Casus specialis.

25
*DE eo scilicet, qui cum dimissoriis pro
prij Episcopi ad alium accedit celebrantem Ordines extra propriam diœcesim cum licentiâ diœcesani. Si is scilicet iuret domiciliũdomicilium pro diœcesi Ordinantis, an pœnas incurrat à Concilio impositas. Et videtur ita dicendũdicendum, quia reuerà ordinatur ad titulum domicilij non contracti legitimè, cùm desit commoratio in loco ad contrahendum necessaria, iuxta nuper dicta. Deinde. Si talis ordinatur ad titulum domicilij, nequit virtute dimissoriarum ordinari; illæ enim eatenus dantur, quatenus quis ad diœcesim eius pertinet qui eas dedit, quando nullius diœcesis non est, vt in casu, de quo nuper, in quo etiam velut proprius Episcopus reputatur. Ex quo fit sine dimissoriis ordinari, quia illæ, quæ tales non sunt, vt earum virtute fieri ordinatio possit, perinde sunt, acsi non essent. Sunt autem illæ omnino necessariæ, quia domicilium contractum non est. Præterquàm quòd tale iuramentum deseruire potest vt Episcopus faciliùs ad conferendos Ordines moueatur, & circa aliqua, quæ animaduersione digna essent, eâ non adhibitâ, se gerat; vnde adeptis Ordinibus poterit curare reditum ad propria, qui sic fuerit ordinatus. Cùm ergo Concilium hæc & similia inconuenientia vitanda suo Decreto voluerit, non est dicendum in illo casum non fuisse huiusmodi comprehensum.
26
*Nihilominùs erit fortè qui censeat oppo
situm ex eo quòd talis Concilij prohibitio eò tendat, ne indigni & incapaces ad Ordines obrepant: quod tunc accidere potest, quando sine sufficienti notitiâ ipsorum ordinantur: talisque defectus tunc adest, cùm domicilium iuratur: id enim ab iis fit, qui, cùm in loco, vbi domicilium habent, Ordines consequi nequeunt, aliò commigrant, vt non probè cogniti id, quod desiderant, assequantur. Cùm ergo in casu, de quo agimus, sufficiens ordinandi notitia sit per dimissorias habita, non videtur menti Concilij in hoc penitus contrairi. Proptereà licet peccatum non appareat excusabile, quia non adeò graue, nec quale Concilium punire intendit, non est pœna ab eodem imposita penitus infligenda, cùm expressa continentia non sit, iuxta communem scriptorum doctrinam, & Honorij III. præclarissimam
Pro pœnis notanda doctrina.
cautionem in Cap. Ex parte, finali de Transactionibus, vbi ita loquitur: In his verò, super quibus ius non inuenitur expressum, procedas (æquitate seruatâ) semper in humaniorem partem inclinando, se
cundùm quod personas, & caussas, loca, tempora videris postulare. Hæc ille. Circa quæ Glossa verb. Causas, benè quatuor illa à Pontifice adducta perpendit.
27
*Quartum ad decorum & honestatem Clericorum spectans à Limensi Concilio sanctißimè constitutum.
Habetur illud Act. 3. Cap. 18. in quo sic dici
tur: Nullus in sacris constitutus, fœminis familiare ministerium exhibeat, ita vt equitando à tergo, aut ambulando manu teneat, aut comitetur, nisi soror, vel mater sit; alioqui & Clericus & fœminæ contrà agentes arbitrio Episcopi puniantur. Sic Concilium. In cuius præcepti transgressione graue peccatum in
teruenit, quia negari nequit in eo notabilem indecentiam contra sacerrimi statûs celsitudinem reperiri. Et erit illud etiamsi mater aut soror sint, si tales non esse constiterit, & sic videntium offensio non vitetur, & similiter dicendum de sacerdote fœminam sellâ honorariâ ductam comitante, famulorum more, eò quòd Capellanus sit, vt aliquoties vidi. Immò & de quolibet alio in sacris constituto, iuxta mentem Concilij, & rationem. Pergit illud | sic dicens: Eidem quoque sententiæ subiaceat Clericus,
si laico alicui famulum se exhibuerit, & œconomi, aut alicuius alterius officij genere inseruierit. Qui & gradum suum, & nostrum Decretum contemnens, quiduis horum fecerit, arbitrio Prælati puniatur. Valde enim absurdum est, vt qui ad Altißimi ministerium consecrati sunt, hi se laicorum & maximè fœminarum famulos patiantur. Hæc illud. Iuxta quæ si Clericus in sacris villicum agat, qui in Indiis œconomi solet nomine compellari, vulgò Maiordomo, pœnæ subiacet declaratæ, ab Episcopis infligendæ. In officio enim tali multa exercentur indigna, propter quæ tales Indis & mancipiis in prædiis laborantibus exosi habentùr: quod absurdissimum in regionibus istis apparet, vbi Ministri sacri paternam erga prædictos, vt eos in fide, & Christiana institutione promoueant, gerere solicitudinem debent, iuxta dicta sæpiùs, & sæpiùs etiam repetenda; & opportunè, vt arbitror, quando & importunitas, iuxta Apostolum, debet in similibus adhiberi.
28
*Quintum circa obligationem recitandi diuinum officium, dum Clerici iterfaciunt.
Est illa certa generaliter loquendo, quia ne
que ratio, neque auctoritas ad immunitatem ab illâ suffragantur, cùm potiùs videantur refragari. Ratio equidem, quia obligatio recitationis est certa, & caussa, quæ hic & nunc obstare posset, est penitus insufficiens: onus enim est horæ vnius, aut parum plus, quod vt leue fiat, in partes potest plures diuidi, & earum plures in ipsa equitatione percurri. Neque est eadem ratio de ie
iunio, à quo sunt qui itinerantem excusent; quia continua illa corporis iactatio, dum iumento vehitur, & diei integri spatium ex æquans, aliaque itinerantium incommoda, pondus diei & æstus portantium, vitales exhauriunt spiritus, & defatigationem non leuem adducunt. Pro quo videri possunt qui ita philosophantur apud Dianam Parte 11. Tract. 2. Resolut. 57. Est enim recitationis labor minimè comparandus, ex quo non sequitur defatigatio illa, & spirituum vitalium exhaustio, quæ debeat per cessationem ab ipso reparari. Et quidem in Cap. Clericus 91. dist.
Cap. Clericus 91. dist.
sic habetur: Clericus, qui absque corpusculi sui inæqualitate vigiliis deest, stipendio priuatus excommunicatur. Sic ex Carthaginensi Concilio 4. Cap. 49. Vbi vigiliarum nomine diuini officij recitatio
Quæ debilitas excuset.
venit, pro quo non impleto excusatio admittitur ratione inæqualitatis corpusculi, infirmitatis inquam, quæ ex humorem solet inæqualitate procedere. Et id Doctores aliqui ad debilitatem extendunt, etiam non grauem, quia Textus non grauem, sed leuem potiùs videtur indicare: sed certè, quæ cum morbo coniuncta sit; cùm tamen alij plus exigant: talem scilicet, cui recitatio sit notabiliter nocitura, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 7. Consil. moral. Cap. 2. Dub. 45. Vide Thomam à Iesv in Exposit. Regulæ Carmelit. P. 3. Cap. 8. Dub. 4. Vbi discrimen infirmitatis & debilitatis exponit. Et Cap. 12. Dub. 3.
29
*Quòd verò defatigatio ex corporali
labore pro excusatione admittenda non sit, constat ex eodem Capite, in quo sic dicitur: Clericus victum, & vestitum sibi artificiolo, vel agriculturâ, absque Officij sui dumtaxat detrimento paret. Sic ibi.
Cap. idem.
Ex quo Glossa sic infert: Ergo Clericus non po
Glossa.
test operas suas per totam diem locare, cùm non debeat officio deesse vt 54. dist. Seruus. Hæc Glossa. Ex cuius illatione nos etiam sic inferre possumus: Ergo Clericus potest operas suas per diem ita locare, vt non debeat proptereà officio deesse. Tunc sic. Ex tali operarum locatione necessariò sequitur labor & defatigatio; & nihilominus non ideo est Clericus ab officij diuini obligatione excusandus, quia non quæuis, sed notabilis & insolita ad hoc à Concilio necessaria iudicatur.
30
*Ex quo & pars altera probationis elu
cet, quod scilicet abusui prædicto constans scriptorum auctoritas refragetur: nullus siquidem inuenietur, qui aut in particulari, vel generali aliquâ doctrinâ, ei patrocinium præstet: cùm tamen omnes iuxta citatum Caput suas conforment Assertiones. Videantur quotquot de Horis Canonicis agunt, scilicet Summistæ omnes & prætereà Nauarrus, Zerola, Bonacina, Diana, Hieronymus Garcia, Bassæus, & ex Societatis Auctoribus argumentum, ac præsertim P. Suarius, & elucidator P. Vincentius Tancredi, Cardinalis Toletus, P. Azor, P. Palaus, P. Bauny, P. Reginaldus, P. Filliucius, P. Valentia, P. Laymam, P. Escobar de Mendoza, P. Busembaum, P. Thomas Sancius, P. Lessius, qui Lib. 2. Cap. 37. num. 54. expressè iterfacientis meminit, & tamquàm certum statuit obligari, Nauarrum adducens. P. Sa, & complures alij, quorum illa est communis
Illorum communis vox.
vox, quæ apud Cardinalem Toletum extat Lib. 2. Cap. 14. num. 2. dum sic ait: Officium enim, cùm sit maximè proprium Clerico, non est prætermittendum, nisi graui vrgente neceßitate, vt aliud fieri non
Card. Toletus.
poßit. Sic ille.
31
*Circa infirmos tamen maior esse indulgentia solet: pro quo P. Sancius suprà, & alij
apud ipsum. Sicut & in Opere morali Libr. 1. Cap. 19. Quo non obstante tanta potest esse debilitas, vt pro excusatione sufficiat: nam & debilitatem ab infirmitate circa hoc Auctores discernunt, vt videri potest apud Bassæum verb. Horæ Canonicæ 6. numer. 5. vbi cum P. Lessio locutus. Et obligationem talem sunt qui agnoscant: sed vident meliora, probantque; cùm tamen deteriora sequantur. Ex quibus erat ille
Cuiusdam praxis infanda.
Indorum Parochus, qui cùm iterfaciens ab alio fuisset domi, Parocho etiam Indorum, exceptus, & de onere recitationis inter cœnandum ageretur, dixit, me audiente, se numquam, dum in itinere versaretur, recitare solitum, quia pro hoc habebat priuilegium. Etde illo interrogatus, subdidit, se, finito itinere, Confessario suum defectum aperire, & ab eo absolutionem accipere consueuisse. Quâ ratione etiam dicere poterat habere se priuilegium ad totum Decalogum, & Dei, atque Ecclesiæ præcepta omnia non implenda, quia eorum poterat post transgressionem à Confessario absolutionem similiter accepisse. Sed credo neque hoc illi potuisse priuilegium prodesse: Confessio enim cum vero dolore, & emendationis debet esse proposito, vt absolutionem, qui eam facit, consequatur. Vt est dogma Catholicum. Qui autem propositum non recitandi, quoties iterfecisset, habebat, suo illo priuilegio contentus, quomodo dolere poterat, & proponere, atque adeò inter se contrarias componere voluntates? NugęNugæ sunt istæ; sed | perniciosæ, sed lethales, sed indignæ vsque ad honorem in iis, quos aliqua salutis animæ suæ cura remordet. Et qui erga se talis, erga alios qualem credamus? Quales & similes? Timendum sanè ne & similibus erga illos priuilegiis abutantur. Sed iam ad alios.
Loading...