*Dico Quartò. Eodem modo potest dici
sententiam asserentem esse probabilem opinionem dictam, non esse probabilem. Supponit Assertio ista circa probabilitatem ipsam esse diuersas
posse sententias, dum alij dicunt probabilem esse
illam, alij improbabilem, licet priores eam absolutè non tueantur. P. Leander affirmat Bullam
anni præcedentis minimè reualidari quoad effectus dictos; asserit tamen oppositum esse probabile. Sicut Pater à S. Raymundo, de qua sententia, an probabilis sit potest esse quæstio, sicut in
multis alijs materijs accidit. Dico ergo eorum
sententiam, sine scrupulo improbabilem dici
posse, & probo: Quia asserens aliquid quod solido fundamento caret, improbabiliter procedit,
vt nuper circa sententiam à nobis impugnatam
dicebamus
: ergo similiter si circa probabilitatem
idem accidat, idem est consequenter asserendum.
Discursus est euidens. Tunc sic. In casu nostro
sententia affirmans non est probabilis, iuxta dicta: ergo neque probabiliter procedit qui eam
iudicat & asserit esse probabilem. Si dicas posse
Euationi cuidam obuiam itum.
Auctores probabilitatem asserentes fundari in
aliquo non leui fundamento, in eo scilicet quòd
eam sententiam tenentes sint viri tantæ auctoritatis, vt eis possit meritò ea in parte deferri:
Contra hoc est id quod iam Assertione præcedenti diximus. Potest quidem aliquando assertioni, & auctoritati Scriptoris multùm tribui,
quando eius sententiæ fundamentum ignoratur:
si verò illud sit manifestum, & constat esse leuiusculum, ad rationem totum auctoritatis momentum reuocatur. Ibi enim probabilitas ex Auctoris auctoritate deducitur, quia non est credendum grauem, & non vulgaris litteraturæ magistrum leuibus rationibus ad aliquid, quod singulare appareat, permoueri: quæ ratio cessat quando
fundamentum innotescit. Si prætereà dicas in eo
fundamento posse Auctorem plus videre quàm
alij deprehendant, & non leuis momenti sit. Id
certè non vrget, quia plus id, quod vidit, explicare debuisset; dum autem non explicat, magis
debet multorum oculorum testimonio, quàm
vnius aut alterius credi. Sicut in visu materiali
accidit: qui enim melius videt, ideò id habere
potest, quia perfectiori actu; sed non ideò plus
videt, vnde in eo par est ceteris, qui non ita nobili actu potiuntur, & ita non plus ei creditur,
quàm illis absolutè quidem videntibus, sed non
ita perfectè. Potest item meliùs, quia plus; vnde
& dicere potest se tale ac tale videre: aut ratione
maioris lucis, aut alterius adiumenti. In Auctoribus ergo maius ingenij acumen secundùm se
nequit quoad nos esse perspectum, & solùm per
effectus redditur manifestum: quod numquàm
accidit, nisi quia plures & meliores rationes ad
sententias suas firmandas exhibent; quod dum
|
non faciunt, cessat præstantioris ingenij argumentum, & non extat vnde Scriptoribus alijs
aliter sentientibus debeat anteferri: nisi fortè
eximiæ sapientiæ sit, vt dictum
suprà. In quo
quidem Nauarrus excelluit, vt videri potest in
Præfatione Consiliorum primæ editionis, in qua
excusatio habetur breuitatis aliquorum ex ipsis,
in quibus nulla ferè resolutio legitur, sine iuridicis firmamentis. Et ex eo accidisse dicitur quòd
consulentes ipsum solo erant eius iudicio contenti, & cùm circa propositum dubium eiusdem
illis sententia innotuisset, nihil ampliùs requirebant. Tanta erat de illius sapientia opinio generaliter præconcepta.