SECTIO VII.

SECTIO VII.

Emissio votorum post biennium in Societate IESV an dici professio possit, vbi circa id casus in Indijs decisio peculiaris.

367
*CVm in Patentibus litteris cuidam èex
Casus proponitur.
Societate dimisso legisset quispiam eum in eadem Societate Professionem non emisisse, statim intulit eum Religiosum non fuisse, quia sine aliqua Professione verus nequit esse Religiosus, & assertionem vrgebat suam ex eo quòd audijsset sæpè post biennium in Societate Professionem fieri, idque necessarium ad veram Religiosi constitutionem iudicabat. Cui Simile aliquid apud Dom. Arauxo occurrit in Decisionibus moralibus Tract. 2. Quæst. 12. nu. 4. & seqq. vbi de quodam ciue Montensi apud Belgas, qui litigans super hereditate obtinenda contra quemdam Societatis Religiosum, qui se dicebat Religiosum non Professum, sic arguebat; Non est Professus, ergo nec Religiosus. Circa quod quid sentiret præfatus Magister rogatus, iudicium suum iuxta rei exigentiam, & veritatem, vt putat, irrefragabilem prolaturus pergit, in quo & ego.
168
*Dico Primò. Emissio votorum post bien
nium in Societate potest dici Professio. Sic citatus Scriptor. n. 6. §. 1. & n. 7. vbi ait istum sensum esse verum & conformem modo sentiendi ac loquendi alumnorum sapientium Societatis. Lezana Tomo 4. Consulto 33. in principio, & colligitur ex P. Suario Tomo 4. de Religione Tract. 10.
P. Suarez.
Lib. 3. Cap. 5. n. 2. vbi ait vocem hanc Profeßio religiosa posse generaliùs sumi pro quacumque firma, ac stabili vnione cum Religione approbata per traditionem & vota substantialia Religionis per legitimam potestatem Ecclesiasticam publicè admissam. Et hoc modo dici Scholarium admissionem in Societatem esse veram Professionem. | Et sic etiam generaliter pro quocumque tempore, & tam de facto, quàm de possibili, verum esse per omnem Professionem huiusmodi, & per solam illam, verum ac proprium statum Religiosum constitui. Iuxta quæ progreditur, & conuenire sic vota emittentibus affirmant multa, quæ in Iure ac Decretis Pontificijs de Professis loquentibus disponuntur. Pro quo & P. Thomas Sancius Lib. 5. in Decalogum Cap. 5. nu. 12. & 13. & modus communis loquendi apud Scriptores occurrens, dum solemnem Professionem dicunt; eo enim ipso videntur innuere dari aliam non solemnem Professionem.
369
*Ratio autem videtur clara ex nuper di
ctis, quia cùm Iura, & Pontificiæ sanctiones multa statuant Solis Professis conuenientia, & illa constet emittentibus vota post biennium in Societate congruere, non videtur de conuenientia nominis posse dubitari.
Si dicas congruere quidem, quia veri Religiosi, non quia Professi, cùm Professio plus dicat aliquid.
Contra est. Quia hoc ipsum quod est veris Religiosis proprium, propter quod dispositionibus Pontificijs in Iure & extra comprehenduntur, significatur voce Professionis, ergo necessariò fatendum est illam etiam veris Religiosis quocumque modo vota emittentibus conuenire. Patet illatio. Nam si non conuenit, igitur neque significatum per ipsam, quia illa ad significandum id, cui significatum conuenire potest, est instituta. Antecedens autem est manifestum: quia aliqua voce id significari debet: Atqui non est alia: ergo illa. Quibus addendus sapientium vsus, de quibus diximus, vnde nihil prætereà videtur ad intentum posse desiderari.
370
*Dico Secundò. Vox Profeßio non tan
tùm analoga dicenda est, si eo loquendi modo significetur solùm esse talem secundùm quid eam, quæ post biennium in Societate fit, vt vult Dom. Arauxo citato n. 6. Cuius oppositum, fauens apertè assertioni nostræ, tenet P. Suarez, adducto loco,
P. Suarez.
vbi affirmat talem votorum emissionem esse veram Professionem, licet generaliùs sumptam. Quod ex dictis ostenditur. Nam sic professis conceduntur illa, quæ in Iure, & Pontificijs Decretis veris professis conceduntur: sunt igitur verè tales, & non tantùm secundùm quid; nam quæ secundum quid talia sunt, non dicuntur absolutè talia, neque in illis absolutè verificatur axioma vulgare, analogum per se sumptum stare pro famosiore significato, sumpta analogia secundùm dialecticum rigorem, & non vt analogum secundùm proprietatem significationis sumitur, iuxta quam idem est ac conueniens cum alio, seu illi proportionatum. Iuxta quam significationem P. Becanus eruditum opus edidit de analogia veteris ac noui Testamenti: cùm constet vtrumque verum testamentum esse, & nullum eorum secundùm quid tale.
371
*Arguit autem præfatus Scriptor vt suam
positionem probet in hunc modum: Nam verè & simpliciter professi abdicant à se dominium rerum temporalium, cùm Professio simpliciter dicta, & quæ de iure communi fit in Ecclesia, non inueniatur absque abdicatione dominij, ex Cap. Cùm ad monasterium, de statu Monachorum. Sed ex Bulla Gregorij XIII. quæ incipit, Quantò fructuosiùs. Religiosi Societatis per tria vota simplicia non abdicant à se dominium bonorum temporalium: ergo non sunt verè & simpliciter professi: & tamen sunt verè & simpliciter Religiosi: ergo latiùs patet in Societate Religiosus quàm Professus: ac per consequens ista duo non se habent conuertibiliter, & qui oppositum asserat cum pertinacia, dictæ Bullæ contradicit. Addere & poterat censuram, quam contradictio talis meretur, quæ sanè grauissima est, vt iam in Tribunalibus fidei iudicatum.
372
*Sed certè adducta ratio neutiquam vi
detur vrgere: Nam licet per vota Biennij in Societate non fiat dominij abdicatio, fit tamen vsus, ita vt sine Superioris licentia contra votum paupertatis sit, quod ad Religiosum statum constituendum sufficit, & eo ipso ad Professionis veram rationem, Neque ex citato Cap. Cùm ad monaste
Cap. Cùm ad Monasterium.
rium, quidquam adduci potest quod momenti sit alicuius, in quo Professionis mentio nulla, & si vis sit in eius dispositione facienda, ex eo fiet non solùm contra Professionem, esse retentionem dominij, sed etiam contra substantiam Religiosi status, sic enim ibi Innocentius Tertius concludit: Nec æstimet Abbas quòd super habenda proprietate possit cum aliquo Monacho dispensare: quia abdicatio proprietatis, sicut & custodia castitatis, adeo est annexa regulæ Monachali, vt contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere. Sic ibi. Vbi quidem non de Professione, sed de statu Religiosi agitur, contra quem id dicitur esse, quod iuxta omnes conuenientem debet habere explicationem, stante irrefragabili veritate de vera ac propria ratione Religiosi status in ijs, qui vota post biennium in Societate emiserunt.
373
*Et quidem quod à Pontifice videtur ad
Et ille maximè attenditur.
proprietatem status Religiosi requiri, vsus videtur esse rerum propriarum, ne scilicet independens à voluntate Prælati sit: sic enim ibi: Ne quis Monachorum proprium aliquo modo possideat;
Cap. idem.
sed si quis aliquid habeat proprij, totum incontinenti resignet. Sic ibi. Stare ergo potest proprium cum Monachatu, sed non vsus independenter à Prælati voluntate. In quo & ex voto castitatis argui potest: nam cùm coniux post consummatum matrimonium, seruatis Ecclesiæ legibus, in Religione profitetur, solus vsus redditur illicitus, quia vinculum non soluitur, vnde si accedente vsu nasceretur proles, esset illa legitima, licet sacrilega, quod ut probabile defendit P. Thomas Sancius Lib. 9. de Matrimonio Disput. 38. num. 7.
P. Sancius.
Quod ad vinculum autem spectat, extra controuersiam est, vtpotè certissimum: vnde in sæculo manens alio profitente, nequit eo viuente contrahere. Quidquid autem de prolis legitimitate sit, ad institutum nostrum id est satis, quod circa vinculum & vsum diximus.
374
*Dico Tertiò. Sante proprietate locutio
nis dictæ cum verissima Religiosi status ratione, nequit dici vota post biennium emittentes esse Religiosos ex priuilegio. Hoc videtur omnino certum, vnde contrariam assertionem defendi à Tribunali est Sanctæ Inquisitionis prohibitum. Id probo
Primò. Quia modus ille loquendi præ se fert
additum diminuens, sicut cùm nobilem aliquem | ex priuilegio dicimus; cùm tamen certissimum sit vota dicta emittentes non minùs esse Religiosos, quàm sint Professi proprijssima Professione, vt definit Gregorius XIII. citata Constitutione Quantò fructuosiùs.
Secundò. Nam cùm dicitur esse Religiosos
ex priuilegio, aut asseritur non esse cum omni proprietate tales, aut esse, sed per priuilegium id haberi, à Gregorio concessum. Primum stare nequit, vt vidimus. Nec secundum, quia nullus per priuilegium constitui Religiosus potest: priuilegium enim cadit supra subiectum in suo esse constitutum, & ita dicuntur priuilegia Religionum, quæ scilicet illas in suo esse peculiari constitutas supponunt, vnde accidentarium quid sunt. Ex eo item quòd peculiarem aliquam viuendi rationem nonnulla ex illis habeat, vt habet Societas, non dicitur esse talis per priuilegium, alias de multis alijs idem etiam dicendum: quod tamenij, quibuscum agimus, non affirmant, de vna Societate pro suo bono zelo soliciti. Maius profectò fundamentum ad huiusmodi loquendi modum in Religiosis Militaribus suppetebat, veris iuxta multorum sententiam Religiosis, in quibus admittitur castitas coniugalis, nec tamen de illis tale aliquid pronuntiatum, & ea quidem ratione, quia modus ille castitatis ad constitutionem status spectat, vnde talis per priuilegium dici nequit, quod accidentarium quid est.
375
*Ex eo autem quod ex iure Ecclesiastico sint inhabiles ad matrimonium, non sequitur esse Religiosos per priuilegium, aut ex priuilegio, vt loquitur Thomas Hurtadus Libro 1. Resolutionum
Thomas Hurtadus.
de Congrua. num. 363. & alij ante ipsum apud P. Thomam Sancium citato Cap. 5. nu. 23. eosdem refellentem nu. 26. & admittentem priuilegium, quia sic videtur loqui Gregorius XIII. licet non
Ex Greg. XIII. quid habeatur.
sit necessarium eum sic interpretari; sed quod de priuilegijs profert, ad ea, quæ supra Religionem iam constitutam cadunt, referendum. Præfatum etiam loquendi modum ex Mag. Ioanne de la Cruz Lib. 1. de Statu Religionis Cap. 2. §. Ex dictis
Mag. Ioan. de la Cruz.
patet, videntur aliqui collegisse, ait enim ibi differentiam inter solemniter professos, & per vota simplicia Societatis, ex eo haberi, quòd illi essentialiter & ex iure diuino sunt inhabiles ad matrimonium; quam vim ab Apostolorum tempore habet Professio: neque extat aliqua lex Ecclesiastica, quæ eam vim ei tribuat, per quam etiam homo totaliter Deo traditur & consecratur per internam voluntatem, iuxta D. Thomam
D. Thom.
2. 2. q. 88. arti. 7. At Religiosi Societatis voti simplicis, ex iure Ecclesiastico Gregorij XIII. & sic in omni sententia possunt dispensari per Ecclesiam ad matrimonium contrahendum: immò & dimitti à votis liberi à Generali ex caussa rationabili. Sic philosophatur Scriptor iste, qui veros Religiosos sic vota emittentes agnoscit, nec de priuilegio locutus, sed ius speciale ex vi Decreti Gregorij circa eorum statum recognoscens, quod admitti sine inconuenienti posset; non ita ea, quæ præmittit, quia & Decreto ipsius Pontificis, & iuri communi contraria: ex quibus habetur solemnitatem votorum iure Ecclesiastico introductam, & quod ad primum attinet: scilicet de Pontificio Decreto, constat ex Bulla celebri As
Bulla Gregorij 13.
cendente Domino, in qua Pontifex ait tria vota ex Apostolico indulto emitti quod quidem priuilegium non sonat, sed peculiarem, vt diximus, dispositionem.
376
*Quod verò ad solemnitatem attinet, in
eadem Bulla sic refellitur: Non considerantes voti solemnitatem sola Ecclesiæ constitutione inuentam esse. Pro quo citatur Cap. Quod votum, de voto, & voti redempt. in 6. vbi id expressum habetur verbis illis: Nos igitur attendentes, quòd voti solem
Cap. Quod votum.
nitas ex sola Constitutione Ecclesiæ est inuenta. Sic Bonifacius VIII. doctissimus Pontifex, sicut & Gregorius, ex quo infert ille in hunc modum. Præsentis declarandum duximus oraculo sanctionis illud solum votum debere dici solemne, quantùm id post contractum matrimonium dirimendum, quod solemnizatum fuerit per susceptionem sacri Ordinis, aut per Professionem expressam vel tacitam factam alicui de Religionibus per Sedem Apostolicam approbatis. Sic Bonifacius: cuius oraculo manifestè aduersatur assertio ista: Religiosi voti solemnis essentialiter, & ex iure diuino sunt inhabiles ad matrimonium. At illa est citati Scriptoris, qui dum ait non extare legem aliquam Ecclesiasticam, quæ vim Professioni tribuat, inhabiles reddendo ad matrimonium, mirum est se huius inscium, cùm adeò fuerit doctus, indicare. Si autem dicatur Bonifacium non legem condere, sed declarationem antiquioris in Ecclesia vsus adhibere, rogarique posse vbi inuenerit ex sola Ecclesiæ constitutione solemnitatem inductam, vt matrimonium post contractum per illam dirimatur? Id quidem non est iam contra nos arguere, sed contra ipsum, & eiusdem oraculo contraire. Et quidem si cum Pontificiæ Sedis hostibus ageremus, qui oraculum prædictum vti fundamento destitutum impeterent, valde deberemus esse soliciti circa inuestigationem antiquioris Ecclesiasticæ legis, quam fuerit ille secutus. Cùm autem res aliter se habeat, & cum Catholicis pijs, ac doctis agamus, illis profectò satis esse debet sic duos definire Pontifices, vt etiamsi antiquior non appareat lex, debeant penitus ipsorum Decreta complecti. Circa quod Doctores nostri consulendi, qui omnia Scriptorum contra nitentium effugia ita præcludunt, vt nullum dubitandi relinquant locum sinceris amatoribus veritatis.
377
*Circa D. Thomam autem, pro cuius
tuenda sententia videtur aliquorum ex discipulis contentio in hac controuersia militare, extat Nuperi cuiusdam discursus, iuxta quem saluari videtur & Pontificium Oraculum de solemnitate per Ecclesiæ auctoritatem introducta, & obligatio ex diuino iure in Professione cum effectibus annexis, de quibus vtrique. Ait ergo Primo iuxta S. doctorem solemnitatem voto adhibitam ex institutione Apostolorum per exteriorem aliquam benedictionem aut consecrationem cadentem supra votum, vt est promissio Deo facta, sicut in alijs actionibus accidit, per quas aliquis Deo consecratur, alteri cuiquam muneri mancipatur, noui status assumptione. Secundo falsum esse quod eidem imponitur, solemnitatem scilicet voti habere vim ligandi ex Apostolorum institutione, & ex iure diuino, cùm tantùm de exteriori solemnitate loquatur: de vi autem interiori ligandi, vtrùm proficiscatur à Deo, an ex institutione Ecclesiæ, ne vel verbum dicit in Corpore. Tertio | in responsione ad Primum innuere vim ligandi esse ex iure diuino primordialiter, ministerialiter verò ex institutione Ecclesiæ, quia scilicet Deus statuit, vt vbi adesset solemnitas ab Ecclesia disposita, illis esset obligatio indispensabilis, iuxta illud Numer. 6. Inuocabunt nomen meum super filios Israel. Quarto quòd cùm dicitur à quibusdam vo
Num. 6.
tum simplex non minùs obligare quàm solemne, verum est in hoc sensu, quòd vtriusque transgressor peccat mortaliter; absolutè tamen votum solemne habet maiorem obligationem apud Deum, grauiusque peccat illius transgressor. Nihil ergo Pontifices contra D. Thomæ doctrinam statuerunt.
378
*Circa quæ cùm S. Doctoris pateat litte
ra, non est cur in eius explicanda mente diutiùs immoremur, & magni certè æstimari debet eum ita sensisse, vt nihil ab ipso contra Ecclesiæ decreta posteà emanantia fuerit pronuntiatum. Nihilominùs contra illius summi magisterij auctoritatem non facit, si nouum aliquid Ecclesia statuat contra id, quod ab ipso traditum inuenitur. Vnde cum S. Doctor Arti. 11. citatæ Quæst. 88.
D. Thom.
statuat votum castitatis in Religioso non esse dispensabile, quia ad essentiam status illius spectat, in illius Commentario ita scribit Cardinalis Caietanus; & quoniam eiusdem est interpretari Cano
Caietanus
nem, cuius est condere illum: si Auctor vidisset summum Pontificem declarasse, quòd Decretalis illa (Innocentij scilicet Tertij, de qua n. 372.) intelligitur stante Monachatu, proculdubio non suscepisset onus huius opinionis ad defensionem huius Decretalis non interpretatæ. Videtur autem pluries à Romanis Pontificibus interpretata Decretalis illa, vt diximus, dum dispensauit cum multis Religiosis. Sic ille. Cùm etiam ibidem S. Doctor asserat solemnitatem voti consistere in quadam Consecratione seu benedictione vouentis, & ideò non posse circa illam dispensari, quia res sacra nequit non esse Sacra, idem celebris Commentator, sic habet, §. Aliter igitur: Vnde ad rationem litteræ diceretur, quod minor propositio, scilicet esse Religiosum, consistit in benedictione, sicut esse sacrum in calice consistit in consecratione, cùm reuerentia est falsa: quoniam non ex vi benedictionis est quis Religiosus, sed benedictio, si quandoque fit, est inuocatiua tantùm. Hæc Princeps Thomistarum.
379
*Iam quòd ad Scriptoris illius doctrinam
attinet de solemnitate per Ecclesiam adhibita, qua stante inhabilitas veniat primordialiter ex iure diuino, vnde & indispensabilitas oriatur: videtur confirmari posse ex doctrina multorum, qui dicunt respectu aliquorum Sacramentorum Christum Dom. non determinasse materias, sed dispositioni eas Ecclesiæ reliquisse, quod in Ordine præsertim est cernere. Illis enim positis, ministerialiter per Ecclesiam, Sacramenti ratio perfectè constat, & vis operatiua. Itaque facta per votorum nuncupationem perfecta sui traditione in Religione approbata, quæ approbatio ad Ecclesiæ dispositionem spectat, eo ipso redditur quis ad matrimonium inhabilis; vnde duo illa, obligatio scilicet ex iure diuino, & solemnitas ex statuto Ecclesiæ, videntur ritè componi.
380
*Sed certè neque hic dicendi modus ad
Non admittitur.
mitti potest, licet alijs minùs inuerosimilis videatur. Stat enim contra ipsum duorum Pontificum adducta superiùs auctoritas, dum statuunt voti solemnitatem ex sola Ecclesiæ constitutione inuentam: quod quidem ad solam Religionis approbationem referri nequit. Prætereà stare potest traditio, & assumptio noui status in Religione approbata, & nihilominùs eidem solemnitatem
Bulla Gregorij 13.
non assistere, vt in Societate accidit, de quo Gregorius in citata Bulla Ascendente sic habet: Non considerantes voti solemnitatem Sola Ecclesiæ constitutione inuentam esse: triaque huiusmodi Societatis vota, temetsi, simplicia, vt substantialia Religionis vota, ab hac Sede fuisse admissa; illaque emittentes in statu Religionis verè constitui: quippe qui per ea ipsa sè Societati dedicant, atque actu tradunt, seque diuino seruitio in ea mancipant: in quibus votis nullus præter Romanum Pontificem potest manum apponere. Hæc quibus liquido intentum apparet.
381
*Neque dici potest, licet sit traditio ad
statum Religiosum sufficiens, non tamen esse perfectam, cùm & retineri dominium bonorum possit, & ab eo ad sæculum varijs de caussis resiliri, quod in solemni votorum emissione non cernitur. Nam contra hoc est traditionem prædictam statum perfectum constituere, eo modo, quo Religio status perfectus dici potest, id est, in ordine ad illam, prout à statu Episcoporum distinguitur illam requirente. Id quod ex eiusdem doctissimi Pontificis verbis apertissimè liquet, loco enim eodem sic ille: Insuper asserunt non posse vota ali
Ex eadem Bulla.
qua in sæculo emissa in tria hæc substantialia Societatis commutari: cùm tamen hæc vota sint status, vt præfertur, Religiosi, adeò vtilis & perfecti, vt illa in hæc poßint, hæc verò in aliorum Ordinum etiam solemnia vota commutari sit ab hac Sede iustis de caussis interdictum. Hæc Pontifex, adeò perspicua, vt nullum relinquant contradictioni locum, vbi sincerè res agitur, nec vult aliquis meridiano in lumine cespitare. Perfectum statum Religiosum vota ista constituunt: vnde etiamsi in Societate gradus alij non essent, ad eum constituendum sufficerent: & eo quidem perfectionis gradu, vt nequeant in vota solemnia aliorum Ordinum commutari. Vbi nequit dici id iustis de caussis à Pontifice interdictum, non ex status ab eisdem constituti perfectione. Nam si status huiusce perfectio non esset alijs saltim æquabilis, non esset talis interdictio conueniens, quæ, ne quis ad perfectionem tenderet, & animæ saluti vtiliùs prospiceret, impediret. Vnde id respectu Carthusianæ Religionis impeditum non est prioribus illis temporibus, vt ex citata Bulla Gregorij, & aliàs constat. Qui robur robori, & firmitati firmitatem addens sic effatus: Sed & Scholares ipsos, ac supra
Notanda alia in ipsa.
dictos alios omnes, & quoscumque, qui in dictam Societatem admißi, biennio probationis à quolibet eorum peracto, tria vota substantialia prædicta, tametsi simplicia, emiserint, aut emittent in futurum, verè & propriè Religiosos fuisse, & esse, ac fore, & vbique semper, & ab omnibus censeri, & nominari debere, non secus atque ipsos, tum Societatis, tum quorumuis aliorum Regularium Ordinum Professos. Hæc Gregorius: iuxta quæ legitimè inferimus in hunc modum, Ergo per tria prædicta vota perfecta fit traditio ad statum Religiosum sufficiens: ergo ex illius defectu non benè statuitur discrimen inter illa & solemnia. Ergo ad dispositionem Sedis | Apostolicæ, ex qua habetur solemnitas, est reducendum.
382
*Confirmo autem rem istam, & explico.
Confirmatio valida.
Si Pontifex vellet nouam Religionem instituere, in qua post Nouitiatum vota emitterentur more Societatis sine vlteriori gradu, vt nuper dicebamus, velletque talem emissionem dici solemnem Professionem: tunc tota illa solemnitas à Sede Apostolica diceretur inuenta. Neque in compellatione tali aliquod esset absurdum: quia licet Bonifacius VIII. aliter videatur solemnitatem accepisse; reuera tamen cùm solemnitatem in ordine ad dirimendum matrimonium explicuerit, vbi idem effectus est, idem etiam loquendi modus posset vsurpari: & votorum simplicium nomine illa venirent, quæ statum Religiosum non constituerent. Tunc sic. Ergo & in Professione solemni vt nunc est in vsu idem pariter est dicendum. Illationem probo. Nam quidquid circa traditionem ponatur, dum Ecclesiæ auctoritas non accedit dicentis velle se vt talia vota dirimant matrimonium (de Militaribus non est sermo) nihil, quod Religiosum statum constituere possit, habetur: & tali dispositione Pontificis accedente status constituitur: ergo ad illam est tota solemnitas referenda, siue hoc nomine, siue alio, assumptionem Religiosi status libeat compellare.
383
*Neque id quod de materijs Sacramento
rum Ecclesiæ dispositioni relictis dicebatur (nec ab aduersarijs adductum illud, sed à nobis est pro explicatione doctrinæ illius additum) negotium facessere debet. Quia in primis ostendere debent vbinam promissio illa Christi extet, vel vnde constet traditio, si scripta non est, cùm oppositum ex Ecclesiæ Constitutionibus videatur potiùs à Christo traditum, & traditione acceptum, vt Religiosus status dispositioni Ecclesiæ eiusdem fuerit relictus, solemnitatibus prout expedire visum fuerit institutis. Deinde, designata materia Sacramenti ab Ecelesia, & sic illo confecto, non subest illud Ecclesiæ potestati, ita vt circa ipsum possit aliquid, quod varietatem inducat, operari. Atqui circa solemnitatem non ita se habet, quia illa subest potestati eiusdem: est ergo diuersa in illis ratio. Prætereà, de Sacramento, etiam in casu dicto, nequit dici ex sola Ecclesiæ constitutione inuentum, & ita ratio est valde diuersa de illo. Item, Pontifices adducti ad probandam inhabilitatem ad matrimonium contrahendum ab Ecclesiæ dispositione procedere, ex solemnitate arguunt, quæ ab illius constitutione tantùm habetur: ergo non debet reduci ad solam Religionis approbationem. Illatio est legitima. Nam post approbatam Religionem vti statum Ecclesiæ conuenientem, deliberari potest circa modum Professionis, iuxta diuersitatem, de qua in Assertionibus supra roboratis.
384
*In super, Etiam posita solemnitate, adhuc Ecclesia potest dispensare, vt ex Caietano vi
dimus, qui citato loco nonnulla producit exempla; non ergo ex iure diuino obligatio illius oritur. Et quidem Pontifices ad vsum dispensationis, ex eo principio sunt permoti, quòd scilicet solemnitas ex Ecclesiæ constitutione habetur. Neque dici potest principio tali tamquàm probabili vsos fuisse, quia principium huiusmodi vti certissimum statuunt, vnde contrarium asserentes inconsiderantiæ arguunt, & defectum intelligentiæ in ipsis reprehendunt. Horum votorum naturam, & pœna
Greg. XIII. verba.
rum vim, vel non intelligentes, vel eludere conantes, quæ sunt Gregorij verba: cuius & illa: Non considerantes &c. de quibus nu. 380. Tandem posita solemnitate dicitur oriri obligatio ex iure diuino non contrahendi matrimonium, cum illius diremptione, si post ipsam contrahatur, instar Sacramenti, sola Religionis approbatione: Atqui designatio materiæ in illis suos terminos habet, de quibus per Traditionem constat, nec est illa omnino voluntaria. In solemnitatibus autem secus accidit, quæ ab Ecclesia penitus inuentæ sunt, sicut Pontifices asserunt: ergo diuersa est in illis ratio. Ex quo fit non oriri ex diuino iure inhabilitatem dictam, quæ in re adeò voluntaria habet fundamentum, de quo hæc satis. Iam
385
*Dico Quartò. Iuxta vsitatiorem mo
dum Societatis loquendo, Professio pro solemni sumitur, & quia illa esse potest trium aut quatuor votorum, ideò in Petentibus dimissorum litteris dicitur nullam eos fecisse Professionem. Sed hoc non tollit quin aliquando possit vox illa aliter vsurpari iuxta dicta, præsertim apud sæculares, qui assueti sic audire & loqui, cùm de Religiosis Ordinum aliorum agitur, vix effici capaces valent diuersi in Societate vota nuncupandi modi, sicut in hoc potest sine inconuenienti acquiesci: sicut & coadiutoribus pariter loquentibus, & sic æstimationem sui status indicantibus. Neque enim cùm vota Formatorum emittunt quoad rem ipsam plus aliquid quoad substantiam, quam res habeat apprehendunt. Neque est insolens vt cùm ratio aliqua principaliter cuiquam conuenit, illud per excellentiam tale nominetur, hinc enim antonomasticè Apostolus, Dilectus Discipulus, Romanus Orator, & alij aliter compellantur; cùm constet appellationes illas alijs, in quibus propriè fundamentum earum extat, esse communes. Sic etiam in Societate quatuor vota professi, non addito Professionis genere solent Professi vocari, cum certissimum sit verè esse Professos, qui tria tantùm solemnia vota nuncuparunt, ob illorum excellentiam supra reliquos. In quo, cùm de nomine quæstio sit, non est cur ampliùs immoremur.
386
*Dico Quintò circa casum propositum,
eum qui affirmauerit non esse Religiosum, qui in Societate nullam emisit Professionem, de suæ assertionis sensu requirendum. Communiter autem loquendo, cùm de eo, qui post biennium tria emisit vota, sermo sit, vt in casu Montensis illius Equitis, & alijs sæpiùs occurrentibus, præsumptio est contra proferentem, cùm valde iam notorium sit ita vota emittentes veros esse Religiosos, quidquid de qualitate votorum sit, vnde & tales ad Tribunal S. Inquisitionis deferendi, in quo iam aliàs sic errantes conuenienti sunt animaduersione mulctati, & Gregorius quidem in citata Bulla Ascendente falsas & temerarias proposi
tiones circa hoc prolatas, non sicut priuatus Doctor, sed vt Pontifex èex Cathedra docens, vt ibidem dicitur, pronũtiauitpronuntiauit. Quæ censuræ grauiores alias non excludunt, vt constat ex quinque Propositionibus contra Iansenium damnatis ab Inno|centio X. & Alexandro VII. & ita illas iudices S. Tribunalis addiderunt, vsque ad supremam: quia post definitionem Gregorij dictam, supremum est adiectum firmamentum veritati. Et veverò vt propositio aliqua vti certa de fide haberi
debeat satis esse videtur, si contraria vt falsa proscribatur. Sic Pontifice èex Cathedra pronuntiante, cùm omnino certum sit errare non posse: & consequenter illius pronuntiatum esse omnino certum: Vbi autem omnimoda certitudo est in propositis ab Ecclesia, ibi fides, vnde & fidei oppositum debet contrarium affirmari. Quod in quinque illis Propositionibus locum habuisset, etiam si censuræ non fuissent adiectæ, quæ in Bullis extant; conuenienter tamen expressæ ad earum execrationem, & dubitationem omnem penitus submouendam,

APPENDIX Circa Censuras aliquas quarumdam Propositionum.

QVia forsitan opportunior locus non occurret, visum est hoc loco, vbi de Censuris nonnihil diximus, circa nonnullas non sine vtilis operæ pretio distineri.
387
*Dominus Arauxo in Decisionibus morali
bus Tract. 3. Quæst. 22. cùm ex occasione in sententiam P. Vasquij incidisset circa filiationem Christi vt hominem respectu Dei, contra eam nimis est ardenter inuectus, sicut & contra eumdem Auctorem: ait enim n. 14. esse falsissimam, & periculosam, nec parùm dissonam dictis eiusdem Auctoris & n. 17. post alia in viro tanto certè miranda, eum audaciæ arguit, & animi minùs affecti ad Ecclesiæ Patres. Quæ quidem iuuenili calore ab eo videntur scripta, & ab aliquo minùs attento ad volumen Decisionum confarciendum adiecta, cui præfatus Magister, curis maioribus auocatus, eam permiserit, quæ pro eisdem edendis vtcumque commoda fuerit reputata. Et sententiam dictam cum P. Vasquez tenuerat P. Sua
rez Tomo 1. in 3. p. Disput. 49. Sect. 2. §. Sextam rationem, & seqq. Duo inquam fulmina Scholastici belli, vt eos vocat Basilius Legionensis, Virgiliano vsus loquendi modo: quos & complures alij secuti, qui sententiam dictam probabilissimam reddere potuerunt. Et quidem contra illam citatus Scriptor nihil, quod ab ipsis non fuerit disiectum adducit. Et, vt verum fatear ad modum loquendi tota videtur quæstio reuocari. Sanctificari enim Christi humanitatem per vnionem hypostaticam communissima & probabilissima sententia est, & ratione illius deberi eidem heredita
tem beatitudinis, consequentia est, quam admittunt, non solum dictam sanctificationem formalem agnoscentes, sed etiam negantes, & caussalem tantùm admittentes. Restat ergo an ratione talis sanctificationis, cui est ius ad hereditatem annexum, filiatio dicenda sit Christo vt homini conuenire. Et sunt qui negent, quia non omnis sanctitas cum iure hereditatis est filiatio, vt patet in Spiritu sancto. Affirmant alij, quia nullum in eo inconueniens deprehendunt, ex filiatione per habitualem gratiam arguentes, qua nobilior multò est ea, quæ per vnionem hypostaticam habetur. Et quia sanctificatio huiusmodi opus fuit totius sanctissimæ Trinitatis, ad illam filiationis dictæ relatio terminatur. Quid iam in prædicto loquendi modo ita dissonum, vt acerbitatem illam censurarum & iniuriarum mereatur? Videantur Patres Becanus Tractatu de Incarnatione Cap. 18.
Quæst. 4. & 5. Petrus Hurtadus Disput. 83. Sect. 5. Gaspar Hurtadus Disput. 17. Difficult. 3. Bernal Disput. 66. Sect. 1. §. 4. Martinus Perez Disput. 31. Sect. 3. Georgius Rhodes Disput. 4. Sect. 1. §. 3. & alij, inter quos suum etiam est circa modum loquendi discrimen. Nam P. Bernal asserit Christum vt hominem esse proprium filium, non verò naturalem: quem impugnat P. Aldreta Diput. 85. Sect. 2. Et si Pater aut Spiritus Sanctus assumerent humanam naturam, non dicendos filios Trinitatis contendit P. Martinus Perez, qui tandem id concedit Christo. Est ergo de voce quæstio, & cùm ad eam vsurpandam non leue fundamentum sit, & sufficiens auctoritas, non est cur ita loquentes praui debeant censura percelli.
389
*Et potest illud non leue sibi præsidium
adsciscere ab Hadriani I. auctoritate in: Epistola ad Episcopos Hispaniæ, in Concilio Francofordiensi, vbi verba illa adducens ex Matth. 3. v. 17. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi benè complacui, ita scribit: Si secundùm diuinitatem dixisset, nequaquam diceret. In quo mihi benè complacui, Sed tantummodò, In quo mihi complacui: Sed dum dicit. Complacui, totam simul Trinitatem comprehendit, quia in homine Christo tota complacuit Trinitas. Sic ille: in quibus non obscurè innuitur Christum Trinitatis dici Filium posse. Benè verum est verba prædicta ad Patrem tantummodò Doctores communiter esse referenda apud citatos videndos, affirmare, & ab aduersantibus explicationes, quæ Pontificis sententiæ congruere possint, afferri, vt videri potest apud Dom. Arauxo, & apud P. Martinon Tomo 3. Disput. 14. n. 45. Sed ad intentum nostrum satis est in illis pro sententia, de qua agimus, quæ de modo loquendi est, fundamentum haberi, vt non debeat vlla ratione damnari. Dicunt quidam Patrem esse qui loquitur, & complacentiam in Christo aliarum personarum vt est homo denotare. Sed certè si hæc est expositio sustinenda, id quod præmisit Pontifex, non videtur quomodo sit conuenienter assertum: quod scilicet, si de diuinitate Christi loqueretur, non dixisset Complacui, sed Placui: Nam etiam de diuinitate loquens dicere, Complacui posset, quia in Christo vt Deo tota complacet Trinitas. Aliud ergo significare voluit, scilicet Trinitatem in eo vti in Filio complacere, quatenus homo est per gratiam vnionis à tota Trinitate deriuatam. Qui discursus satis fundatus est, licet non sit qualiscumque euasio defutura.
390
*Neque contradictorium aliquid ex eo
habetur inter assertum citati Pontificis, & aliorum Patrum, de quo nuper, iuxta quod præfata verba Patri tribuuntur, ex quibus consubstantialitatem Filij contra hæreticos conantur demonstrare. Nam dum Trinitas loquitur, Pater loquitur: & licet de Christo vt homine, quia tamen vt Filio per gratiam vnionis, eo ipso eius diuinitas indicatur, quam & in Baptismo, & in Transfiguratione plenæ maiestate significationes compro|barunt, cum voce pariter Patris, quod & in oratione, quæ in Sacris Officijs Transfigurationis habetur, eleganter commendatum. Neque est inconueniens vt in eadem clausula de Christo vt Deo, & etiam vt homine habeatur sermo, sic enim in casu, de quo loquimur, constat accidisse. Nam cùm Pater verba præfata protulisset in Transfiguratione, subdidit: Ipsum audite. Atqui non vt Deus, sed vt homo, erat locuturus, Deo tamen verbis doctrinędoctrinæ eius auctoritatem tribuente. Fuisse autem vocem illam Patris in Transfiguratione testatur D. Petrus verbis illis: Accipiens enim à Deo Patre honorem & gloriam voce delapsa ad eum de nube &c. 2. Pet. 1. v. 17. Quod non tollit
2. Pet. 1. v. 17.
quominùs ad totam referri Trinitatem queat, cùm in diuinis personis communicatio sit idiomatum, vt exponit P. Vasquez Cap. 10. Quibus addi potest, ad Patrem specialiùs referri posse, quia sunt in ordine ad Filium, erga quem specialem magis respectum habet: qua ratione creatio attribuitur ipsi in Symbolo fidei, quia est prima persona ceterarum fons, & ita etiam rerum omnium, quarum est Creatrix ac gubernatrix Trinitas, vt in diuinis habetur Officijs. Et Spiritus sanctus dicitur per Prophetas locutus, quia illi per diuinam inspirationem tales facti, & Spiritus sanctus ab spirando dicitur talis, qui & inspiratione productus. Nec plura circa hoc, vbi de censura depellenda agere, institutum ei solummodò est: nec laborandum censeo in propulsanda calumnia in P. Vasquium iactata, de minori in eo erga Sanctos Patres affectu, cùm illum eius opera manifestè talem euincant, & ratione peculiaris erga eos studij ac obseruantiæ laudem sit peculiarem etiam eximiorum Scriptorum consecutus.
391
*Venio ad alia, & de cuiusdam turbulenti
Scriptoris sententia acturus, præmitto me D. Thomam corditus diligere, eius magnifacere, semperque fecisse doctrinam, & ab eo exorare quotidie, vt me suis precibus apud Deum adiuuet, sicque suum doctrinæ ac vitæ puritate imitatorem efficiat. Qua protestatione præmissa, quidquid dixero pro veritate dictum æstimari velim, & ita etiam pro Doctore sancto, patrono iuratissimo veritatis. Iuxta quæ rogo, an sententiæ D. Thomæ in omnibus & per omnia ita certæ habendæ sint, vt nequeat sine erroris periculo eisdem contrairi? In quo citatus Scriptor ita sentit, quia post diuinam Scripturam illius doctrina est authentica, à Christo Domino vt vera commendata, ter dicente: Benè scripsisti de me, Thoma.
A Summis Pontificibus supra omnes alias collaudata, ab Innocentio scilicet sexto, Vrbano Sexto, Ioanne 22. Clemente Octauo, & alijs, qui eam ab errore alienam pariter protestantur: Vnde sic scribit: Idcircò, salua reuerentia omnibus debita, cùm Ecclesia ipsa D. Thomæ doctrinam collocauerit statim sub Scriptura Canonica, affirmetque eam præ omnibus alijs doctrinis habere proprietatem verborum, & veritatem sententiarum: Ecclesiæ declarationi, totiusque orbis plausui aduersari videtur, qui cuiusuis alterius Patris doctrinam cum doctrina D. Thomæ, vel conferre, ne dum præferre, aut æquare contenderit: quidquid sit de sanctitatis æqualitate aut inæqualitate, de qua erit iudicium & visio in cælo. Sic ille: qui excellentiam hanc supra reliquos, non solùm in diuinis, de quibus tantùm locutus videtur Christus, dum de se benè scripsisse testatur; sed in omnibus alijs asserendam censerit, argumento à maiori ad minus facto.
392
*Et cùm Pater Vasquez Tomo 1. in 1. p.
Disput. 3. Cap. 4. cum Victoria & laude dixerit occurrente D. Thomæ sententia, expendendam eius rationem, & dum melior non occurrat, eidem assentiendum; ait locutionem esse conditionatam, conditione numquàm ponenda in esse, quia numquàm fiet vt melior suppetat. Et quemadmodùm D. Augustinus dicere solebat de locis Scripturæ, quòd quando non intelligimus aliquem Scripturæ locum, non est dicendum illum esse in se falsum, sed quòd nostra imbecillitas eius veritatem non assequitur, ita circa rationes D. Thomæ dici debet cum proportione quando nobis occurrit ratio magis placens ratione D. Thomæ, id non esse quia nostra sit melior, sed quia illam D. Thomæ plenè non assequimur, & excogitata à nobis nostræ tenuitati magis quadrat. Itaque quod nulli Doctorum datum, quòd scilicet in nullo errauerit, id D. Thomæ in omnibus, & per omnia concessum: quia gratia data est à Deo pro suæ voluntatis beneplacito dispertita, sicut Salomini, etsi aliàs in moribus damnabili, datus sapientiæ principatus.
393
*Qui discursus ad eum certitudinis gradum omnes D. Thomæ sententias euehit, vt iuxta illum, si consequenter loquendum sit, nulla earum negari sine graui censura possit, vnde & sine peccato qualitati eorum proportionato. Cùm enim earum veritas sit post Scripturas sacras authentica, in quibus quæ continentur, de fide sunt, suprema inquam certitudine: quæ eidem proxima talia erunt, vt erroris censura, aut errori proxima, eis contraria debeant affirmari, & quis hoc audeat sanæ mentis profiteri? vnde Scriptor ille sic tandem concludit: Concedo igitur in disputationibus extra fidem, non solum auctoritatis, sed
etiam rationum momenta quærenda esse. Ceterùm nego rationem meliorem, iudicio (non huius aut illius priuati Auctoris) sed iudicio vniuersali totius orbis aliquando occursuram, ob quam à ratione D. Thomæ recedere expediat. Fateor tamen vbi non interuenit iuramentum sequendi D. Thomam (vt interuenit inter Fratres Ordinis Prædicatorum) non esse in rebus arbitrarijs peccatum à D. Thoma recedere. Itaque aliud est non esse peccatum, aliud esse expediens: si non est peccatum, non expedit tamen recedere: quia qui Aquinatem in omnibus sequitur, securus est in nullo se vnquam erraturum: qui autem ab eo discedit, & impugnat, saltim exponit se periculo errandi. Quis autem prudens periculo se exponat, & non potiùs viam ingrediatur, in qua ab omni errore tutus existat? Hæc ille: circa quæ occurrunt.
394
*Primò omnem illum apparatum pro cer
titudine doctrinæ Doctoris Angelici fundanda non eam habere vim, quam fundamenta præ se ferunt iuxta Scriptoris huius infixum altè conceptum: ex illis enim deduci consequenter debuisset contrarium sine graui censura, & consequenter sine peccato non posse teneri, & multò magis impugnari, ob rationem adductam. Cùm ergo talis non inferatur Consequentia, argumentum euidens est certitudinem non esse talem, | qualem stabilire conatur ille, cùm ad solam conuenientiam negotium totum reducatur.
395
*Secundò, stante prædicta certitudine non benè dicitur contrariam aliquam sententiam
amplectentem se exponere periculo errandi, sed manifestè errare, cùm sit contra Doctorem, qui in nullo errauit, iuxta multiplices illas & magnas auctoritates. Si dicas cum addito dictum saltim se exponit. Tunc sic. Hoc additum aut ideò apponitur, quia doctrina habet certitudinem dictam, aut quia non est adeò certa? Si prius dicatur, periculum est certum, & ita ex eo non eliditur argumentum. Si posterius, quæ ædificata fuerant, destruuntur, dum iam nutat certitudo. Nisi dicatur etiamsi doctrina D. Thomæ non omnino certa sit, esse tamen saltim magis verosimilem, & ita illam refutantem, periculo se exponere errandi. Sed certè cùm res iam in terminis opinionis probabilis relinquatur, nihil est quod negotium facessere possit, iuxta dicta in Appendice Sect. 1. de opinionum probabilitate.
396
*Tertiò, sequeretur sententias D. Thomæ non esse opiniones. Constat, quia in illarum am
plexu sine vlla est formidine circa partem aduersam procedendum, neque proximo, neque remoto, respectu eorum, qui ab eo doceri norunt. Si dicas posse formidinem intercedere, quia non omnes fundamenta formidinis penetrant. Tum sic. Ergo absolutè loquendo opiniones non erunt, sed tantum per accidens ratione dictæ ignorantiæ: sicut multa aliàs euidentia, aut de fide, respectu aliquorum talia non sunt ob ignorantiam. Id autem admittere, alienum valde à veritate est, quod neque maximi Thomistæ somniarunt. Et illud quidem asserere non sine insigni temeritate staret, cùm sit contra omnium Theologorum sensum, qui D. Thomæ sententias in Scholis controuersas vt opiniones, accipiunt, quibus contrariæ passim defenduntur.
397
*Quartò, sequeretur sententiam de Con
ceptione Virginis, in Originali, quam communiter PP. Prædicatores esse D. Thomæ existimant, esse omnino certam, & Ecclesiam ipsi contrariam amplectentem in eo errare, aut saltim se periculo erroris exponere, neque id secutam, quod fuisset expediens, & iuxta prudentem agendi modum de cuisset. Sequela est euidens iuxta Auctoris præfati, quam vidimus, assertionem. Quàm autem grauis error in eo extet, manifestè apparet, circa quem, si sequelam concedi (quod absit) contigerit, fidei Tribunalia iudicabunt. Et quidem cùm in eo, pro quo acerrimè depugna
tum ab ipsis, non ea certitudo sit, ex eo inferri, nec leui coniectura potest, idem de alijs proferendum. Et verba Christi, Benè scripsisti de me, Thoma, supra Quæstionem illam, in qua S. Doctor prædictam sententiam inseruit, cecidisse, communis eorumdem Patrum sententia est, cùm sit in 3. p. & ita refert P. Ferdinandus del Castillo
P. Ferdinandus del Castillo.
Lib. 3. historiæ Cap. 24. dicens id accidisse ante paucos menses morti proximos, cum Tertiam Partem scriberet. Et hæc fuit præcipua allocutio, nam duæ aliæ circa Scripta ipsius in materia Eucharistiæ dicuntur accidisse, vt ex eodem Scriptore habetur citato in Capite. Quamuis non omnino certum sit an tempore allocutionis Christi ad Quæstionem dictam Doctor sanctus peruenisset. Quæ enim erat eius in elucubrando facilitas, paucis mensibus potuit id quod in eo opere imperfectum habetur, perficere, à Quæstione 27. illud post fauorem dictum prosecutus. Quod quidem mysterij purissimæ Conceptionis fautores, & quis iam non fautor? poterunt in mysterij eiusdem subsidium deriuare.
398
*Quintò, si quando D. Thomæ ratio non
placeat, quia eius profunditatem quis non assequitur, aliam sibi magis placentem amplecti vult, suam professus tenuitatem: non erit contra prudentiam eo modo procedere. Atqui ex eo fit inprimis non se exponere errandi periculo, aut taliter exponi non esse damnabile, cum commune id sit in probabilium opinionum amplexu, quibus cum formidine præbetur assensus. Deinde, regulariter loquendo, qui à D. Thomæ sententijs recedunt, eo modo se gerunt, non quidem cum Caietano dicentes, Cum reuerentia est falsa, vt vidimus nu. 378. sed modestioribus verbis, quod in Societatis Auctoribus præcipuè, qui eos euoluerit, deprehendet. Ex quibus P. Suarez Tom. 1. in
3. p. Disput. 29. Sect. 1. in fine sic ait: Denique contra hanc sententiam nulla difficultas occurrit, quia fundamentum D. Thomæ iam solutum est, & in re pia & probabili, & quæ maiorem perfectionem Christo tribuit, non mirum esse debet, quòd à sententia D. Thomæ discedamus. Sic ille, reuerentissimè semper de S. Doctore locutus, cui illustre satis testimonium perhibuit Tomo 1. de Gratia, Prolegomeno 6. Cap. 6. n. 28. Iuxta prædictam ergo procedendi copiam factum ab Scriptore dicto, latissima aperitur porta ad sententias D. Thomæ doctrinæ oppositas consectandas: nullus enim sententiam quampiam amplectitur, nisi quia ratio pro illa plus placet. Quod quidem cùm verum sit, cum irrefragibili illo pro certitudine armamentario non videtur posse componi. Sicut enim in rebus fidei, ex quibus exemplum instruitur, ex eo quòd locum Suripturæ, in quo veritas aliqua continetur, non benè calleamus, minimè licet contrarium amplecti, etiam tenuitatem intelligentiæ causando; ita suo modo in casu nostro dicendum, vt scilicet clausis oculis veritatem certò latentem in ratione, quam penetrare non possumus, amplectamur.
399
*Sextò, ad comparandum D. Thomam
summis Doctoribus magnum ex præfatis argumentum desumi posse, pro quo etiam Sixtus Senensis in sua Bibliotheca, quem adducit Laurentius Beyerlinck in Theatro verb. Theologia & Theologi, de quo & ego alibi dixi, & Suarez loco nuper adducto sic locutus: solum hoc loco D. Thomam adiungimus, quia sicut in explicandis fidei mysterijs
P. Suarez.
ceteris Scholasticis Theologis antefertur, & primis Ecclesiæ Doctoribus comparatur, & in illustrandis difficillimis de gratia & libero arbitrio controuersijs ipsi Augustino eùm supparem reputamus. Nam &
Et D. Augustino
illius doctrinæ sectator est, ac defensor acerrimus, & in rebus obscuris & ambiguis mentis eius est diligentißimus indagator, & fidelissimus interpres. Hæc ille, quibus alia ex Cardinali Toleto, PP. Posseuino & Pererio, ab scriptore, quocum res agitur, adductis, veniunt adiungenda, sicut & multa ab alijs Societatis Scriptoribus haurienda.
400
*Septimò, ad excellentiam prætensam | ab Auctore dicto, & priuilegium singulare, vt S.
Doctor in nullo errauerit, adserenda, non est sufficiens fundamentum, vt ita confidenter pronuntiandum videatur. Id probo, Nam in primis quod de testimonio Crucifixi adducitur, commodam habet explicationem: duæ enim priores allocutiones circa Eucharistiam, & prior circa species Sacramentales, de quibus difficultates aliquæ in Academia Parisiensi occurrerant, & quales illæ fuerint ignoramus, directæ sunt, vt diximus nu. 397. Tertia erga Tertiam Partem, & huius tantùm mentio in diuinis Officijs habetur, & eum commodum habere sensum potest, quem P. Mag.
Ferdinandus del Castillo illis verbis, de magisterio S. Doctoris locutus, indicauit citato Lib. 3. Cap. 15. En muy pocas palabras (por ser propias, significantes, y nacidas para las materias de que trata) comprehende mucho. Y con su mucha distincion, concierto, y orden, es clara y facil. Y anen los fundamentos que lleba, cierta y segura, no solo en las cosas que pertenecen à la fe, pero en las otras, que no lo son. Porque à todas guarda sus leyes, y conforme à ellas nos da la Fe como Fe: la ciencia, como ciencia, y las opiniones, como opiniones. Sic ille. Iuxta cuius elegans & illustre præconium de Christi approbatione dicendum: approbasse scilicet in Tertia Parte tunc inchoata, iuxta dicta citato nu. 397. quæ de fide, vt de fide: quæ scientifica, vt scientifica: & opiniones, vt Opiniones, certò & securè probabiles. Sic enim citati sunt Magistri componenda verba, dum & certam & securam doctrinam statuit in ijs etiam, quæ ad fidem non spectant; & aliàs asserit
Opiniones vt Opiniones à S. Doctore propositas: & quamuis piè possimus credere in nulla earum errorem extare; si tamen extet, eo non obstante, quod à D. Thoma scriptum est potuit à Christo generaliter approbari. Quemadmodum si quis reuisendum pro editione librum à Magistratu suscipiat, & aliquid in eo contentum certò sciat esse falsum, si tamen iuxta alios probabile sit, potest illud cum alijs indiscriminatim probare, quatenus alijs probabile est, & sine detrimento fidei ac morum potest publicari. Vnde ex approbatione huiusmodi, ad infallibilitatem omnimodam nequit argumentum irrefragabile conformari.
401
*Prætereà, ex auctoritate Innocentij in
Quid à Pontificum laudibus.
Sermone illo robustius desumi nequit, quia in rigore sustineri non potest: ex eo enim fieret Concilijs, Pontificijs Decretis, ac iuridicis sanctionibus esse præferendam Doctoris sancti doctrinam: Omnia enim illa post Scripturam sunt. Item, de illius certitudine sunt qui dubitent. Præterquam quòd Pontifex in Sermone vt priuatus locutus Doctor, sicut in suis Ioannes XXII. qui Doctorem sanctum Catalogo sanctorum adscripsit. Qui etiam dixisse refertur ad honorem præfatum D. Thomæ exhibendum, opus non fuisse miraculis; cùm quælibet ab eo scripta Quæstio, vel vt aliqui dicunt Articulus, esset miraculum. In quo quis non videat exaggerationem hyperbolicam inueniri? & ita loqui in Concionibus solet. Illud certius quod in Bulla Canonizationis habet idem Pontifex, scilicet D. Thomam inter Sanctorum agmina velut matutinum sydus collocatum. Sic exaggerationes aliæ in SS. Patribus occurrunt alios alijs Sanctos præferentibus, vt Ioannem vtrumque, Petrum, Paulum, Iosephum, S. Latronem, quæ cum grano salis accipiendæ, vt ipse Doctor sanctus non vno in loco monstrabit eius scripta percurrentibus.
402
*Iam quod ad Clementem VIII. spectat,
A Clemente 8.
stat ritè eiusdem assertum de errore à D. Thomæ operibus relegando: demus enim libenter ita esse, quia nullus in illis apertè deprehensus. Quòd non tollit quominùs aliqua eius opinio possit esse certitudine destituta, & ipsi non subesse veritas, quod in opinione Conceptionis communis iam Fidelium sententia habet sibi firmissimè persuasum, & in votorum solemnium indispensabilitate, de qua dictum nu. 378. Neque alia congero, quia non est animus huiusmodi inofficiosa congestione quidpiam detrahendi magnæ Doctoris sancti auctoritati, & sic nouas turbas excitandi; sed veritati litando, me, ac nonnullos ex Nostris collocandi in tuto, si aliquando accidat ab eius placitis aliquantulùm discrepare, quod erit certè perrarum; in me quidem conscientia teste, & in alijs vt spero, quia generaliter video affectum erga ipsum cum debita æstimatione vigere. Et vt de me testimomum iteratò perhibeam lectorem obsecro, vt EpistolamiumEpistolarium meum consulat, in quo quàm dignè de S. Doctoris sanctitate ac sapientia sentiam testatissimum deprehendet. Pro doctrina illud: Pedes eius vt columnæ. Quod ad
Testimonium Auctoris.
fundatissimam eius doctrinam trahendum, securam, stabilem, principijs semper certioribus innixam, roboratam. In qua suus ignis contra hæreticos; nihil enim illi magis horrent, quàm rationes ex igneo Doctoris Angelici armamentario depromptas. Libellus apertus in manu eius, Theologia dilucidè declarata, elucidata mysteria, ea perspicuitate, ordine, elegantia, quæ in illo præ alijs admiranda. Hæc ibi & alia
Apocal. 10.
ad locum Apocal. 10. quæ in PP. Prædicatorum suggestibus maiori meo cum rubore quàm honore declamata: & hoc loco adscribenda volui, vt quæ præmissa circa Doctorem sanctum à me sunt, nullus sinistrè interpretetur, habens pariter antidotum eius, quæ subire potest, minùs sanctæ suggestionis. Et in Epithalamio dictis addenda, quæ in Amphitheatro extant, vbi locupletior in laudes S. Doctoris excursio.
403
*Et vt præsentis caussæ conclusionem
congruam adhibeam, à comparationibus, quæ odiosæ, & rixis excitandis obnoxiæ sunt, iudico pacis amatoribus abstinendum, ex quibus abest tantùm vt is, qui præferri intenditur, in possessione prætensæ excellentiæ pacifica statuatur, vt detrimento ei potius sit, & quod pro gloria ipsius agitur, in gloriæ dispendium conuertatur. Suos enim habent Scriptores magni, sicut & Sancti patronos, qui ægrè ferunt immodicas prælationes, & dum pro ijs apologias conficiunt prouocati, quidquid pro extollendis præstant, aliorum depressione contingit, vt dum vna bilancium ascendit, altera deprimatur. Quomodò pro Diuo Augustino non sui militent, cuius egregia scripta in materia gratiæ vti Catholica dogmata recepit Ecclesia: pro quo P. Suarez PrologemenoProlegomeno & Cap. citatis. Pro Diuo Bonauentura in Doctoratus sacri gloria iudicio Ecclesiæ exæquato D. ThomęThomæ, & magnis Doctorum præconijs celebrato, an sui sileant, licet pro Doctore Scholæ non eum, sed subtilem Doctorem elegerint? Vt de Doctore ipso subtili taceam, cuius nulla sententia ab Ec|clesia proscripta, vt hinc laudis illius videatur nutare credulitas, iuxta quam quisquis D. Thomæ doctrinam est impugnasse repertus, eo ipso fuerit de veritate suspectus, cùm constat Doctorem dictum D. Thomæ omnimodis obstitisse.
404
*Laudemus ergo viros gloriosos, sed cum in
Eccli. 44. v. 1.
offensa moderatione laudemus, & cùm Magnos data opportunitate dixerimus, eumdem titulum alijs reseruemus, Ecclesiæ sanctæ exemplum am
Sicut & in Sanctis.
plexi, quæ laudem, Ecce Sacerdos magnus, multis facit esse communem. Et illam pariter: Non est inuentus similis illi, qui conseruaret legem Excelsi:
& v. 20.
quæ Abrahami est Eccli 44. v. 20. Ne autem ita videretur extollere, vt similem non haberet, appellatus ibidem Magnus pater: pro Moyse Cap. sequenti sic expressum v. 2. Similem illum fecit in glo
Cap. 45. v. 2
ria Sanctorum. Et quibus similem? Id est similem Sanctis, Putà Patriarchis, Henoch, & Abraham, Isaac & Iacob, ait P. Cornelius. Ad quem modum cum
P. Cornel.
Christus Ioannem apud turbas elogio celeberrimo sustulisset: Inter natos mulierum &c. addidit statim: Qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo. Quis autem minor iste sit non aperuit,
Matth. 11. v. 11.
vt contentiones de maioritate in Ioanne, sicut & in Abrahamo, adserta Mosis similitudine sopirentur. Sint ergo omnes Magni, quorum comparatione vtinam & nos minimi mereamur in cælorum regno vocari, dummodò vocari eisdem feliciter associatis detur, qui modo ipsos pace in idipsum Patronos pariter & Magistros inuocamus.
405
*Occurrunt (vt transeamus ad alia) in Auctore quodam ex citatis suppresso nomine,
multæ grauesque censuręcensuræ contra Pronuntiata aliqua Scriptorum Societatis, contra quas, quia non tam censuræ, quàm iniuriæ sunt, non videtur laborandum, vt earum violentum impetum retundamus. Auctores quidem, contra quos pręfatuspræfatus Scriptor inuehitur, adeò probatæ doctrinæ sunt, & excellentis famæ in Republica litteraria, vt nihil sit suo assecuturus labore, qui censurarum fulmina in eos iaculatus fuerit, nisi opinionis propriæ dispendia, & grande illud periculum, quod iam ab ipso operis exordio constat imminere. Quis enim non cum stomacho, & scribentis ludibrio excipiat, post adductam P. Vasquij satis doctam, subtilemque doctrinam, sic loquentem: Audiri possunt, replico ego, disparata maiora? Quis non rideat audiens affirmari &c. Cui non irreuerentiæ plenus, & cordato homine indignus non appareat ille §. cuiusdam titulus: Suarez debachatio in Caietanum, vt de illo non loquar §. alterius, Intolerabiles Baezæ iactationes. Ad quem & illud: Proh immeritas, ne dicam, insanas voces! & quænam illæ? Quòd dixerit Societatis Auctores, præcipuis nominatis, ab aura Spiritus sancti, & non proprio labore scripsisse. Propter quod scriptor alius Commilitijeiusdem, in eum fuerat iam priùs inuectus, cui doctus Pater respondit Lib. 4. in Danielem §. 21. insistens dictis, & iteratò pro
Pium P. Baeza pronuntiatum.
nuntians Doctores Societatis à Deo habere quòd ita facilè, & promptè, & sine labore, tot sapientia ediderint Commentaria: nec posse superbientis animi accusari, quòd suam, suorumque sapientiam, Deo censeant tribuendam. Vbi quidem ille firmissimum fidei dogma proponit, vt non appareat quomodo possit proptereà à viris Catholicis incusari.
406
*Et quidem Doctores sacros ab Spiritu
Illius veriritas comprobata.
sancto illuminatos scribere, indubitatæ doctrinæ apud eosdem Doctores positio est, in quo si excellat quisquam, peculiari venit titulo prædicandus, vt in Francisco Mayronio accidit, qui dictus est Doctor illuminatus, cui tamen alij complures exæquati. Cur ergo P. Suarez laudem in eo peculiarem non mereatur, quem Paulus Quintus Pium & Eximium Doctorem, & sapientia in Dei Ecclesia diuina gratia eminentem compellasse, notissimum est, vt Breuia in eius vitæ narratione inserta manifestant? Cur non & alij clarissimi in Dei Ecclesia Magistri, pro Ecclesia ipsa strenuè ac laudabiliter militantes? Quorum aliqui adeò plura elucubrarunt, vt mirum sit quomodo ad id eorum vita suffecerit, cùm ad eos le
gendos non sufficere studiosorum vita, vt audimus frequenter, videatur. Illi profectò quando ad scribendum animum & calamum applicant, Spiritus sancti gratiam exorant, & orationis fructum cumulatissimum referunt, lucubrationibus numero, eruditione, elegantia, & attenta virium imbecillitate mirandis. Qui ergo dubitari possit ab aura id diuini Spiritus aduenire? Quo illustrantur Prophetæ, Reges inunguntur, Sacerdotes sanctificantur, Doctores declarantur, vt loquitur D. Io
D. Ioan. Chrysost.
annes Chrysostomus homilia 1. de Pentecoste. Qui inspirator fidei, Doctor scientiæ, vt habet D.
D. Leo.
Leo Sermone 1. de eodem. A quo & dantur pignus salutis, roburvitæ, scientiæ lumen, iuxta D. Bernar
D. Bernard.
dum Sermone 1. de illa.
407
*Sed errasse illos, aut eorum aliquos for
tasse accidit, & ita ab Spiritus sancti peculiari aura ipsorum opera non fuisse exorta, sed generalibus tantùm auxilijs constructa debere affirmari contendet obiector. Nam ex generali Dei concursu non fieri specialem denominationem conuincit experientia, (verba sunt Scriptoris illius) nam Erasmus, Caluinus, Lutherus, & alij similes hæretici, maxima facilitate, & promptitudine ob peritiam linguarum, præsertim Latinæ ac Græcæ plurima ornatissima Commentaria in sacram Scripturam ediderunt continentia innumeras veritates, quæ à solo Spiritu sancto esse possunt, aliquot tamen erroribus aspersa, sicut Origenes, & Tertullianus, ac similes. Et tamen quis dicere præsumpserit eorum Commentaria tam promptè, tam eleganter, facileque edita, ex aura Spiritus sancti & non ex proprio scripta: labore scribentium fuisse? Contra illud Philosophorum iudicia, denominationesque rerum, non ex remotis, sed ex proximis caussis fieri habent. Vnde infert periculosum, si non scandalosum, Patris Baeza esse locutionem: idque postquam ipse pro se adeo euidenti confutatione inpactæ calumniæ respondit.
408
*Sed quod in præfata obiectione ad cen
Amplior Confirmatio.
suram P. Baezæ attinet, nullius profectò momenti est, cùm iniuriosè, non Theologica moderatione ac consideratione iactatum, vt superius dicebamus, & habet elegantissimus ac subtilissimus scriptor ex aduersantis familia tot pro se patronos, vt non sit cur debeat infensorum sibi quorumdam flammidicentiam extimere. Illius eruditi discursus accipiuntur auidè, & in pulpitis tamquàm Oracula, tacito licet nomine, proponuntur, & de alijs loquendo, ex præfati Scriptoris | discursu, eiusdem est argumentatio manifestè refellenda. Iudicia, denominationesque rerum non ex remotis, sed ex proximis caussis fieri habent. Cùm ergo in Auctoribus Societatis Catholica doctrina emineat, & vt talia sint eorum opera in Dei Ecclesia, præmissa eorum examinatione, & sacrorum iudicum subsequenti approbatione, & litterariæ Scholæ amplexu ac commendatione recepta: ab eo est ferendum iudicium, & denominatio deducenda. Ex quo sit quòd si error aliquis quandoque, vt lolium inter lætas segetes misceatur, ille non debeat denominationi, quæ à præcipuo desumi debet; obstare. Vt in hoc ipso segetum exemplo est cernere: seges enim triticea absolutè, simpliciter, & sine addito dicitur, etiamsi lolij quidquam, aut auenæ sterilis habeat admixtum. Quo in genere si nota excellentia sit, ab aura Spiritus id haberi, nequit à viro Catholico dubitari. Immò etiamsi excellentia non sit, pium tamen & vtile opus, idem dicendum. Si enim nemo potest dicere, Dominus IESVS, nisi in Spiritu
1. Cor. 12. v. 3.
sancto 1. Cor. 12. v. 3. quomodo elaborari opus possit, in quo toties sacrum illud occurrit nomen, & quod ipsius gloriæ, ac profectui militat animarum?
409
*Id autem quod ex hæreticis Scriptori
bus adducitur, ineptissimum, & falsitate compactum. Nam in illis errores manifesti contra fidem stabiliri curantur, quibus eorum scatent scripta. Si quæ autem veritates admiscentur, ab Spiritu sancto non sunt, nisi ex generali concursu: non enim eas Catholicè proferunt, sed quia sibi persuadent, iudicio ac spiritu proprio ducti, illas esse tales, nihil de iudicio Ecclesiæ curantes: si enim curarent, alia etiam ab ipsa proposita amplecterentur dogmata, stante eâdem pro assensu ratione; vt eleganter ostendit D. Thomas 2. 2. q. 5.
D. Thom.
arti. 3. ita in Corpore concludens: Vnde manifestum est quòd talis hæreticus circa vnum articulum,
fidem non habet de alijs articulis, sed opinionem quamdam secundùm propriam voluntatem. Sic ille: cuius oportuit virum Thomistam meminisse: cùm aliàs doctrina S. Doctoris communiter recepta sit, vno Durando repugnante, in 3. dist. 23. Quæst. 9. quidquid de potentia absoluta sit, de quo luculenter Scriptores nostri, & Cardinalis
Cardinalis Lugo.
Lugo distinctione satis accommodata præsenti statui vtitur, ac D. Thomæ doctrinæ conformi. Vnde videri potest Disput. 17. de fide Sect. 6. nu. 134. Irreuerentias, impietatem in SS. Patres, &
genus dementiæ, ac nonnullas alias notas indignitate plenissimas, grauissimo, doctissimo, celeberrimo, & erga D. Thomam singulari affectione propenso, ab Scriptore prædicto passim inflictas non prosequor. Estqui quærat, & iudicet.
Ioan. 8. v. 50. Erasmus.
Ioan. 8. v. 50. Nec deerit, qui id, quod apud Erasmum Lib. 6. Apophthecmatum extat me meliùs exequatur. Marcus Seruilius M. Pinario sic effatus: Dic mihi M. Pinari, si contra te dixero, num mihi maledicturus es, vt ceteris soles? Vt sementem, inquit Pinarius, feceris, ita & metes. O malè & cogitatum & actum, cùm in benedictionibus seminando, de benedictionibus meti potuisset 2. Cor. 9. v. 6,
Loading...