CAPVT I.

CAPVT I.

De Iuramento Fidelitatis, & aliorum, ad cuius Commendatarij præstationem obligantur.
2
*IVrant illi ante inuestituram, seu
Iuramenti eorum materia
missionem in possessionem, se fidelitatem Regi seruaturos, & iuge obsequium in omnibus; ac pro eo, & regni defensione, ac præsertim Prouinciæ, in quâ beneficium Commendæ assecuti sunt, se aduersus omnes homines de mundo militaturos, prælioque cum equis, & armis adfuturos, quoties ad id fuerint aduocati; Circa quod
Dico primò. Iuramentum hoc ad id obligat,
quod in more positum, & iuxta probabiles opiniones, quocirca talem obligationem apud Doctores occurrunt, de quibus Dom. Solorzanus lib. 2. cap. 23. & in Politicâ lib. 3. cap. 4. Itaque Commendatarij pro illo anxij esse non debent: quod enim ad fidelitatem attinet, nihil importat aliud, quàm sub Regis se subiectione futuros; eum & non alium pro tali recognoscendo, neque contra ipsum aliquatenus insurgendo. Hoc
autẽautem nullam in illis ingenerare debet anxietatem, quando etiamsi Commendatarij non essent, eo esse animo deberent, vt sunt omnes Regij vasalli, quibus fidelitas vitâ ipsâ charior est, singulari illâ Hispani sanguinis prærogatiuâ in iis, qui ad primitiuam Coronam spectant, de quibus celebris ex nostris Poëta illis versibus, quos pueri hausimus:
El que fuere español no lo consienta,
Vega.
Y mas el que ha nacido Castellano,
Y en las reliquias, y valor se quentacuenta,
De aquel famoso Principe Asturiano.
Quoad alia verò vix est aliquod, quod esse onerosum queat; equum enim, & arma habere, vt si vocatus fuerit, prælio adsit, minimè potest esse molestum iis, qui ad equestrem se classem spectare sciunt, & iactant; vnde & regni defensio nequit illis esse grauis, ad quam nobiles præsertim prouocantur; quia plus habent, quod possint amittere, vnde ipso naturæ pondere, ad id videntur incitari. Et quidem aut commodè adesse defensioni possunt aut non. Si Primum: magni facienda occasio strenuitatis, industriæ, & fortitudinis ostentandæ, sicque amplificandi merita, vt maiores à Rege honores & vtilitatum augmenta consequantur. Si Secundum, mittere alium pro se possunt circa quod Dom. Solorzanus sapienter disserit Cap. 23. citato num. 96. & seqq. & Cap. 25. Politicæ. Id autem quod addit, num. 97. feudatarium neque per se, neque per substitutum seruire teneri, si paratus sit soluere domino dimidiam partem redditus feudi vnius anni, contra fidem iuramenti non est, quia, vt dixi, iuramentum obligat secundùm receptas Do|ctorum opiniones circa modum obligationis; secluso ergo iuramento, videndum est quid probabiliter fieri aut non fieri possit; & eo addito nulla
circa id crescit obligatio; quia iuramentum vt diximus Titulo præcedenti cap. 1. non ampliat obligationem, sed strictiorem reddit eam, quæ aliàs grauiter vrgebat: non est ergo, vt dixi, cur Commendatarij de iuramento esse anxij debeant, licèt eius obligatio magna sit, quando nihil ratione illius molestum accidit, quod aliàs non sit spontè & laudabiliter faciendum.
3
*Quid ergo cum equis, & armis adfuturos
se prælio iurant, non arguit obligationem habendi equos, & arma specialia in conscientiâ esse grauem, si quando se obtulerit occasio, commodè possint habere prædicta. Quamuis fortè pœnâ aliquâ affici possint, si ea non habeant, vt de more est apud tales habere. Et obligatio præsertim cessabit, si Commendatarius in eâ iam ætate sit, aut talibus corporis impedimentis, vt seruire per se ipsum nequeat; vel paratus mediam partem annui redditus soluere, vbi id in vsu fuerit. Quod quidem tunc præsertim intelligendum, quando de Regni defensione agitur ob exteros hostes ingruentes; quia verò in Indiis timeri incursus ab ipsis indigenis possunt, & Commendatarij iurant defensuros se præsertim Prouinciam, in quâ est illorum Commenda, videri alicui non immeritò posset Commendatarios teneri equos, & arma in promptu habere. Quod quidem in partibus vbi tale aliquid timeri potest, ita videtur asserendum; secùs in aliis vt sunt multæ pace altissimâ perfruentes. Et hoc certè quàm sit necessarium, damnis frequentibus experimur, dum ita securi, & imparati agimus, acsi nihil posset aduersum pertimeri, & fauenti quidem manifestissimè Deo, victores sæpiùs euadimus, vincendi penitus, si munitiones nostræ cum apparatibus hostium ingentibus componantur. Et dolendum profectò
est regna adeò opulenta, quorum diuitiis orbis vniuersus existat, omni securitatis munitas non esse præsidio, quorumque ciuitates muris possent argenteis roborari. Et Reges quidem nostri satis id prouidenter gubernatoribus iniungunt; qui tamen, vt thesauros, quos in Hispaniam transmittunt, reddant ampliores, præsidiariis sumptibus parcunt, & leuis gratiæ captandæ studio, quod est potissimum derelinquunt; augendis attenti riuulis, eorum fontibus prætermissis. Et possem specialia quædam hoc ipso, quo hæc scribo, tempore sub oculos occurrentia, & ministrorum Regiorum circa militarem paraturam, minùs fidelem industriam, ac boni publici detrimenta traducere: parco tamen quia non omnium hæc culpa est, & quæ dixi, satis esse possunt, vt aperiant oculos qui ad res istas debent attentiùs vigilare.
4
*Quòd si ad defensionem Prouinciæ, in
quâ commendam possident, præsertim tenentur Commendatarij, specialissimâ quadam ratione id agere debent circa Indos, quos sibi commendatos habent, vt scilicet eos omni solicitudine defendant, & eorum quietum statum studeant pro viribus contutari, & ad hoc quidem obligatione grauissimâ conscientiæ obstrictos esse dubitari nequit: protereà namq́ue Regia cura circa prædicta ad eos traducta est, vt quæ in Rege esse specialis circa omnes potest, cùm cōmuniscommunis omnibus sit, in ipsis sit peculiaris, & ita commune bonum valeat meliùs promoueri. Vnde iuramentum ad hoc etiam videtur extendi; licèt de militari tantùm obligatione, cùm bellum instat, procedere videatur. Pro quo facit id, quod habet Dom. Solorzanus Lib. 2. cap. 24. num. 1. & Cap. 25. num. 32. & in Politicâ Pag. 425. Col. 2. vbi ait in Commendis constituendis à piissimis nostris Regibus non minùs, immò magis curatum, cautumq́ue fuisse, vt Commendatarij Indorum in se clientelam reciperent, & spiritualem salutem temporalemque curarent, vtpotè miserabilium, & multis iniuriis atque captionibus expositorum; quàm militare seruitium, & Indicarum Prouinciarum initionem, quod maximum Commendatariorum onus esse videtur. Cùm ergo in iuramento specialis mentio Prouinciarum, in quibus Commendæ existunt, habeatur, ex eo apparet manifestum illius obligationem ad talem defensionem extendi; aliàs Regum piissimorum prouidentia circa punctum grauissimum claudicaret. Et ita ex Antonio de Leone affirmat Dom. Solorzanus suprà num. 39. & Cap. 25. num. 32. & in Politicâ Pag. 425. Col. 2. qui & obseruat adhuc in titulis Commendatariorum antiquas clausulas de Indis in fide instruendis apponi, & iurari, ob significandam obligationem prædictam, licèt Rectores habeant pro eisdem. Pro quâ sit vltra.
Loading...