SECTIO XXXIX.

SECTIO XXXIX.

Circa pœnitentias Jndis imponendas vtilis doctrina, quæ & pro alijs etiam esse talis potest.
419
*VIri aliqui docti circa hoc benignè
philosophari Indorum Indole probè perpensa. Aiunt ergo quod licet Indus grauissima sit Confessus peccata possunt ipsi pœnitentiæ leues imponi, quia graues efficere nequeunt, neque præseruationi seruientes. Et licet possint, non tamen efficient, quia quod ad satisfactionem attinet, vix apprehendunt; vel si apprehendunt, ex natiua fragilitate, & rusticitate non curant adimplere. Sic communiter Doctores, vt videri potest apud P. Henriquez Lib. 5. Cap. 20. §. 5. lit. Q. S. Antoninus 3. p. tit. 17. Cap. 20. in principio citans D. Thomam & Hostiensem asserit, quando timetur pœnitentem non impleturum pœnitentiam posse illi Orationis Dominicæ, & salutationis Angelicæ recitationem iniungi, aut quid simile. Venerabilis P. Didacus Aluarez de Paz Præcepto 2. Cap. 4. q. 12. in Manuss. affirmat leues posse pœnitentias imponi, talesque, vt eas adimplere possint antequàm ab Ecclesia egrediantur. Et P. Thomas Sancius in Manuss. etiam de Confeßione Dub. 183. Conclus. 11. Siluestrum allegans Confeßio. 3. q. 12. & Nauarrum Cap. 26. n. 30. asserit posse Orationem Dominicam præcipi, quando suspicatur Confessarius pœnitentem horrore grauis pœnitentiæ à Sacramenti frequentatione remouendum. Si tamen Indus sit capax, & speretur pœnitentiam impleturus, grauior est ei imponenda iuxta peccatorum grauitatem, & secus faciens Confessarius, malè aget, vt colligitur ex Concilio Tridentino Seßione 14. Cap. 8. & tradunt, Doctores omnes.
420
*Si verò Indus ægrotet, & in extremis
Quid circa ægrotantes,.
sit, dolorum, quos patitur, tolerantia, ei pro satisfactione imponenda est, & quidquid in ea pœnale occurrerit, aut quod aliquoties nomen IESVS repetat, vel actus contritionis eliciat, aut Dominicam dicat orationem antequàm absoluatur, ne abeunte Confessario id obliuioni tradat. Quòd si non adeò periculosè decumbat, & non obliturus credatur, alia potest satisfactio imponi post adeptam sanitatem adimplenda; si verò obliturum suadeant coniecturæ, superaddendum nihil, iuxta communem Doctorum sensum, ex quibus aliqui asserunt teneri Confessarium ad ita fa
& sanos, sed rudos.
ciendum. Sano autem, sed rudi iniungendum vt Missam audiat, aut plusquàm vnam, antequàm ab Ecclesia egrediatur, aut orationem aliquam recitet ex ijs, quas scierit, altaria visitet quædam; & quòd ad Missas attinet, etiamsi dies festus sit, & ex ijs, in quibus Indi ad eam audiendam obligantur: ieiunia autem, aut difficilia quæpiam, neutiquàm imponenda. Quia vero nonnulli de more habere solent publicam flagellationem in hebdomada sancta assumere, ea illis pro satisfactione | potest conuenienter imponi; sicut & quidquid boni egerint, aut mali sustinuerint, quidquid illud valere potuerit.
421
*Confratribus autem & deuotis plus est
Pro capacioribus.
pro satisfactione imponendum, quàm rudibus, licet minora peccata habeant, quia capaciores sunt, & ita iniungi possunt Rosaria, Missarum auditiones, verberationes, quia talia ipsis in vsu. Et aliquibus frequentiùs confitentibus, & non mortalia, conuenientius videtur, vt Rosarium aut verberatio imponatur, quàm vt aliquot Orationes Dominicas, aut Salutationes Angelicas recitent, nam Rosarium plus est meritorium, & aliorum obliuisci solent, & oportet eos instrui, vt cùm pœnitentiam sibi impositam non impleuerunt, peccatum eatenus commissum confiteantur. Sic viri & pij & docti, quod mihi opportunum hoc loco visum est, vt Indorum spirituali saluti, pro quibus voluminum multiplicatione sudauimus, vt possumus, consulamus.
422
*Circa quæcum veneratione antiquitatis
eruditæ suscepta addendum aliquid, quod & vsui possit deseruire. Et in primis, Indulgentiarum beneficio multùm posse de satisfactionum obligatione suppleri, si videlicet Indis quædam imponantur facilia ante recessum à Confessarij pedibus adimplenda. Et mihi quidem satis visa vtilis illa, quæ cùm plenaria sit, facili potest negotio post absolutionem obtineri, scilicet celebri Virginis elogio recitato, Aue Filia Dei Patris, Aue Mater Dei Filij, Aue Sponsa Spiritus sancti, Aue Templum sanctißimæ Trinitatis, cum Oratione Dominica, & Angelica salutatione, præeundo in recitatione rudi pœnitenti: quo fiet vt & ille, & pariter Confessarius thesauro inæstimabili patiantur. De quo ita scribit P. Balinghem in Kalendario Virginis die 27. Februarij: Quæ & eadem (scilicet Oratio) visitur in æde D. V. M. Lauretanæ aureis exorata characteribus in tabella appensa prope ianuam Sacrarij eiusdem sanctæ ædis: Aue Filia &c. Pater noster, Aue MARIA. Indulgentia plenaria toties quoties. Sic ille, de quo & Nos alibi: sed sunt hæc ex ijs, quæ decies repetita placebunt. Iniungi etiam poterit vt aliquoties dulcissima Iesv, & Mariæ nomina cum eorum inuocatione proferantur, cui piæ prolationi suæ etiam sunt IndulgentięIndulgentiæ concessæ. Dixi autem post absolutionem prædicta facienda, quia tunc certius est in statu pœnitentem constitui, in quo nihil sit, quod lucro Indulgentiæ possit obstare, gratięgratiæ inquam per absolutionem obtentęobtentæ, pro quo
sola attritio minimè suffectura. Quamuis dici possit, etiamsi in statu peccati ante absolutionem existens, Indulgentiam non obtineat per opus pro satisfactione à Confessario imperatum, absolutione obtenta Indulgentiam obtineri, quia eo animo & à Confessario præcipitur, & à pœnitente tale opus exercetur, & ita moraliter factum in statu gratiæ reputatur. Sicut quodlibet aliud opus, cui Indulgentia adnexa non sit, ante absolutionem ex præscripto Confessarij executioni mandatum, vim satisfactoriam non tunc exercet, si in statu gratiæ pœnitens non sit, sed post absolutionem. Immò etiamsi in statu gratiæ versetur, idem dicendum est, quia operi secundùm se spectato non is valor pro satisfactione respondet, quem post absolutionem obtinet, aut in ordine ad illam: nisi Indulgentia plenaria sit, quęquæ ante absolutionem obtenta, eo quòd operi secundùm se sumpto sit concessa: tunc enim nihil per absolutionem distinctum obtinebitur, cùm sit plena peccatorum remissio quoad culpam & pœnam comparata. Quomodo autem absolutionis verba verificari possint, quæstio est Theologis vt ritè circa illam sentientibus relinquenda.
423
*Cùm etiam Indis, nec semper annuenti
bus, Bulla soleat Cruciatæ distribui, illius est vsus tunc maximè cùm confitentur, adhibendus. Constat semel in vita, & etiam in morte posse plenariam absolutionem impendi. Quod si iam impensa, restat visitatio altarium, quæ aut plenaria, aut magna profectò est, de quo dictum Tomo 1. Tit. 5. Cap. 28. Difficult. 3. Quia vero Indi non facilè poterunt eorum, quæ ad Indulgentiam istāistam spectant, capaces reddi, instruendi illi vt orent pro eo, pro quo Deus iubet orari ad consequendam indulgentiam peccatorum: hoc enim snfficere non videtur posse prudenter dubitari: siquidem intentum Pontificis in Bullæ concessione eo tendit, vt oratio fini concessionis congruat, & qui orat, id possit obtineri: Atqui orans confuso illo modo, verè orat, & talis oratio ad impetrandum potest esse sufficiens: ergo & pro Indulgentia etiam obtinenda. Sic cum Sacerdos in Missa ait Oremus, & Orate fratres, fideles admonitioni huiusmodi satis faciunt, dum in oratione intentionem suam Sacerdotis intentioni conformant, qua & impetrare possunt, neque enim illi de speciali Sacerdotis intentione peculiarem notitiam assequuntur, immò multi neque de generali illa, quæ nomine Ecclesiæ sacrificanti debet in promptu esse. Et hoc quidem pro Æthiopibus, & alijs obseruandum consimilis ruditatis, quorum vbique copia non parua.
424
*Henriquez adductus n. 419. satis quidem
& doctè & benignè caussa in præsenti locutus modum Confessario seruandum ostendens, vt suauius fiat iugum Confeßionis, atque ita deberet, cùm habeat officium non tantum iudicis in vindictam & compensationem peccati, sed pij medici, aduocati, & parentis spiritualis, & prudens circa infirmos & delicatos accommodare debet opera potiùs personæ, quàm culpis, habita vtriusque ratione. Sic ibi. Et. n. 6. addit pro infirmis congruam pœnitentiam esse percussionem pectoris. Cuius & illa est memoranda sententia in Glossa Lit. Z. Quare vt imbecillibus corpore, ita imbecillibus animo debet condescendere. Pro quo & Nauarrus Cap. 26. nu. 18. & 21. Cùm ergo Indi & similes, quantùm ad negotium præsens infirmi & delicati filij sint, magna sunt cum benignitate tractandi, sicut cum infirmis agendum esse Doctores communiter censent, spiritualis enim infirmitatis non minus quàm corporalis habenda ratio.
425
*Vbi obijciat fortè quispiam homines hu
iusmodi oneratos peccatis, & nulla ferè pro illis satisfactione secuta, si salutem æternam contingat assequi longissima per spatia in Purgatorio detinendos, cùm sciamus aliquos pro venialibus quibusdam non exiguum per spatium fuisse detentos, & ita conuenientius apparere, vt graues illis pœnitentiæ à Confessarijs imponantur. Ad quod dico ita quidem futurum, si pœnitentiæ proportionatæ peccatis possent de præfatis verosimili coniectura sperari. Dum autem | id non habetur, melius est illis vt salui fiant, sic tamen quasi per ignem, vt Apostolus loquitur, 1. Cor. 3. v. 15. suscepto inquam pœnitentiæ Sacramento, licet in satisfactione, quæ illius pars est tantùm integralis, inuenti sint minùs habentes. Nec credendum illis diuinam defuturam pietatem, pro qua pignus illud suæ irrefragabilis veritatis Sap. 6. v. 7. Exiguo conceditur misericordia:
Sap. 6. v. 7.
potentes autem potenter tormenta patientur. Et quis ita vt Indus exiguus? Ad diuinam ergo prouidentiam spectat, vt quæ ad eos spectant vltricibus flammis immersos misericorditer disponantur. Dogma inter verosimilia Theologicum est Deum remunerari vltra condignum, & citra condignum punire: quod quidem ad pœnas etiam in Purgatorio sua peccata luentium videtur etiam adsciscendum: quo generali succursu, & Ecclesiæ suffragijs, meliorem, quàm culpæ videantur admittere, possumus sortem polliceri.
Loading...