*Quid ergo cum equis, & armis adfuturos
se prælio iurant, non arguit obligationem habendi equos, & arma specialia in conscientiâ esse
grauem, si quando se obtulerit occasio, commodè possint habere prædicta. Quamuis fortè pœnâ
aliquâ affici possint, si ea non habeant, vt de more est apud tales habere. Et obligatio præsertim
cessabit, si Commendatarius in eâ iam ætate sit,
aut talibus corporis impedimentis, vt seruire
per se ipsum nequeat; vel paratus mediam partem
annui redditus soluere, vbi id in vsu fuerit. Quod
quidem tunc præsertim intelligendum, quando
de Regni defensione agitur ob exteros hostes ingruentes; quia verò in Indiis timeri incursus ab
ipsis indigenis possunt, & Commendatarij iurant
defensuros se præsertim Prouinciam, in quâ est
illorum Commenda, videri alicui non immeritò
posset Commendatarios teneri equos, & arma in
promptu habere. Quod quidem in partibus vbi
tale aliquid timeri potest, ita videtur asserendum;
secùs in aliis vt sunt multæ pace altissimâ perfruentes. Et hoc certè quàm sit necessarium,
damnis frequentibus experimur, dum ita securi,
& imparati agimus, acsi nihil posset aduersum
pertimeri, & fauenti quidem manifestissimè Deo,
victores sæpiùs euadimus, vincendi penitus, si
munitiones nostræ cum apparatibus hostium ingentibus componantur. Et dolendum profectò
est regna adeò opulenta, quorum diuitiis orbis
vniuersus existat, omni securitatis munitas non
esse præsidio, quorumque ciuitates muris possent
argenteis roborari. Et Reges quidem nostri satis
id prouidenter gubernatoribus iniungunt; qui tamen, vt thesauros, quos in Hispaniam transmittunt, reddant ampliores, præsidiariis sumptibus
parcunt, & leuis gratiæ captandæ studio, quod
est potissimum derelinquunt; augendis attenti
riuulis, eorum fontibus prætermissis. Et possem
specialia quædam hoc ipso, quo hæc scribo, tempore sub oculos occurrentia, & ministrorum
Regiorum circa militarem paraturam, minùs
fidelem industriam, ac boni publici detrimenta traducere: parco tamen quia non omnium
hæc culpa est, & quæ dixi, satis esse possunt, vt
aperiant oculos qui ad res istas debent attentiùs
vigilare.