CAPVT II.

CAPVT II.

An Parochi Indiarum possint esse Vicarij generales.
4
*DIco primò. Si nulla sit specialis neces
sitas, sed sola Episcopi in eo deprehendatur affectio, aut aliqualis commoditas, non potest Parochus in Indiis esse Vicarius generalis, cum necessitate absentiæ à sua Parochia, etiamsi illa per Vicarium suppleatur. Probatur ex generali Doctorum consensu circa obligationem residendi, de quo Titulo præced. num. 20. vbi illam non humani tantùm iuris, sed naturalis & diuini esse monstrauimus. Eo autem sic stante in Parochis, manifestum est abesse non posse, nisi maius Ecclesiæ bonum id postulet, vt communiter Doctores affirmant, & habetur expressè in Concilio Tridentino Seßione 23. Cap.
1. ibi; Euidens Ecclesiæ, vel Reipublicæ vtilitas. Vbi licet de Episcopis sermo sit: eadem tamen est ratio de Pastoribus aliis, quia Concilium eo loco diuinum præceptum erga omnes agnoscit, ex quo deducit non posse non residere, nisi ex caussis ibidem assignatis: quibus occurentibus ratio naturalis dictat obligationem talis præcepti cessare. Et in casu nostro id liquet: nam cùm residere teneatur Parochus ob bonum Ecclesiæ suæ, rationabile omnino est, vt Ecclesiæ amplioris bonum illi præferendum si: quod perinde est ac dicere spiritualem multorum salutem paucorum esse saluti præferendam. Atqui in casu proposito non interponitur maius Ecclesiæ bonum, vt est compertum, quia nulla est specialis necessitas, & affectio Episcopi circa hoc non est rationi conformis, cuius & aliqualis commoditas non potest incommodis maximis ex absentia Parochi præponderare, vt Concilium clamat, & ratio clarissima persuadet. Et ita generaliter non posse Episcopum vti operâ Parochi in quocumque seruitio suæ diœcesis, nisi pro tempore duorum mẽsiummensium, quod Consilium ibidem concedit Parochis ad non refidendum iuxta Congregationis Cardinalium Declarationem, tradit Barbosa circa | Caput. 1. citatum Seßionis 23. numer. 7. & §. Episcopus non potest. Et de Potestate Episcopi Allegat. 53. numer. 85. & 86. vbi alios pro eodem adducit.
5
*Quod ergo Nauarrus ait Consilio 15. de
Clericis non residentib. posse scilicet Parochum abesse, si Vicarius generalis eligatur, quod & alij affirmant; iuxta explicationem datam est admittendum, quando scilicet in eo euidens Ecclesiæ vtilitas deprehenditur. Apostilla autem illius CōsilijConsilij resolutioni Auctoris obsistit, dum in ea dicitur Sacram Congregationem censuisse Ordinarium hanc licentiam non posse dare, & quòd illius Auctor viderit Curatum licentiam à Papâ circa hoc negotium postulare. Quod ex aliorum etiam facto comprobat Zerola in Praxi Episcopali Parte 1. verb. Parochus §. Sextò. verum est;
tamen Auctorem hunc non de Vicariatu loqui in diæcesidiœcesi, in qua est Parochialis, sed in alia, & sic procedere ea, quæ ibidem adducit. Et est quidem in eo discrimen non leue, quia Parochus Vicarius effectus à proprio Episcopo, curam suæ Ecclesiæ non relinquit: cùm enim omnium in diæcesidiœcesi existentium eam habeat, in illis, quæ ipsius est propria, ante eius oculos obuersatur. Nihilominùs doctrina tradita generaliter est accipienda, quia & ratio generaliter vrget, cùm sit verissimum, quidquid de cura illa generali sit, Parochum non residere. Et inconuenientia illa fore certissima, quæ ex Pastorum absentia subsequuntur: vnde & Declarationes Cardinalium ita exprimunt, cùm de seruitio circa propriāpropriam diæcesimdiœcesim
loquuntur. Dixi autem in Parochis Indiarum hoc esse peculiare, quia Indi maiore curâ indigent, vti plantæ nouæ, & substituti propriis solent commodis inhiare, nec sperari facilè remedium possit, quandoquidem Vicarios propitios habent, vtpotè eorum facturæ, & quos student emolumentorum opportunâ contributione demereri.
6
*Dico secundò. Etiamsi Parochi vrbani
sint, & in sua possint residere Parochia; si tamen ratione Vicariatûs ita abesse necessarium sit, vt nequeant commodè suo muneri satisfacere, eligi ad illud nequeunt, neque tutâ conscientiâ admittere, stantibus tantùm rationibus, de quibus Assert. præced. Ratio est clara, & ex communi Doctorum sententia desumpta, iuxta quam residentia non requiritur pro materiali tantùm assistentia Parochi, sed pro cura & solicitudine opportunè Parochianis exhibendâ: vnde etsi Vicarium quis habeat, de quo possit non minorem, quàm de se ipso, satisfactionem habere, per se ipsum tenetur in multis ministrare, vt aliàs diximus; pro quo & videri possunt Ioannes Sancius in Selectis
Disput. 47. Mosconius Parte 1. Cap. 2. Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 156. alios adducens. P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 34. præsertim Dicto 5. & quod maius omnibus habet pondus Innocentius Tertius in Cap. Extirpandæ, de Præbendis, v
bi sic ait: Qui verò Paræcialem habet Ecclesiam, non per Vicarium, sed per se ipsum illi deseruiat in ordine, quem ipsius Ecclesiæ cura requirit. Sic ille. Tum sic. Qui ratione Vicariatus ministrare nequit in ordine suo, formaliter non residet, quidquid de materiali residentia sit: Atqui non residere absolutè non licet Parocho ratione Vicariatûs: ergo neque stante residentiâ materiali, quæ perinde est ac si non esset.
7
*Ait tamen P. Bauny Dicto 1. quosdam sic
opinari, vt existiment eos, qui per alios munus Parochiale obeunt, quando illi viri docti sunt, ita vt æquè benè omnia ad illud spectantia præstare possint, obligationi suæ satisfacere: quod cùm generaliter asserant, ad casum nostrum poterit specialiùs adaptari. Sed certè talis opinio non videtur admittenda: vt enim citatus Pater ait, eorum est, qui Concilij Tridentini auctoritatem, verbaque quibus Seßione 23. Cap. 1. residentiam ex vi præcepti diuini obligare determinat, præ suis facientes nihili, ad libidinem opiniones sibi fingunt. Neque eorum ratio quidquam euincit,
quòd scilicet per alios æquè benè omnia Parochialia munia obiri possint: id enim est omnino falsum: nam præsentia Pastoris secundùm omnes illius effectus insupplebilis est, quia mercenarius numquàm potest agere vt proprius potest Pastor: & hoc ipsum quod est oues præsentem proprium habere Parochum, magni momenti est, & specialem secum affert confidentiam & consolationem: est enim ad manum recursus, si substitutus excedat, & ad omnia potentius adiumentum. Quodquidem clarè ostendit non posse Parochum se penitus absentare, vt videntur voluisse illi, quibuscum prædictus Auctor disputabat. Non autem id sufficere ex eo etiam probatur, quia non pascens, absolutè pastor non est, etiamsi per alium pascere conetur: sicut medicus non est, qui curam Egrotis medicum non deesse, neque Aduocatus, qui Aduocatorum patrocinium egentibus prouidet, & sic de aliis: Atqui officium Pastoris est, vt ex Concilio Tridentino constat citato Cap. 1. Seß. 23. de Reformat. verbis il
Concilium Trident.
lis: Cùm præcepto diuino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oues suas agnoscere, pro iis sacrificium offerre verbique diuini prædicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium exemplo pascere. &c. Ergo dum nihil eorum per se agit, pastoris officium non exercet, vnde nec nomine tali dignus habetur. Iuuant etiam quæ in Concilio post adducta sequuntur, dum sic dicitur: Pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, & in cetera munia Pastoralia incumbere: quæ omnia nequaquam abiis præstari & impleri possunt, qui gregi suo non inuigilant, neque aßistunt, sed mercenariorum more deserunt. Hæc Concilium: quæ quidem non solùm de materiali assistentia, sed formali sunt etiam accipienda: & ex illis planum redditur per Vicarium non posse præstari, qui mercenarij ritu seruit, & in Indiis specialibus & frequentibus experimentis, satis & plusquàm satis habetur exploratum.
8
*Dico tertiò. Licet quod dictum est de
communi bono, & maiori vtilitate Ecclesiæ, satis verosimile sit, vt vidimus, & ita in Indiis vniuersim loquendo possit practicari: rarò tamen talis occurrit casus, in quo iustificari huiusmodi electio possit. In Capitulis enim Cathedralibus viri esse sufficientes solent, & etiam extra illa. Quia verò iudicium de hoc videtur Episcopis reseruatum, ipsi conscientiam suam consulant, & videant num ad electionem talem ratio inducat, vel impellet affectio. Illi certè qui dispositiones istas so|lent sine passionum turbatione dispicere, non semel illud vsurpare consueuerunt: Vt quid perditio hæc? habentes quidem personarum cognitionem, & iudicantes caussam posse communem procedere, nihil suâ sede mouendo: quin & meliùs, quia & melioribus offensionibus, quæ in istis solent non leues occurrere, deuitatis. Sed ipsi
Cap. Absit 11. q 3.
fortè plus vident, & ita absit vt quidquam sinistrum de his arbitremur, qui Apostolico gradui succedentes. &c. 11. quæst. 3. & ita ad alia.
Loading...