DVBIVM INCIDENS.

An ob vitandam nimiam dilationem in Translatorum celebratione, possint infra Octauas celebrari.
164
*DIco Primò. Non est existimanda ni
mia dilatio ad effectum dictum, quæ iuxta dispositionem Rubricarum, & Kalendarij cursum, potest accidere, & est ad triginta & vnus dies, quando scilicet Festum Corporis Christi in 16. 17. aut 18. Iunij diem inciderit: Tunc enim S. Norbertus, (quando scilicet erat Semiduplex) èex sexto eiusdem mensis die in septimum Iulij differendus. Tale ergo translationis spatium non est exorbitans reputandum.
165
*Dico Secundò. Si dilatio sit exorbitans
probabile est, præsertim in Hispania, posse translatum Semiduplex infra Octauam celebrari. Probatur, Quia non est credendum velle Ecclesiam ad id adstringere, quod est ab eius vsu abhorrens, neque potest commodè verbis Rubricarum aptari, vt est compertum. Atqui dilatio exorbitans, quæ scilicet plures ambit menses talis est, quia numquàm tale aliquid visum vel auditum, & prætereà illius mens ex verbis innotescit, quia translatum statuit in diem proximè sequentem traduci, qualis dici nequit distans adeò protensa dilatione. Quod autem ad Hispaniam pertinet, probatur ex eo, quod est à Gre
gorio XIII. dispositum circa Festum translationis Corporis D. Iacobi Hispaniarum Patroni in Bulla sæpiùs citata, sic enim ibi: & quoniam in Regno Castellæ, in pluribus Ecclesijs celebratur die 30. Decembris Translatio S. Iacobi Apostoli Hispaniarum Patroni, præcipuum Duplex, & in Breuiario ponitur die 29. festiuitas S. Thomæ Archiepiscopi Cantuariensis & Martyris, Semiduplex; & in anno, quo festiuitas S. Thomæ occurrit in Dominica, iuxta regulam Breuiarij transfertur in diem sequentem, quo die in eo Regno celebratur supradicta festiuitas S. Iacobi, posteaque per plures dies non venit aliqua dies vacua, in qua poßit celebrari festiuitas prædicti S. Thomæ, volumus, vt in eo anno Festum ipsum S. Thomæ transferatur ad primam diem Duplici non impeditam, quæ erit Vigilia Epiphaniæ, & tunc de Vigilia fiat tantum Commemoratio, ad Vesperas autem Epiphaniæ nulla fiat Commemoratio de Festo S. Thomæ prædicti. Sic Pontifex, vbi perspicuum apparet ob dilationem plurium dierum, scilicet vsque ad diem 19. Ianuarij, id esse statutum, quod est multo plus, quàm si celebratio pro die infra Octauam fuisset indulta; non quidem de Octaua Epiphaniæ agendo, quæ valde priuilegiata est, sed de alijs Semiduplicia admittentibus.
166
*P. Guyetus Lib. 4. Cap. 7. Quæst. 5. ita
inquirit: Quid si Festum diu nimis dilatum penitus omitteretur? & respondet: An obliuione, seu incuria? Non est hoc vitium artis, vt ei medeamur. An tædio protelandi? At expectatio iustorum lætitia.
Prouerb. 10.
An vitandæ confusionis gratia? Nulla erit, si Festa præter ius minimè congeras. Sed habet hoc Breuiarium Ordinis Prædicatorum, vt Festa simplicia, quæ eadem illis sunt ac nobis Semiduplicia, per quindecim dies poßint transferri, vltra quod spatium nihil de ijs fit illo anno. Est Breuiarium, quod habet leges suas: tu verò, si Romanus es, Romano viuito more. Hæc ille, in quibus statim occurrit resolutionem Quæstionis titulo non respondere, cùm de omissione Officij illa procedat, & de translatis resolutio adhibeatur. Sed quidquid de hoc sit, quod circa vitandam confusionem asserit, non videtur opportunum; nam stante minimè præter ius Festorum congerie, confusio facilè in translationibus, non vitatur, quando multi sunt, qui debent transferri, & delicata profectò animaduersione opus est, quæ & accidere respectu vnius potest, si dilatio exorbitans futura sit. Cùm ergo dictus Pater ad confusionem vitandam admoneat ne Festa præter ius congerantur; videtur non obscurè innuere, quando congeries vitari nequit, & consequenter neque confusio, aliquod debere incommodo tali remedium adhiberi; nec aliud opportunius succurrit, quàm prædictum dierum infra Octauas, alia enim Festa omnino debent intacta remanere. Licet autem PP. Prædicatores peculiari vtantur Breuiario, ex eo tamen, quod in ordine ad translationem obseruant, colligere possumus quantùm vitandæ veniant longæ translationes, Breuiarium enim tale à Romana est Sede approbatum, cui dispositio prædicta non est visa irrationabilis, vt deducamus inde id, quod Romano cum Breuiario stare possit, dilationes nimias quantùm fieri possit deuitando.
Loading...