CAPVT VII.

CAPVT VII.

Vt debeant Jndici Proreges Regiorum Auditorum consilium adhibere.
53
*DIco primò. Debere quoties res exi
git, eò quòd momenti magni sit, nec sine consilio possit conuenienter expediri. Et de consilio adhibendo res est clara: quòd autem Auditorum, ex eo ostenditur, quia tales à Rege sunt eidem Consiliarii designati, vnde & de Consilio Regis esse dicuntur: pro quo & extant Regia mandata in eorum instru|ctionibus, de quibus Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 3. num. 38. & Cap. 9. num. 37. & in Politicâ pag. 767. & 866. Vnde & ipse Lib. 2. Cap. 7. num. 50. & in Politicâ pag. 302. Col. 2. cum Matienzo in l. 5. Recopilat. Titulo 10. Leg. 5. Glossa 1. præceptum circa hoc agnoscit, de quo non videtur esse posse dubitatio.
54
*Dicò secundò. Peccatum in casu dicto
mortale est ex genere suo. Probatur, quia se exponere errandi periculo in negotio graui ad bonum commune spectante, aut etiam priuati alicuius, ad curam eius, qui deliberat, pertinentis, graue peccatum est: periculi enim & damni, cuius est periculum, eadem ratio est; vnde communiter Theologi eum peccare mortaliter affirmant, qui aliquid agit, aut omittit, dubitans an mortale peccatum sit, eò quòd se periculo exponat mortaliter peccandi. Pro quo videri potest Diuus Thomas Quodlibeto 8. Artic. 13. P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 1. Cap. 10. num. 6. Sayrus Libr. 1. Cap. 13. num. 3. & alij passim, qui rationem dictam reddunt, quòd scilicet se quis periculo exponat faciendi id, quod est mortale peccatum. Præterquam quod peccatum
ipsum mortale reipsa vult, qui operatur dubius: nam sic velle operari, idem est ac velle tale quid facere, etiamsi mortale peccatum sit; quod non potest non esse grauis Dei offensa. Quemadmodum si quis dubitans aliquem esse regem, iniuriam inferret ipsi, absque dubio Regis esset iniuria: vult enim iniuriam irrogare illi, etiamsi rex sit: quod quidem si rex sciret, meritò grauis inflictione supplicij vindicaret. Pariter ergo in casu nostro, se periculo errandi exponere in re momenti magni, grauis damni voluntas est, dum amatur periculum: perinde enim est ac si dicat, qui consilium adhibere detrectat: Sic volo ettiamsi graue damnum ex consilij repulsione sequatur; vnde & damni ipsius voluntas intercedit.
55
*Quòd si dicat se sibi ad deliberandum suf
ficere; id profectò magna præsumptio est. Et prætereà contra suppositionem, sub quâ procedit Assertio; quòd scilicet res sine consilio nequeat conuenienter expediri. Et quidem eo ipso quòd magni momenti sit, ita debet iudicari, nisi quis temerè agere ac pręcipitanterpræcipitanter velit: quod sine graui stare peccato nequit, nisi ignorantia excuset, quæ in Gubernatore supremo, & post experientiam sufficientiæ ad tale munus electo, nequit accidere, & ita nullatenus admittenda. Alios autem præter Regios Auditores, iis reiectis, consulere, nequit sine graui stare eorumdem iniuriâ, qui in re maximè propriâ officij, quòd à Rege est ipsis attributum, parui penduntur, & minùs idonei ad illud iudicantur. Immò & Rex ipse videtur parui pendi, qui illos ad tale munus cooptauit. Ex quo etiam fiet, vt illi in contemptum populi veniant: quod præter ipsorum dedecus, grauia alia adducit incommoda, præsertim in Indiis, vbi valde expediteos in veneratione haberi: circa quæ est facilè discursisse.
56
*Dico tertiò. Prorex in negotiis iustitiæ
tenetur maiorem suffragiorum partem amplecti, quando ad illum etiam cognitio caussæ spectat, & non sunt tantùm suffragia consultiua. Id constat: quia est iuxta stylum lege firmatum in Regiis Cancellariis, vt iuxta maiorem suffragiorum partem iudicetur, non attentâ suffragantium qualitate: quamuis contingere possit, vt minor pars præferenda aliàs videatur, eò quòd in illa viri sint prudentiâ & doctrinâ præstantes, atque exploratissimæ probitatis.
57
*Dico quartò. In negotiis statûs non te
netur Prorex cum maiore suffragiorum numero consentire. Probatur. Quia in eo non videtur ita stylus præualuisse. Et prætereà negotia ista non tam ex iurisprudentiæ peritiâ, & forensi praxi, quàm ex prudentiâ, experientiâ, & boni publici zelo dependent: ergo cùm in minori suffragantium parte possit hoc cum excessu ad maiorem reperiri; meritò poterit Prorex eidem suum assensum applicare.
58
*Dico quintò. Idem dicendum est in ne
Assertio 5. Neque belli.
gotiis belli, ob similem rationem.
Sed obiicies Regium Rescriptum Anni 1593. in quo Proregi mandatur, vt si negotium non
patiatur dilationem, teneatur Maiestati Regis reddere rationem, cur non expediat maiori suffragiorum parti conformari, quam regulariter sequi debet in negotiis statûs, belli, & iustitiæ. Ad quod respondeo, quoad iustitiam ita esse in casibus dictis: quoad alia item ceteris paribus; si videlicet Auditores tantæ sufficientiæ sint, vt inter eos vix possit excessus deprehendi; quod regulariter debet contingere, si tales eligantur à Rege, quales pro huiusmodi muneribus exiguntur; & ita regulariter, etiam ad plura suffragia decerni; quod quando secùs acciderit, ea est ratio reddenda, quæ non potest non Regi, & Regiis Consiliariis satis conueniens, immò & vrgens iudicari.
Loading...