*Pro eôdem facit id, quod habet Laurentius Beyerlinck in
Theatro Tomo 7.
lit. V. pag.
135.
Col. 1. vbi ita scribit:
Fuit & altera ANNA,
vxor Ioachimi, Virginis Deiparæ parens, quæ, vt
loquitur Damascenus Orat. 2.
de Natiuit. B. Virginis, promißionis germen ex sterili ventre produxit.
Hæc marito diu superstes, vt communis opinio habet,
eo piè defuncto, quod vitæ reliquum erat, summa deuotione & sanctitate exegit, vnde & viduis Christianis velut exemplum proponitur, quod imitentur: vt cuius summa modestia & pietas erga Deum, ob
quas virtutes Deiparæ Virginis mater fieri promerita fuerat: marito viduata incrementum sumpsit, ac
viduitatem suam his velut præsidijs vallauit. Sic ille.
vnicum germen benedictionis agnoscens ex sterili vtero magnorum meritorum ornamentis &
præsidijs comparatum. Quod autem de diutina
viduitate ab eo secundùm communem opinionem assertum, quia ad sanctitatis quidem conducit augmentum, & in tali assertione, nullo
modo communi pietate detrahitur, sustineri potest. Et ex hoc reddi ratio cur priùs quàm maritus, licet fuerit ille sanctissimus ab Ecclesia
fuerit honorata. Ratione siquidem prolixæ viduitatis raris deuotionis, & pietatis exemplis exactæ, eius potuit Sanctitas illustrior reddi, &
superexcellens claritas propagari. Id quod in S.
Paula apud D. Hieronymum in eius Epitaphio
mirè exornatum inuenimus.