatur esse momenti diei possessio, considerandum tamen est in Festo, quod Reliquiæ ratione transfertur, non solam possessionem haberi, sed sancti etiam esse Natalem; & tamen tanta Reliquiæ excellentia est, vt & possessioni, & Natali præferatur. Aliquid ergo Reliquiæ concedendum est, etiam cùm dies Natalis non est, quo excellentia eius declaretur. Neque enim dici potest satis eam declarari, dum ipsi Officium Duplex impenditur, quia sic etiam agi cum Reliquia potuit, cuius dies est notus, sancto ad quem spectat, diem proximum assignando, & alium, cuius est Natalis, sua in possessione immobiliter conseruando. Dandum ergo est illi id, quod manifestè minus est, & credendum hanc fuisse Pontificis mentem ipso concessionis modo non obscurè declaratam.
158
*Secundò, Quia iuxta Rubricam, de
qua dictum. n. 132. dies infra Octauam à superueniente superatur semiduplici, si in Dominicam inciderit, aut Festo alio impediatur, vt accidit quando in diem Dedicationis Ecclesiæ incidit, aut peculiaris alterius Festi. Quod quidem non fit ob peculiarem illius excellentiam, sed ex proximitatis titulo respectu Natalis diei, in quo conuenientiam aliquam Ecclesia deprehendit, & ob illam diei infra Octauam Officium relinquendum. Cùm ergo respectu Reliquiæ insignis conuenientia etiam esse possit, & illius Festum tanto habeatur in pretio, intra Octauam constitui poterit. Argui enim meritò ex conuenientia potest, & identitate rationis, pro quo plures congerit textus & Auctores Dom. Barbosa Tractatu de Axiomatibus, Axiom. 197. Ratio autem illa proximitatis non est adeò vrgens, vt constat, quia de illa non habetur ratio, si dies immediatus Festo alio impediatur; cùm tamen aliqualis, id sufficiens visum vt diei infra OctauāOctauam Officium, subintrante semiduplici, deseratur.
159
*Tertiò. Quia semiduplicia infra Octa
uas celebranda videmus sine difficultate concedi. Sic S. Elisabetha Lusitaniæ Regina infra Octauam Apostolorum Petri & Pauli, S. Carolus Borromæus (qui iam Duplex) infra Octauam omnium sanctorum. Vbi obuia est responsio esse illos ipsorum Natales dies, quia in eisdem mortui. Sed contra illam argui, sicut nuper, potest; quia in eo ratio quædam conuenientiæ apparet, quæ non semper ab Ecclesia attenditur, vt videri potest in sanctis Romualdo, Stanislao, Birgitta, Dominico, & duobus Franciscis Xauerio, & Borgia, ac nonnullis alijs, & ita conuenienter etiam prædicti sancti potuerunt extra Octauas collocari, præsertim S. Elisabetha, ob plures dies Octauæ illius impeditos. Cùm ergo & conuenientia pro collocando Festo Reliquiæ insignis infra Octauam esse possit, non est id eisdem denegandum, si rationabiliter discurrere debeamus.
160
*P. Guyetus Lib. 4. Cap. 8. Quæst. 8. ita
scribit: Sed ecce tibi casum propono non adeò metaphysicum. Occurrat Festum S. Catharinæ Senensis (erat tunc semiduplex) Dominica 5. post Pascha, transferri debet. At Feria. 2. 3. & 4. occupantur Festis Duplicibus. Feria. 5. celebratur Festum Ascensionis. Feria. 6. vacua est omni Festo, nec aliud in ea occurrit Officium quàm de Octaua Ascensionis. An non in ipsam transferri potest prædictum Festum S. Catharinæ? Ratio affirmandi ea potest afferri, quòd Festum illud sic translatum èex die Dominica non sit infra Octauas ante diem Ascensionis, à quo proinde dicitur primùm transferri infra Octauas: ergo quem|admodùm si occurreret in ipso Festo Ascensionis, transfertur ex Rubrica in sequentem Feriam. 6. minimè impeditam, ita & in eamdem transferri potest èex Dominica, cùm æquè sit proxima dies infra Octauam minimè impedita. Subtilior est ista ratio, quam, quia mea est, nolo vt certam adstruere, sed eam cuilibet perito diiudicandam relinquo. Sic ille, & satis quidem verosimiliter, & cum digna viro tanto moderatione locutus. Quem propterea adduco,
Quid ex ea pro assertione.
vt appareat in caussa, quam versamus, & alijs eiusdem generis posse à simili non leuia argumenta desumi: neque enim hæc dici disparata possunt, à quibus fieri nequit illatio, vt videri apud citatum Barbosam potest Tractatu eôdem. verb. Illatio. multa suo more congerentem. Potest autem præfatus casus aliàs incidere, neque enim de B. Catharina est vnicè singularis, in Religionibus, & alibi, vbi peculiaria Festa vsu legitimo peraguntur. Ex.Exemplum g.gratia, Incidat Festum S. in Dominicam prædictam, Feria. 2. est Festum S. Petri Cœlestini, & Feria. 3. Festum S. Bernardini in Religione PP. Minorum cum Octaua, vnde Feria. 4. poterit fieri de S. Venantio: idem erit si Festum S. Martini Martyris & Pontificis in Dominicam incurrat, tunc enim de S. Didaco fiet sequenti die, & Feria. 3. de S. Martino, quin obstet Octaua, iuxta dicta.
161
*Vbi obseruasse iuuat nullam esse Ru
bricam, quæ expressè & in speciali statuat Festa Semiduplicia translata non posse infra Octauas celebrari: immò concessum videtur in Titulo dc Octauis. n. 3. quòd in illis fit de semiduplicibus etiam translatis: quamuis generalis illa dispositio limitanda veniat ex Titulo de Translatione Festorum n. 5. ad quem se refert Rubrica, & vbi decernitur quod Festum semiduplex infra Octauam occurrens tantùm transferatur in proximè sequentem diem. Sed cùm ibi de occurrentibus tantùm infra Octauas, pro alijs non apparet prohibitio manifesta: licet argui ex eo non leuiter possit: quod enim de translatione dictum fuerat generalibus verbis, quomodo sit intelligendum posteriori loco, vt vidimus, reseruatur. Atqui in eo sola Festi infra Octauam occurrentis translatio conceditur, & ita de aliter translatis prorsus illa denegatur. Quod ergo dicitur Infra Octauam occurrens, non est admittentis extra Octauam, sed translationem ad casum præfatum limitantis. Sed verò non est argumentum huiusmodi apertè conuincens: stare enim potest vt explicatio posteriori Rubricæ reseruetur, propter speciale illud de die proximè sequenti, cum quo stare potens aliorum translatio, ne nimiùm illa protrahatur, stante generali concessione, de qua priùs, vt possit vna cum alia rectè dispositio componi.
162
*Et quidem qui sic contenderet, non
Firmatur tamen non icerelicere.
posset ex Rubricarum verbis falsus assertor euinci, vnde ad alia est veritatis præsidia recurrendum. Et satis firmum illud, quod ex communi sensu desumitur circa dictarum intellectum Rubricarum. Vnde Gauantus id pro certo statuit Part. 2. Sect. 3. Cap. 10. n. 4. vbi præmittit Semiduplex quomodocumque impeditum transferendum in diem non impeditam simili Officio, hoc est nouem Lectionum, quale itemest dies infra Octauam, quod in postrema Breuiarij recognitione dictum. Quæ recognitio nihil Breuiario videtur addidisse, cùm in eo explicatio huiusmodi non inueniatur, neque in Titulo desemiduplici, neque in Titulo de Translatione, in qua sic tantùm habetur: Festùm Semiduplex occurrens
Rubrica Breuiarij.
diebus supra dictis &c. transfertur in primam diem similiter non impeditam &c. Talis ergo recognitionis effectus alibi perstabit expressus. Quod quidem vt sit absque tergiuersatione verissimum, & pro præsenti caussa sit concludens, addendum propter solos dies infra Octauas ita esse declaratum; nam si propter illas additum non est, aut pro certo declaratum, inutilis profectò esset declaratio, quæ pro alijs nullo modo erat necessaria, cùm constet Semiduplex non posse in eum diem transferri, in quo aliud Semiduplex celebratur. Quia verò dies infra Octauam, licet Officium nouem lectionum habeat, censeri potuit communi illa de Semiduplici non comprehensa, ideò oportuit declarationem adhiberi. Et ita intelligendum Semiduplex non posse in diem infra Octauam transferri, quod est tali recognitione conclusum. Quod & vsus generalis amplectitur, pro quo Gauantus loco eôdem ita scribens: Eâdem de caussa Semiduplex occurrens
Gauantus.
infra Octauam Corporis Christi, si protinus sequantur Octauæ S. Ioannis, & SS. Apostolorum Petri & Pauli, transfertur post omnes Octauas. Et hoc est quod addit Rubrica in fine num. 5. Ita vt, inquit, Festum Semiduplex infra Octauam, non transferatur nisi in proximè sequentem diem, id est, si sequens erit impedita, transfertur Semiduplex vltra omne Officium nouem Lectionum. Sic ille, qui & statim rationem reddit verbis illis: Ratio est, quia amisso iure vicinitatis ad proprium diem, non est maior ratio cur citiùs celebretur. Tantùm ille.
Illius non exacta ratio.
Sed quidem negari nequit Ecclesiam de acceleranda translatorum celebratione esse solicitam, cùm in Rubrica dicatur translationem faciendam in proximè sequentem diem: quia iuxta dispositionem Kalendarij ita quidem videtur futurum; si enim in remotissimum diem essent Festa translata protrahenda, aliquid fortè pro euitatione talis incommodi fuisset opportunè dispositum, vt videmus factum in Festo Angelorum Custodum, quibus assignatus secundus Octobris dies, eo quod concessione illa de non impedito die Officio nouem Lectionum, tale Festum in longinquam diem à multis trahi experientia fuit certissima comprobatum. Quòd ergo circa translationem dispositum est, eam habet congruentem rationem, ne scilicet cum aliorum Festorum detrimento contingat fieri: nam & detrimentum Festorum solemnium est, eos ipsis decerpi dies, quos pro augenda solemnitate ab Ecclesia constat attributos.
163
*Dico ergo tandem valde esse probabi
le infra Octauas posse de illis sanctis fieri, quorum Reliquiæ habentur insignes, etiamsi eorum Natales dies penitus ignorentur. Probatur fundamentis adductis. Quòd autem conuenientia in eo esse possit, ex multitudine Reliquiarum ostendi valet, & prætereà ne sanctorum Semiduplicium Festa nimiùm differri necessarium: proximitatem siquidem diei Ecclesiæ cura commendat, vt nuper vidimus. Hac de caussa infra Octauam S. Rosæ, quæ in hoc Regno de præce|pto est, ratione Reliquiarum insignium, trium scilicet Corporum Sanctorum Martyrum, & Capitis alterius, quatuor dies sunt ipsis consignati. Pro quo quidem alia est ratio, eos scilicet dies ante Octauam prædictam iam fuisse quatuor huiusmodi Festis occupatos. Licet autem post Octauam stabilitam aliqua fuerit circa Reliquias facta mutatio, id non videtur obstitisse, quia loco illorum, quorum erant Festa, alij sunt, & insigniorum quidem Reliquiarum, substituti. Et notissima Iuris regula est substitutum, pro vt idem quod subrogatum, sapere naturam eius, in cuius locum subrogatur, vt videri potest apud Barbosam Tractatu de Axiomatibus Axiom. 213.
Loading...