§. XXII.

§. XXII.

Circa Optimi amorem in Deo.
676
*NOn teneri ad illud firmavimus Pro
blem. 9. quod & ibi adducti tenent, & est receptissima in Societate sententia, pro qua & noviores, si unum excipias P. Esparzam Quæst. 20. n. 5. ubi P. Ruizium citat dicens illam rationem id efficaciter convincere, quòd omnes Dei actus necessariò sunt optimi, ac summè perfecti, & tales, quales ne cogitari quidem possit aliquid melius. Actus verò optimi, non nisi de optimis objectis esse possunt: quandoquidem bonitas cujusque actus dependet ex bonitate objecti tamquàm ex mẽsuramensura sua. Ergo libertas Dei circa res creatas, neque universalis est, neque perfectè indifferens. Sic ille infert. Iuxta quod alia etiam consequentia potest inferri: Ergo libertas Dei est imperfecta. Patet, nam est imperfectè indifferens, & tota libertatis ratio in indifferentia consistit. Asserere etiam imperfectam indifferentiam, est apertè imperfectionem Deo attribuere, quæ in nullo genere est admittenda. Deinde componenda sunt præfata cum ijs, quæ Auctor habet §. Ad 5. ubi ita scribit: Nihil creatum, nullaq́;nullaque collectio rerum creaturarum propter magnitudinem suæ bonitatis potest inducere in Deum aliquam vel minimam necessitatem volendi potiùs, quàm nolendi. Quia omnia conjunctim, & singula seorsim, cujuscumque generis sint, sunt omninò contemptibilia respectu Dei, & reputantur quasi nihilum, ut patet ex dictis. Auctoritates, quibus utitur Montoya, solùm loquũturloquuntur de necessitate Dei, vel ad actus optimos, idque absolutè, vel ad optimum objectum unicuique enti creato connaturale, ex suppositione quod jam hoc existat, & fuerit omninò volitũvolitum à Deo liberè. Prioris generis auctoritates nihil faciunt pro scopo Montoyæ &c. Non ergo sententiam P. Ruizij universim amplectitur, unde non debuit in Assertione priori ita loqui, ut ei penitus videretur assentiri, ut sic pro ejus posset sententia citari.
Illud autem quod addit de necessitate circa objectum liberè jam extra caussas, prosequitur copiosè Quæst. 28. ubi probat Deum supposita mundi creatione sine ulla necessitate necessitatum esse moraliter ad observandas leges naturæ, in quibus non nisi rarò ut Auctor supernaturalis possit dispensare, pro quo varia exempla congerit, & Nos aliqua in Problemate nu. 1212. pro quo & doctrina præmissa n. 1199. doctrinæ Auctoris conformis. Pro qua & stat P. Ribadeneira Disputat. 14. nu. 43. & seqq. P. Izquierdus Disput. 32. Proposit. 5,.
677
*Oppositum tamen acriter defendit
P. Aldrete ut singularis.
P. Aldrete Controv. 1. de Incarnat. Disput. 1. Sect. 2. de quo & Disput. 10. de Voluntate Sect. 6. in quo singularem esse illum affirmat P. Ribadeneira citato n. 43. In controversia autem recenti adeò, non est mirum singulares qui eam agitant, ingressos vias, sic enim in alijs accidit, quæ procedentibus temporibus reddi communes solent. Quid autem circa præfatam futurum non est cur studeamus ominari. Secus probabilem Auctor judicat, & fateri non possunt non alij, & ita probabilium sibi poterit fortunam polliceri. Et ego quidem aliquod necessitatis genus admittens, minimè summum illud admiserim, de quo P. Ruiz, sed minus aliud, ex cujus defectu aut transgressione, ut sic loquar, non sequeretur Deum non esse Deum, ut Auctores illi necessitatis summæ introductores inculcant. Et quidem firmum rerum cursum, & certitudinem, juxta quam procedunt homines, solummodò ad experientiam revocare, ut contendit P. Aldrete, non apparet verosimile.
678
*Si enim de ipsa experientia loqua
mur cur ita decurrat, aliqua est reddenda ratio, v.verbi g.gratia, cur ignis semper comburat, cùm possit facere Deus ut non comburat, quod cum pluribus constat accidisse Martyribus, aliqua quidem ratio reddenda est. Quòd si dicatur ita esse, quia ita vult Deus: percontari ulteriùs possumus, & valde quidem rationabiliter, cur ita velit Deus, ut rarissimè, & tantùm miraculosè virtus combustiva suo defraudetur officio. Non erit quidem Christiano etiam Philosopho digna responsio, si ulterius respondeatur, Quia sic Deus vult, quia non explicatur natura ignis, ad quam est continuatio referenda. Unde exacta responsio est: Sic Deus vult, quia id exigit natura ignis, cui se ille ut ipsius Auctor accommodat: debet enim supposita ignis creatione, & idem est de alijs, se illius exigentiæ commodum provisorem applicare. Et circa hujusmodi quidem procedendi modum aliquod in Deo extat debitum, pro quo sic D. Thomas 1. p. q. 21. arti. 1. in Corpore: Sicut igitur ordo
D. Thomas.
congruus familiæ, vel cujuscumque multitudinis gubernatæ, demonstrat hujusmodi justitiam in gubernante: ita ordo Vniversi, qui apparet tam in rebus naturalibus, quàm in rebus voluntarijs, demonstrat Dei justitiam. Vnde dicit Dionysius cap. 8. de divin. nomin. Oportet videre in hoc veram Dei esse justitiam, quod omni
D. Dionysius.
bus tribuit propria, secundùm uniuscujusque existentium dignitatem, & uniuscujusque naturam in proprio salvat ordine, & virtute. Sic illi. Quidquid sit de distributivæ justitiæ exacta ratione, de qua ibi S. Doctor. Nam juxta illum, & Magnum etiam Dionysium aliquod debitum in Deo recognoscendum est respectu eorum, quæ ad naturam spectant; ubi autem debitum, aliquod genus necessitatis intervenit. Id quod ex receptissima circa gratiam natura evidenter convincitur, quæ ex eo explicatur à Theologis; juxta D. Pauli doctrinam, quod supra naturæ debitum sit. De quo Sect. 4. Problem. 1.
679
*Plus autem vult P. Izquierdus, qui
Proposit. 6. non solùm ex suppositione creationis necessitatem Deo attribuit, sed ita statuit: Vnde etsi physicè à mundi creatione potuerit abstinere, moraliter loquendo non potuit. Citat pro eo P. Ribadeneiram ubi suprà, scilicet Disput. 14. Cap. 5. ubi tamen nihil tale invenitur. Addit non adeò esse illi certam Propositionem ac præcedentem, & meritò, quia nec firma adeò fundamenta. Arguit Primò auctoritate D. Dionysij id indicantis locis ab ipso allatis. Ad quod
Fundamenta diruuntur.
quidem ita respondendum sicut ipse ad aliàs urgentiores respondet n. 56. ScripturęScripturæ inquam, quibus significatur Deum impulsum & coactum aliquid agere, cùm tamen neque necessitas moralis intercedat, quo loquendi modo etiam utitur Ecclesia in hymno Ascensionis: Quæ te vicit clementia? Ipsa te cogat pietas. Ubi Auctor metaphoricam locutionem intervenire affirmat: ubi & juxta suam toties adhibitam virtualem distinctionem, dicere posset virtualem esse impulsum, & coactionem. Videri etiam potest P. Aldrete circa D. Dionysij auctoritatem. Secundò arguit ratione à priori ex nativa conditione boni sui diffusivi, juxta doctrinam D. Dionysij toties inculcatam: Ergo summa bonitas id præ alijs habet, unde aliqua illi debet non solùm ad intra, sed etiam ad extra attribui. Ad quod respondetur præfata ratione nimiùm probari, scilicet infinitam diffusionem esse adscribendam. Ad quod respondebitur esse illam impossibilem. Sed contra quia intra latitudinem possibilium potuit esse aliqua multò major; quod quidem Auctor benè urget & tandem respondet peculiari doctrina dicens Deum operari cum proportione ad virtutes morales, quæ in medio consistant. Sed quidem perstat eo admisso difficultas: nam in diffusione ad plurima possibilia se extendente, medium virtutis servaretur: quemadmodum si Deus ante plura sæcula mensuranda juxta tempus imaginarium mundum creasset, quod bonitatis infinitæ videbatur diffusiva propensio postulare. Dicendum ergo illam divino esse subordinatam arbitrio, quod ex summa sua perfectione exigit, ut scilicet proportionatum ipsi arbitrium respondeat, unde & summa esse subordinatio debeat, per quod & illius perfectio declaratur. Alia addit facillimæ solutionis: sed in eo, quod ad medium virtutis à Deo observatum asserit, remittit se ad Propositionem 9. ubi sic se habet illius explicatio:
680
*Spectata conditione creaturarum, &
Propositio alia convellitur.
conditione Dei, & ceteris omnibus circumstantijs, hæc fuit optima mensura, & rationabilissima omnium, exquisitissimaq́ue attingens medium earũearum virtutum moralium Dei, ad quas creatio mundi pertinuit: ita quòd si Deus mundum crearet aut majorem, aut minorem, aut perfectiorem, aut imperfectiorem physicè: minùs honestam ex genere suo creationem mundi patraret: utpotè exorbitantem, aut per excessum, aut per defectum, à puncto medio latitudinis divinarum virtutum: tametsi ista esset prorsus immunis ab omni imperfectione. Sic ille, adducens statim exemplum magnifici regis. Sed quidem si prædicta quidquam valent, ex ijs fit Deum non solùm moraliter, nec so|lùm physicè, sed etiam metaphysicè ad mundi creationem necessitatum processisse. Id ostenditur: Nam Deus omnimoda necessitate tenetur ad operandum honestissimè, & ad servandum medium virtutis: aliàs physicè poterit operari non observata virtutis regula, nec perfectissima honestate: unde & physicè poterit mentiri, non implere promissa, & sic alia, quæ ad morales virtutes ut contraria spectant.
681
*Ad quod quidem ex quadam Aucto
ris doctrina responderi potest; quam ipse insinuat, dum asserit sine imperfectione stare posse in Deo recessum à medio, de quo Disput. 35. Proposit. 5. ubi ait omnes Dei actus liberos esse infinitos, sed unum alio perfectiorem, concludens quòd tametsi Deus ex actibus inæqualiter honestis sibi possibilibus minùs honestos, relictis honestioribus, absolutè possit eligere; de facto tamen semper eos eligat, qui, pensatis omnibus, sunt hon estissimi, juxta dicta suprà de morali necessitate ad eligendum optimum in genere moris: atque adeò ad operandum semper, pensatis omnibus, honestissimè. Sic philosophatur ille, per quod quidem non evacuatur difficultas; nam prædicta necessitas non est tantùm moralis, ut dicebamus, quia Deus, pensatis omnibus, tenetur actum honestissimum elicere, & ita punctum medij virtutũvirtutum exactè attingere ex fundamento, quo necessitas moralis asseritur, quòd scilicet Deus absolutè debeat honestissimè operari. Sin minùs dicant unde id colligant, & utrum præter summam Dei sanctitatem in esse moris fundamentum aliud esse possit. Dicant etiam quid sequeretur, si Deus dicto modo non operaretur. Nihil certè minùs dicunt, quàm non futurum Deum. Unde licet medium virtutum moralium suam habeat latitudinem, ut non semper necessarium sit punctum exactæ medietatis attingere, respectu Dei rectè intulimus juxta pręfatumpræfatum philosophandi modum talem latitudinem non esse admittendam.
682
*Deinde quod de exquisitissima illa
Vlterior refutatio.
mundi dispositione, ut nihil illo, vel detrahi possit, ex quo necessitas in Deo circa illius productionem oriatur, contra communem omnium sensum est, juxta quem multa alia præter illa, quæ à Deo facta sunt, absolutè possibilia judicantur, quod quidem non esset admittendum, quia Deus ad ea quæ facta sunt ita præcisè necessitatus est, ut nequaquam addi aut detrahi posse quidquam asseratur. Neque dici potest possibilia esse secundùm potentiam physicam, talis enim potentia ita diminuta est ut ratione illius nequeat dici absolutè aliquid esse possibile, quandoquidem ratione potentiæ moralis absolutè impossibile dicitur, ut observatio totius legis naturalis per longum tempus sine gratia, & vitatio omnium venialium. Neque enim absolutè loquendo dici potest aliquem rem quampiam posse & non posse. Et hoc est quod dicimus de communi omnium sensu circa possibilia sine memoria moralis necessitatis. Stet ergo necessitatem dictam neutiquam admittendam. Aliam autem respectu communicationis, ad extra hoc vel illo modo, libenter admittimus, juxta dicta de illa ex suppositione liberæ creationis, non quidem ut ab Auctoribus illis ponitur primis illius inventoribus, sed ut est à Nobis explicata, quæ scilicet fundet non certam, sed verosimilem credulitatem futuri attentis circumstantijs. Neque plura circa divinam voluntatem ad metam properantibus nobis, ut jam admonitum.
Loading...