CAPVT II.

CAPVT II.

De obligatione restitutionis eorum, quæ à Visitatoribus illicitè recipiuntur.
Section
8
*IN Concilio Tridentino Seßione 24. Cap.
3. de Reformat. Sic circa ista deciditur: Quòd si quisquam, quod absit, aliquid amplius in supradictis omnibus casibus accipere præsumpserit, is præter dupli restitutionem intra mensem faciendam, alijs etiam pœnis iuxta Constitutionem Concilij generalis Lugdunensis, quæ incipit, Exigit, nec non & alijs pœnis in Synodo Prouinciali arbitrio Synodi, absque vlla spe veniæ, mulctetur. Sic Concilium: quod ea solùm accipienda decreuerat, quæ ad victum spectant, vbi non est consuetudo, quòd neque illa tribuantur. Quibus Concilium Limense tertium insistens Act. 4. Cap. 4. sic statuit: Munera quæ
Consilium Limen. 3.
cumque, aut commodi aliquid præter ea, quæ sunt à iure permissa, neque Visitator ipse recipiat, neque suos | recipere permittat: sed neque emat, neque permutet cum his, qui visitantur, equitatum, aut aliquid aliud: si quid huiusmodi acceperit, sciat se ad dupli restitutionem intra mensem faciendam iuxta Constitutionem Concilij Tridentini in conscientiâ teneri: quòd si non restituerit intra prædictum tempus, ab omni & beneficio, & officio esse suspensum, secundùm Gregorij X. in Concilio generali editam sanctionem. Hæc Concilium. Vbi maior quædam declaratio ex
tat, cùm reuera quidquid additum, in Concilij Tridentini Constitutione comprehensum videatur. Quod enim non solùm munera, sed commodum etiam omne recipi prohibeatur, satis illa Concilij Tridentini verba declarant: Quòd si quisquam aliquid aliud &c. Non solùm autem Visitatorem non posse accipere, sed neque permittere vt sui, eo sciente, accipiant, satis perspectum est, quia quod sui ita accipiunt, etiam ipse videtur accipere: quod enim mei caussa fit, meum quodammodo fit. L. Prætor ait. D. de edendo. cùm aliàs debeat suorum præiudicialem cupidinem cohibere. Præterquam quòd & id expressè à Tridentino prouisum verbis illis: Ne re ipse, aut quisquam suorum &c. & in Lugdunensi Cap. Exigit, de Censibus &c. in Sexto à Tridentino citato. Quod item ad emptionem, & permutationem equitatus cum iis, qui visitantur, in generali est prohibitione contentum, quia numquam ista emuntur iusto pretio, neque permutatio nisi pro melioribus fit, & ita iam aliquid vltra debitum accipitur. Quòd si omnis abesset dolus, & necessitas vrgeret, idque fieret post absolutam visitationem, non est credibile id Consilium vetuisse. Immò Innocentius, Hostiensis, & alij a
pud Glossam in citato Cap. Exigit, asserunt pro vecturis, & ferraturis equorum pecuniam posse Visitatores exigere, si indigeant.
9
*Circa restitutionem autem dupli intra
mensem id adiectum, vt in conscientiâ ad illam teneantur, pœnis, nisi ita fecerint, Generalis Concilij designatis. Vbi non obscurè videtur innui, quod à Concilio generali Lugdunensi, & à Tridentino de restitutione dupli constitutum inuenitur, in conscientia obligare. Concilium siquidem Lugdunense, cuius determinationi Tridentinum inhæret, verbis vtitur obligationem talem indicantibus, dum ait: Duplum eius, quod receperint, intra mensem reddere teneantur. Vbi cùm teneri dicantur, & de compulsione addatur nihil, conscientia sic accipientium conuenitur. Et quidem cùm obligatio dicta Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis imponatur, vt ex iis, quæ statim subiiciuntur, apparet, dum dicitur: Alio
Cap. Exigit, de Censibus &c.
quin ex tunc Patriarchæ, Archiepiscopi, Episcopi, duplum ipsum vltra prædictum tempus restituere differentes, ingressum sibi Ecclesiæ censeant interdictum. Sic ibi. Fit ex eo obligationem talem ad forum conscientiæ spectare: nam si ita non esset, Constitutio talis respectu dictorum esset inutilis. Quis enim Episcopum compellet vt duplum reddat? Recursum enim ad Archiepiscopum circa hoc nullus audebit. Quòd si ad Archiepiscopum detur recursus, vbi tamen Archiepiscopus est delinquens, ad quem est, vt compellat reddere, recurrendum? & vt recursus etiam ibi admittatur, qui moraliter loquendo videtur impossibilis, Patriarchæ excessus à quo veniet corrigendus? A Pontifice? At quis non videat hoc ineptè dici, quod licet possibile de iure sit, non tamen de facto? Si ergo pœna ante sententiam in foro conscientiæ non obligat, inutilis quoad prædictos est. Circa alios autem idem faciendum, quia eodem modo de omnibus Constitutio Lugdunensis Concilij procedit, sic enim sequitur post adducta: Inferiores verò ab officio & beneficio nouerint
Cap. idem.
se suspensos, quousque de duplo huiusmodi grauatis Ecclesiis plenariam satisfactionem impenderint: nullâ eis in hoc dantium remißione, liberalitate, seu gratiâ valitura. Sic Concilium, & Greg. X. in illo. In quibus nihil de iudiciali cognitione habetur, & suspensio ipso facto apertè videtur indicata verbis illis, Nouerint se suspensos. Si enim sententia
Suspensio ipso facto.
condemnatoria, aut saltem declaratoria criminis expectanda esset, non possent noscere se suspensos, sed suspendendos. Et quidem cùm de Prælatis Superioribus ita decisum præcessisset, & in aliis nihil occurrat, quod diuerfum decisionis modum aut rationem variandæ decisionis ostendat, de omnibus est pariter sentiendum.
10
*Quòd autem remissio circa hoc non ad
mittatur, etiamsi circa illud exerceri liberalitas videatur, ex eo prouenit, quia restitutio Ecclesiæ facienda est, & ita Ecclesia ius habet creditoris, (qualecumque illud sit) in cuius præiudicium nequit remissio aut renuntiatio fieri. L. 3. finali. D. quæ in fraudem Credit. ibi: Omnis prorsus alienatio in fraudem creditorum facta, reuocetur. De obligatione autem restituendi Ecclesiæ manifestè pronuntiat Textus in cit. Cap. Exigit, dum dicitur in illo: Duplum eius, quod receperint, Ecclesiæ, à
Cap. Exigit.
quâ id receptum fuerit, intra mensem reddere teneantur. Non quidem ex eo quòd ab Ecclesia ipsa semper receptum sit, cùm apertissimè procedat Constitutio dicta de acceptis à quocumque ex visitatis, vt ex vltimis eius verbis constat, ibi: Nulla
Nomine Ecclesiæ qui veniũtveniunt.
eis in hoc dantium remißione &c. Et ex aliis antecedentibus, dum dicitur: Debitam exigere pecuniam, vel etiam à volente recipere, vel aliàs Constitutionem ipsam recipiendo munera &c. Vbi Glossa sic habet: & posito quòd dantes munera vellent eis remittere, nihilominùs accipientes tenentur ea restituere in du
Glossa.
plum. Sic illa. Non ergo dantes Ecclesiæ tantùm sunt. Cùm autem dicitur, Duplum eius, quod acceperunt, Ecclesiæ, à qua id receptum fuerit, intra mensem reddere teneantur: ex quo videtur sequi solum id, quod est ab Ecclesia receptum, eidem esse restituendum: nomine Ecclesiæ ij veniunt, qui ad Ecclesiam visitatam pertinent: nam & Ecclesia in primis visitanda est, & ex eius bonis solui procuratio solet, & ij, qui ad eam pertinent, eius nomine designantur, etiam quando non ab Ecclesia, sed à Communitate solet procuratio solui: tunc enim Ecclesia non materialiter, sed formaliter sumitur pro speciali fidelium congregatione. Et ita Indorum populis facienda restitutio, vbi illi ad procurationem contribuunt: quam consuetudinem sustinendam decernit Synodus Diœcesana Limensis Lib. 1. Cap. 10. Tit. 7. Quòd autem Constitutio accipientes à quibuslibet ex visitatis complectatur, præter dicta probat etiam Decretum Concilij Tridentini citatum, dum ad eam se refert; nec tamen nomine Ecclesiæ vtitur; sed dantes & recipientes quoslibet comprehendit: vnde vtriusque mens est eadem, & ita idem | esse debet etiam intellectus. Licet autem in CōstitutioneConstitutione eadem, audacia, temeritas, & præsum
ptio in receptione damnetur, ex eo solùm deduci potest non esse pœnis dictis obnoxios, qui ex ignorantia, aut prætextu aliquo non irrationabili contra eamdem deliquerint, iuxta dicta Tit. 12. num. 286. Qui autem scientes & volentes (vt omnes præsumendi sunt facere, qui transgressores fuerint deprehensi eò quòd primum hoc quasi principium in suo officio nequeant ignorare) tale aliquid fecerint, excusari à directa transgressione nequeunt, vnde neque à pœnis in Constitutione signatis, quia verè audax, temerarius, & præsumptuosus est, qui contra legem adeò grauem & momenti tanti, sciens volensque delinquit: vnde Concilium Tridentinum, cùm prohibitionem cauendi verbo propuisset, dicens: Interimque caueant: posteà verbo præsumendi est vsum verbis illis; Accipere præsumpserint: vt præsumptio tunc intelligatur adesse, quando incautè à scientibus & volentibus quidquam ex prohibitis fuerit attentatum. Propter hæc ergo Concilium Limense meritò potuit obligationem restituendi duplum ad forum conscientiæ spectantem affirmare. Quomodo autem pro victualibus accipi pecunia possit, & ita circa dictam CōstitutionemConstitutionem moderatio quoad hoc fuerit adhibita à Bonifacio Octauo, videndum in Cap. Felicis eodem Titulo.
11
*Et obligationem dictam in foro animæ
videtur apertè fateri Glossa in citatum Cap. Exigit, dum sic ait: Tenentur restituere duplum illius, quod receperunt, sub pœna maledictionis æternæ: à qua absoluendi non sunt, nisi priùs restituerint duplum &c. Pro quo etiam est P. Lessius Lib. 2. Cap. 16. num 38. vbi postquàm Constitutionem dictam præmisisset, ita scribit: Not andum hic est legem pœ
P. Lessius.
nalem de duplo, obligare ante sententiam, quod perrarũperrarum est, nec vnquam præsumitur, nisi ex modo loquendi sit euidens. Sic ille, euidentiam circa huiusmodi obligationem in foro conscientiæ recognoscens ex Constitutionis tenore collectam, licet nihil pro illius ponderatione subiungat. Idem tenet P. Thesaurus Parte secunda suæ Praxis. verb. Mu
P. Thesaurus.
nera, Cap. 8. Bonacina Tomo 3. Disput. 2. Quæst. 7. Puncto 8. num. 8. in simili loquens de pœna dupli à Paulo secundo, & Sixto quarto impo
Bonacina.
sitâ gubernatoribus Status Ecclesiastici munera recipientibus, eâ redditâ ratione, quæ similiter in casum præsentẽpræsentem quadrat, quia videlicet in Bulla dicitur, Reddere teneantur, quod iam in Constitutione citatâ vidimus reperiri. Pro quo & videndus Tomo 2. Tract. de legibus, Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. §. 2. n. 15. & 19. & Tomo. 1. Tract. de Horis Canonicis Disput. 1. Quæst. 5. Puncto 2. num. 7. quibus in locis plures affert similiter sentientes, dum regulam dictam ad obligationem in conscientia dignoscendam adducunt. Vnde Diana Parte 9. Tract. 8. Resolut. 42. §. Sed difficultas. addu
Diana.
cit P. Thesaurum suprà sic scribentem: Nota quòd hæc pœna dupli obligat in Conscientia, etiam ante declaratoriam, propter particulam illam, Reddere teneantur, vt de eadem particula dicunt communiter Doctores in Cap. 2. de Censibus in 6. Sic ille, communem sensum Doctorum circa intelligentiam pręfatæpræfatæ Constitutionis attestans; illa enim est, quam citat, in quâ, vt vidimus, verba prædicta reperiũturreperiuntur. Citat autem Auctor idem Patrem Sa verb. Suspensio ipso iure num. 13. vbi nihil habet. Numero autem 15. Constitutionis dictæ pœnam pro
P. Sa.
ponit, sed de puncto difficultatis, in quo sumus, nihil addit: Si autem ex eo quòd de sententia nihil addat, pro ea, quam prosequimur, adduci potest, similiter etiam & P. Bauny Tomo 1. Tract.
P. Bauny.
8. Quæst. 11. Dub. 2. eodem modo loquitur.
12
*Quibus non obstantibus, Nauarrus Lib.
3. Consiliorum Titulo 39. Consilio 11. tradit Primò Caput dictum quatenus punit pœnâ dupli, potiùs diminuere, quàm inducere pœnam iuris, quia est quadrupli in eos, qui ratione officij publici aliquid malè accipiunt. Cap. Concußionis 1. quæst.
Nauarri Asserta.
1. & Cap. sequenti & Cap. Quoniam 18. dist. L. Sancimus C. Ad legem iuliam repetund. à Gratiano transcripta in Cap. Sancimus 1. quæst. 7. Secundò præfatum Caput inducere pœnam ipso iure incurrendam, quatenus suspendit ipso iure Visitatorem concussorem. Tertiò, talem posse absolui à peccato, restituto tantùm simplo, per Clement. 2. de hæreticis §. 1. in illis verbis: A quâ scilicet ex
Clement. II. de haret.
communicatione non poßint absolui, donec plenè satisfecerint de pecuniâ sic extortâ. Per quæ clarè significatur sufficere simpli restitutionem. Quartò, à fortiori eum, qui intra mensem restitueret simplum, non incursum iri suspensionem; quia cùm posset absolui à suspensione incursâ si solueret simplum: ergo à fortiori tolleret incurrendam: quia difficilius tollitur quæsitum, quàm impediatur quærendum. L. seruus C. de pactis. Quinto, à suspensione incursa posse absolui restituto simplo, iuxta Glossam Clement. citatæ, in verb. Officij, quatenus habet Officialem Inquisitionis aliquid per concussionem quærentem, incurrere quidem pœnam quadrupli præter excommunicationem, sed absolui posse ab eâ, restituto simplo, & ita pœnâ non solutâ, pro quo adducit Aretinum. Nauarrum sequitur Zerola in Praxi
Zerola.
Parte 2. verb. Visitatio, dub. 1. vbi ait etiam incursa pœna, quod non accidit, nisi dilatâ solutione vltra mensem, non teneri nisi ad simplum. Tenet item P. Palaus Parte 6. Disput. 3. Puncto 28. num.
P. Palaus.
10. locutus in simili de pœnâ impositâ à Paulo secundo, & Sixto quarto in Bulla citata: quod & Diana amplectitur vt probabile Resolut. citata.
Diana.
13
*Fundamentum prædictæ sententiæ communis est doctrina, de qua nos supra Tit. 4. num.
Illius fundamentũfundamentum.
69. & 75. iuxta quam pœna, quæ actionem exigit eius, cui imponitur, non obligat ante sententiam, saltem criminis declaratoriam, pro qua videri potest Diana Parte 1. Tr. 10. Res. 23. & P. Palaus tom. 1. tr. 3. disp. 2. punct. 2. Sed in hoc prędictaprædicta sententia videtur claudicare: admittunt enim illius
Auctores ante omnem sententiāsententiam teneri accipientem reddere quod accepit: in quo tamen eadẽeadem ratio est, quando id quod est acceptũacceptum, à volentibus datum est, vel illius remissio facta; in hoc enim Constitutio dicta pœnalis est, vt docet Nauarrus suprà num. 4. remissio enim debiti, & solutio æquiparantur in Iure L. Si rem. §. Omnis D. de pignor. action: & L. 1. D. Qui satis d. cogant. Et vbi à volente aliquid donatur, concussio non est, vt nomen ipsum concussionis indicat. Aut enim per voluntariam largitionem dominium transfertur, aut non. Si Primum: Iam est quis pœnæ suæ executor, priuans se dominio. Si secundum: | Id non videtur dici posse iuxta illorum Doctorum sententiam, de qua num. 11. dum asserunt ex eo quòd in Constitutione dicatur, Reddere teneantur, colligi obligationem in conscientia: quod & ij, de quibus nunc agimus, non negant, vnde & obligationem talem agnoscunt. Atqui verba dicta de duplo reddendo procedunt, & de distinctione simpli & dupli nihil additur: ergo sicut circa duplum sententia declaratoria requiritur, ita & circa simplum: ex quo fit translatum esse dominium; si enim non esset translatum, ante omnem sententiam vrgeret obligatio. Dicant illi quibusnam verbis dominij translatio vetita inueniatur. Nullis equidem: atqui non illis, vt probatum est: ergo nullis, iuxta eorum philosophandi rationem. Ex quo fiet soluentem simplum, suæ pœnæ esse executorem, quod admittere nequeunt præfati Scriptores. His præiactis, sit iam

Resolutio Assertionibus proposita, & roborata.

14
*DIco primò. Ante omnem sententiam
est obligatio reddendi duplum. Sic citati num. 11. & probatur ex dictis num. 9. quod & tenent num. 11. adducti.
Dico secundò. Assertio præcedens præcipuè locum habet in Indiis, quoad Prouincias illas, in
quibus obligat Limense Consilium. Id constat ex eius declaratione, de qua num. 8. sic enim statuere potuit, etiamsi non esset à iure Canonico constitutum: & declaratio dicta roborata est Apostolicâ confirmatione.
Dico tertiò. Probabile est ob Scriptorum au
ctoritatem non esse in foro conscientiæ obligationem soluendi duplum. Sic ostendunt adducta num. 12. & 13.
Dico quartò. Etiam vbi Concilium Limense
Assertio 4. etiam in Indijs.
obligat, aliquatenus sustineri potest vt non improbabile, non esse prædictam obligationem. Probari id potest, quia Concilium in illo suo Decreto non videtur aliter obligare velle, quàm Concilia duo generalia, quorum citat Sanctiones. Atqui illa explicationem prædictam probabiliter admittunt: ergo & illud: quod quidem dem dum addit in Conscientia teneri; ita exponendum est, ut id sit probabilissimum, & sic meritò amplectendum, non verò vt debeat quasi omnino certum amplecti.
15
*Dico quintò. Non est improbabile o
bligatio reddendi simplum non vrgere in foro conscientiæ, quando id, quod est acceptum, omnino gratis datum est, & ita translatum illius dominium. Hoc probat ratio adducta num. 13. & idem est quando fit remissio; quia totus ille rigor ad forum exterius spectare dicendus est. Et quia vix vllus est futurus, qui de restitutione agat, hac viâ poterunt conscientiæ circa hoc grauatæ subleuari: licet in hoc maximè obseruari debeat vix esse vllũvllum, qui gratis omnino donet caussâ pendente: post absolutam autem visitationem se
Quid circa Indias notandum.
cus contingere potest: quamquam in Indiis non ideò visitatio quoad omnem suum effectuum finita censeri debet, quòd processus sit à Visitatore confectus quoad ea omnia, quæ ad officium eius spectant, iuxta id, quod Act. 4. Cap. 3. decernitur pro Peruuianis Prouinciis, ad quas se LimẽsisLimensis Concilij Sanctiones extendunt, quòd scilicet
Concilium Lim. 3.
processus circa crimina grauiora Parochorum à Visitatoribus fulminentur vsque ad diffinitiuam exclusiuè. Cùm enim diffinitiua restet, circa illam informatio Visitatorum multùm potest habere momenti, propter id quod additur verbis illis: Atque ita obsignati ad Ordinarium transmittantur, adhibito ipsius Visitatoris de vnaquaque caussâ iudicio, vt tandem Episcopus vltimam sententiam ferat. Sic ibi. Cùm ergo iudiciũiudicium VisitatorũVisitatorum in ordine ad diffinitiuādiffinitiuam tantopere conferre possit, multùm etiam valere, vt fauorabile illud sit, munera poterunt: vnde ex finitione processuum, non debet visitatio ita finita censeri, vt illa accipere penitus liceat: nisi adeò verosimilis iustificatio ex parte donantis sit, vel quia ex gratitudine, aut alio honesto respectu, vt accipiendi scrupulus possit rationa
Noua probatio, & vrgens.
biliter consopiri. Et ad hoc probandum fuit quod ex Nauarro adduximus num. 12. qui simplum tantùm reddendum esse ait, quia Clementina illa, de qua ibi, eo videtur esse contenta. Atqui Clementina solùm id reddi iubet, quod iniquè extortum est, ibi: Donec planè satisfecerit de pecunia sic extortâ. Ergo de ea, quæ sic extorta non est, alia debet esse ratio. Et vrgeri potest ex eo quòd Clementinæ post Sextum Decretalium librum editæ sunt, quia & eorum Auctores pariter vnus ante alium floruerunt. Cùm ergo in posteriori Constitutione sic dicatur vt vidimus, illius decisio ad prioris declarationem potest deseruire: cùm aliàs in materiâ vrgentiore procedat, in Officialibus inquam S. Inquisitio nis. Hoc ergo non est penitus improbandum.
16
*Dico sexto. Restitutio iuxta probabilio
rem sententiam facienda, ita disponenda est, vt quod vltra acceptum est reddendum, Ecclesiæ tribuatur. Sic in citata Constitutione habetur, vt vidimus numer. 10. quod intelligitur, quando Procuratio ab ipsa Ecclesia data est, seu eius nomine, vt fieri aliquando solet, & illis temporibus, quibus Constitutio est edita, videtur fieri consueuisse; eò quòd Ecclesia communia bona habeat ad hoc & alia huiusmodi deputata. Verba Concilij: Duplum eius quòd acceperunt, Ecclesiæ, à qua id receptum fuerit, iuxta mensem reddere teneantur. Quod ergo ab Ecclesia receptum non est, non est eidem ex obligatione reddendum. Si autem Ec
clesia formaliter sumatur, pro Congregatione scilicet illâ fidelium speciali, quia à Communitate contributio facta est, vt fieri posse declarat Congregatio Cardinalium apud Barbosam circa citatum Caput 3. Seßion. 24. tunc Ecclesiæ etiam reddendum est: quod conuenienter impletur, si pauperibus tribuatur, aut in aliis piis operibus expendatur. Quod communiter tenent Scriptores, vt videri potest apud Dianam Parte 9. Tractatu 8. Resolut. 42. qui alios adducit: & circa hoc esse dubitatio nequit. Id verò quod acceptum
est, cui sit reddendum, inter Doctores non conuenit: Alij enim dicunt reddendum Ecclesiæ, iuxta decisionem Concilij: alij distinguunt de licitè datis, ad redimendam scilicet vexationem, aut aliter; & de datis illicitè: & priora asserunt illis esse restituenda, qui dederunt; secus alia, quæ | sunt pauperibus eroganda. Sed occurrunt nonnulli, & etiam illicitè data, iis, qui dederunt, restituenda contendunt, quia non est eorum translatum dominium, & vt eo priuentur debet condemnatoria, aut saltem declaratoria sententia pręcederepræcedere. Et hoc vltimum tenent P. Palaus suprà num. 10. & Diana §. Videndum.
17
*Et prædicti quidem dicendi modi pro
babiles sunt: id autem verosimilius apparet, quod ex Constitutione ipsâ videtur non obscurè deduci, dum in ea dicitur reddendum Ecclesiæ, à qua receptum est: pro quo & est illud in eadem: Nouerint se suspensos quousque de duplo huiusmodi grauatis Ecclesiis plenariam satisfactionem impenderint.
Cap. Exigit.
Quomodocumque ergo sumatur Ecclesia, iuxta num. 10. & præced. illi restitutio facienda est, quia in eo est grauata. Si autem Parochus, neque Ecclesiæ nomine neque Communitatis, ad quam
spectet Procuratio, sed suo dederit, & id licitè, valde verosimilis est sententia Alfonsi à Leone de Censuris, Recollect. 4. lit. M. verb. Munera, eidem esse reddendum: quia vbi delictum non interuenit, neque pœna esse debet; immò hoc videtur penitus exploratum. Si autem illicitè, restitutio est Ecclesiæ facienda, quia sic Constitutio determinat, complectens casus omnes eidem adaptabiles, vbi sine innocentis præiudicio id stare potest. Et licet de Ecclesiâ tantùm videatur loqui, inde ad alios argumentum deriuatur: & ita reddendum Communitati quatenus grauata est. Ei ergo, qui est grauatus, restitutio facienda. Atqui Parochus grauatus non est, quia ipse sponte dedit: ergo iuxta Constitutionis mentem non est illi facienda restitutio. Cùm ergo illi facienda non sit, debet equidem Ecclesiæ fieri aut pauperum subuentione, aut piorum aliorum operum effectione. Si dicas, Ecclesiam non esse grauatam, & solùm erga grauatos restitutionem indici. Respondeo, licet grauata Ecclesia non sit, ei tamen
restitutionẽrestitutionem faciendam, quatenus pro grauatis & non grauatis idem restitutionis modus assignatur. Quod ex eo vlteriùs ostẽditurostenditur: Nam, vt n. 10. probauimus in Constitutione prędictaprædicta non solùm agitur de acceptis ab Ecclesiis, sed à quocumq;quocumque alio ex visitatis: ergo cùm pro illis nullus alius assignetur, cui debeat restitutio fieri, nisi Ecclesia, fit eidem faciendam esse: aliàs neque per sententiam eidem facienda erit, quia grauata non est: & tamen faciendam esse per sententiam Auctores illi fatentur, & tantùm declaratoriam criminis exigunt: declaratoria enim criminis ad crimen accipientis refertur, non ad dantem, cui nulla assignatur pœna: ergo non debet dominio rei propriæ priuari. Quod autem dicitur de necessitate sententiæ, sine qua nullus priuari rei suæ dominio potest, ex dictis circa primam Assertionem refellendum est, cùm sit adeò verosimile Constitutionem in conscientiâ obligare, quod præter Citatos tenet etiam Nauarrus Consilio citato num.
5. Et in hoc quidem, præterquam quod mens videtur expressa Pontificum, deficit ratio illa, propter quam dicitur pœnas huiusmodi non obligare in conscientiâ; quòd scilicet iam esset quis pœnæ executor circa se ipsum: id enim non accidit in præsenti, quandoquidem is, qui dedit, solùm habet ratione pœnæ vt non recuperet, quod iam ipse à se abalienauerat, in quo negatiuè se gerit: non ergo ex eo capite quidquam est quod obstet, iuxta veriorem sententiam loquendo, de qua in prima Assertione.
18
*Dico Septimò. Si quis id, quod ab aliquo accepit, eidem restituat, & ille ipsi redonet omnino sponte finito officio, talis redonatio nullius est momenti, quia restitutio est Ecclesiæ facienda. Contrarium sentit Diana suprà in fine. sed id procedit ex eo quòd teneat restitutionem faciendam ei, qui dedit: finito autem officio nullum est obstaculum receptioni. Sed cùm contrarium vt probabilissimum sit propositum, iuxta illud philosophandum est, licet Dianæ sententia non careat probabili aliquo fundamento.

Assertiones aliæ circa absolutionem à pœnis ob illicitam receptionem incursis.

19
*DIco octauò. Habens facultatem ab
soluendi à suspensione dictâ, quando restitutio vltra mensem differtur, probabiliter loquendo, potest tollere pœnam restitutionis, quoad omne id, quod pœnale in illâ est. Est autem pœnalis redditio dupli, & etiam simpli, quādoquando omnino gratis datum est, iuxta dicta. Negat hoc Nauarrus Consilio citato num. 4. & 5. de facultate sacræ Pœnitentiariæ loquens, quia illius facultas, & similes, non sunt nisi pro foro conscientiæ tantùm, pœna autem dicta non pertinet ad illud: & prætereà tantùm est ad absoluendum à pœnis Ecclesiasticis, non autem ad tollenda grauamina in præiudicium tertij, quia id necessarium non est ad Sacramenti Pœnitentiæ administrationem. Sed affirmant alij, ex quibus P. Sa verbo Suspensio ipso iure, num. 15. sic ait: Quòd si
P. Sa.
absoluatur à potente absoluere, non tenetur ad duplum. Quòd autem non obstet, in eo iuri tertij aliquo
modo derogari, ex communi aliâ doctrinâ roborari potest, quam tradunt scribentes in Bullam Cruciatæ, dum aiunt, Confessarium virtute illius posse commutare votum pœnale quoad pœnam pecuniariam ex eius fractione incursam. Sic plures, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 46. & idem dicendum de aliis similem facultatem habentibus, qualem habent communiter Regulares. Ratio illorum est; quia talis pœna obligauit ex vi voti à principio; quod cùm commutari possit, etiam & pœna. Neque in hoc ius tertij violatur, quia ex pura promissione non acquiritur, quod propriè ad iustitiam spectet, vt communiter Doctores tenent: estque illud in promissionibus pœnalibus certius, quia minùs voluntariæ sunt, propter quod etiam in votis pœnalibus facilior est dispensatio: & quæ reseruata aliàs sunt, cùm pœnalia deprehenduntur, dispensationem more non reseruatorum accipiunt, sic asserentibus plurimis, de quo dictum. Tit. 12. num. 464.
20
*Hoc autem non videtur præsenti casui
accommodari posse, qua in ordine ad ea, quæ restituenda sunt, est ius in illis, quibus facienda est restitutio: per Constitutionem enim Pontificiam ipsis applicantur, iuxta dicta num. 10. vnde cùm integrè redduntur, dicitur plenaria fieri satisfactio, vt vidimus num. 17. Satisfactio autem proprium iustitiæ dicit ius in eo, cui facienda est. | Præterquàm quòd id, quod de commutatione voti dicitur, locum non videtur habere posse; quia ibi obligatio soluendi pœnam oritur à voto: in casu autem nostro obligatio similis non oritur à suspensione, sed suspensio cadit supra obligationem ipsam in conscientiâ vrgentem, iuxta dicta Assert. 1. eo quòd vltra mensem fuerit dilata redditio, & plenaria satisfactio esse debeat. Et idem est de pœnâ Interdicti, quæ Prælatis superioribus imponitur. Et quidem ante elapsum mensem, & incursum Ecclesiasticum vinculum tenentur omnes dicti pœnam soluere, à qua obligatione nullus absoluere potest. Si ergo elapso mense incurratur, & ita pœna prædicta possit illis simul cum absolutione ab Ecclesiasticâ Censurâ remitti, iam ex dilatione solutionis, & incursione pœnæ, commodum reportatur, quod non videtur vllatenus admittendum.
21
*Et prædicta quidem satis vrgentia sunt,
vt non possit cum absolutione pœna prædicta remitti: nihilominùs ad fundandam probabilitatem ita sentientium, illud suffragari potest, quòd licet pœna à lege Ecclesiasticâ applicetur, non est tamen penitus exploratum in Ecclesiâ, verum ex tali applicatione ius iustitiæ resultare, etiamsi in conscientiâ debeatur: tantùm enim imponitur obligatio eam soluendi; quod stare sine rigore iustitiæ potest, sicut stat obligatio soluendi pœnam ex voti violatione incursam in casu dicto. Quando autem obligatio non est certa ex titulo iustitiæ, sine iniuriâ stat priuatio, vnde & absolutio, quam comitari potest, non tollit propriè ius tertij, quia ius propriè dictum illud tantùm est, quod à iustitia vt proprium obiectum respicitur. Licèt autem ex incursione Censuræ commodum huiusmodi reportetur, id videtur esse per accidens, eò quòd qui absoluit, cuius potestas ad oblationem Ecclesiastici vinculi directè tendit, pœnam nondum solutam inuenerit. Cùm enim beneficium Principis sit, latè interpretandum est, iuxta regulam Iuris notissimam: vnde non solùm ad Censuram, sed ad pœnam etiam extendendum.
22
*Dico nonò & vltimò. A pœnâ Interdi
cti, de quâ num. 9. absolui possunt, qui in eam incurrerunt, virtute Bullæ Cruciatæ, & virtute priuilegiorum Regularium. Primum constat ex tenore ipsius Bullæ, & secundum item ex peculiaribus concessionibus, in quibus ferè omnes communicant: neque enim illi peioris debent esse conditionis quàm alij. Et ita quod ad Bullam attinet, communiter tradunt scriptores, ex quibus videri possunt Trullench Lib. 1. §. 7. Cap. 2. Dub. 16. Villalobos Tractat. 27. Clausulâ, 9. §. 2. num. 26. P. Mendus Disput. 25. num. 112. P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Problematicarum disquisit. Lib. 7. num. 102. & alij, quoscitant. Quod verò ad priuilegia spectat videndum apud P. Suarium Tomo 4. de Religione, Tractat. 10. Lib. 9. Cap. 2. num. 23. Et hoc procedit, si opinione probabili, de quâ Assert. 8. se velint prædicti tueri; aliàs namque non est refugium illud necessarium. Cùm enim reddere, quòd lege præscribitur, teneantur, absolui nequeunt, nisi post satisfactionem; eâ autem factâ non videtur absolutio necessaria: quia Interdictum impositum, dum aliquid ab Ecclesiâ præceptum non fit, eo facto cessat sine alia absolutione, vt aduertit Glossa circa citatum
Caput. Exigit, verb. Quousque. Et in Cap. Si qui sunt. 81. dist. verb. Emendent. Pro quo & videri possunt Auctores, quos adducit Diana Parte 5. Tractat. 10. Resolut. 74. Quia verò Censura sine absolutione non tollitur, dicendum in prædicto casu à Iure absolui eum, qui tandem præceptum impleuit, vt loquuntur citati: si enim Ius interdicere potest, cur non & absoluere?
Loading...