*Neque adducta in contrarium alicu
ius momenti sunt. Ex eo enim quòd Quadragesimale Officium vsque ad Dominicam differatur, non tollitur quo minùs Quadragesimales
dies antecedentes sint, in quibus id, quod est in
Quadragesima præcipuum, obseruatur, ieiunium
inquam: habent etiam de Quadragesimali officio multùm, scilicet diuersa Euangelia, Homilias, Preces, & Missas cum omnibus illis, quæ
in Ferijs post Dominicam primam apponuntur.
Et quemadmodùm adueniente Dominica Passionis. Et multò magis Hebdomada sancta, valde
immutatur Officium, nec proptereà dies illi
Quadragesimales esse desinunt; ita etiam de
prioribus i
llis dicendum ob similem rationem.
Quod autem ex Oratione Dominicæ 1. adductum minimè vrget: Oratio enim illa antiquissima est, vt patet ex libro Sacramentorum D.
Gregorij. Et cùm additi quatuor dies, nihil illi
detractum, quia & sensus potest congruus adhiberi; cùm enim Dominica prima sit, & pauci
præcesserint dies in ieiunij Quadragesimalis initio versari adhuc videmur. Quòd verò de fauorabili inrerpretatione dicebatur, admittendum
quidem quando id concessionis verba patiuntur,
non ita quando sine aliqua necessitate receditur
ab illorum proprietate: quod quidem alibi à
Nobis obseruatum, & pro eo videri potest P.
Suarez
lib. 8.
de legibus Cap. 28.
nu. 15. Vbi cum
alijs docet
tātùmtantùm in ordine ad ampliationem priuilegij posse à verborum proprietate recedi,
quando illa seruata inutile redderetur. Quod
præsenti casui constat non posse vllatenus adaptari. Vbi & obseruandum, in eo quòd proprietas
verbi seruetur, Quadragesimæ inquam, caussam
Religionis agi, vt scilicet Sanctissimi temporis
obseruantia conseruetur, & ex sinistra interpretatione ad alia inconuenientia veniatur. Vbi forsitan non deerunt, qui verosimiliter iudicent minus inconueniens futurum, si ad celebrationem
dictam in Feria 5. & Sabbato, ea se quis opinione tueatur, iuxta quam mutatio licet officij semel
aut iterùm, de quo dictum
nu. 854. & seqq. Ibi
enim grauium Scriptorum suffragatur auctoritas, neque verborum proprietas abrogatur, quod
tamen hic accidere comperitur. Vnusquisque ergo suo in sensu abundet, sed rationabili: quem
quia in me desid ero, non possum non in alijs
cooptare.