RECOGNITIO TERTIA Partis Secundæ AMPHITHEATRI MISERICORDIÆ. §. Unicus.

Eruditio multiplex ex errorum adnotatione.
462
*NVm. 651. col. 1. Artificiorum pro Artificem. col. 2. Ad his pro Ab his. Deferendis pro Referendis, gratijs inquam Deo. Ubi non multùm erroris, quod legentem possit offendere, nam & deferri gratias dici posse usus circa verbum istud peritiorum ostendit. Deferre enim venerationem, idem est ac attribuere, aut conferre, unde & de gratijs non videtur posse dubitari. In
eo autẽautem referre & deferre differre videntur, quod referre est opere ipso se gratum ostendere, par pari reddendo: quod tamen verbum deferre non indicat, sed offerre, aut exhibere. Ex quo fit ut Deo referre non possimus gratiam, aut gratias, nam & utrumque verbum præfatum admittit: cùm tamen deferre modo dicto valeamus, sicut reverentiam, cultum, & honorem. Num. 653. col. 2. Prodat te pro Se. Vt quia pro Vt qui. 655. in principio Electiones pro Lectiones. Discursum pro Diversum. col. 3. Immoraris pro Immorari. Vel hujus pro Vt hujus. Num. 656. col. 1. Debeant pro Debeat. Cæli ipsis pro Cælis ipsis. Illarum pro Illorum. Qua major pro Quia major. Num. 659. col. 2. Alvis pro Muis. Simeon Muis Psalmorum interpres. Est & Alvis, Martinus quidem, sed non Interpres, doctus tamen & acutus Theologus à me in Problematibus sæpiùs allegatus. Sic solet aliquādoaliquando ex hujusmodi ęquivocationibusæquivocationibus oriri
confusio, & quod unius est auctoris, alteri attribui, ut Doctori Angelico quod est ThomęThomæ Anglici, Gersoni quod est Gerson, quod multoties ex incuria circa explorationẽexplorationem accidit aut ex perfunctoria lectione. Num. 662. col. 2. Formatur pro Firmatur. num. 664. col. 3. Quasi pro Qua se. Num. 665. col. 1. Ilescentes pro Silescentes. Vel hominum pro Vt hominum. col. 2. Factum pro Fastum. Quid pro Quod. Simillimi pro Humillimi. Soporatum pro Saporatum. Dividet pro Dividit. col. 4. Evastationes pro Devastationes. Num. 671. col. 1. De voto pro de toto. col. 3. Sic pro Sit. Num. 673. col. 1. In quo pro In qua. Num. 674. col. 2. Agnoscant pro Agnoscunt. Non infrequens illud, ut cognitio, quam de nobis ipsis de præsenti habere debuimus, in aliud tempus differamus: sicut & eorum, quæ oportebat agnoscere: ex quo defectu gravia incommoda subsequantur. Prædicavit D. Paulus Athenien
sibus resurrectionem mortuorum: Et quidam quidem irridebant: quidam verò dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. Act. 17. v. 32. Ecce in aliud tempus cognitionem cœlestis doctrinæ stultissimè extrahentes, in qua salutis æternæ negotium vertebatur. Et quid inde factum; ut qui sic audientiam distulerunt, numquàm fuerint cognitionem adeò necessariam assecuti: sequitur enim sic: Sic Paulus exivit de medio
V. 33. & 34 & 18. v. 1.
eorum. Quidam verò viri adhærentes ei crediderunt &c. v. 33. & 34. Post hæc egressus ab Athenis &c. Cap. 18. v. 1. Exivit, & quidam crediderunt, sed qui adhæserunt prædicanti, neque negotium tantoperè conveniens in aliud differre tempus voluerunt. Qui autem distulisse referuntur, audieruntne iterum, ut dixere? Minimè: nam post hæc exivit ab Athenis, unde quod desiderasse innuerant, neutiquàm adimplerunt.
463
*Num. 678. col. 2. Referendam pro Re
ferendum. Num. 682. col. 2. O Divi Pauli pro & D. Pauli. Studio pro Studeo, de quo nuper. Ubi & doctrina immediatè proposita poterat inculcari, ut quod de studio dicitur circa Dei timorem ad præsentem articulum revocetur. Nocet enim plurimum circa hoc, & est valde periculosa dilatio. Serva timorem illius, & in
Eccli. 2. v. 6.
illo veterasce. Eccli. 2. v. 6. Ubi timor Dei quasi ars injungitur diligenter addiscenda, cujus non sit differendum studium, quia ab illa vitæ transigendæ necessarius fructus requirendus. Pro quo piè & graviter P. Cornelius ita scribit: Quocirca sicut miles in armis & gladijs,
P. Cornelius.
Doctor in libris, Prædicator in pulpitis, Medicus in pharmacis, Legisperitus in legibus, Rusticus in agris, Sartor in vestibus, Aurifex in auro, Opifex quisque in sua arte, & opere veterascit & consenescit: sic fidelis & Sanctus in timore & amore Dei. Hic enim est ejus gladius, hic ejus liber, hic ejus pulpitum, ejus pharmacum, ejus lex, ejus rus & ager, ejus vestis, ejus aurum, ejus ars & opus. Hæc ille, quibus nihil dici opportunius potest.
Ibidem col. 3. Demnare pro Demnare. Igno
tum verbum Demno, licet in compositione talis sit recepta mutatio. Ubi si quidquam mysterij libeat exquisisse, dicere possumus, ut | Deus damnationis sententiam, benigna expectatione suspendat, utendum esse compositione verbi Damno. Et utendum verbo Condemno. Pro quo illustre succurrit Divi Pauli testimonium 1. Cor. 11. v. 21. & 22. ubi sic ait: Quòd si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Dum judicamur autem, à Domino corripimur, ut
1. Cor. 11. v. 21. & 22.
non cum hoc mundo damnemur. Ubi dijudicare idem est ac condemnare, unde D. Joannes Chrysostomus in eum locum Homil. 28. ita scribit: Non dixit: Si puniremus, si supplicium de nobis sumeremus, sed, si dijudicaremus: hoc est si
D. Chrysostomus.
nostra tantùm voluerimus peccata cognoscere, si condemnare nos ipsos, liberaremur utique & ab hujus, & futuri sæculi supplicijs: qui enim se ipsum condemnat, dupliciter Deum placat; & quòd peccata sua cognoscit, & quòd imposterùm pigrior ad peccandum efficitur. Sic Doctor Sanctus, ubi habemus condemnationem damnationi oppositam, Vt non cum hoc mundo damnemur. Ex quo & fiet ut non solùm divinæ interpellemus damnationi, sed etiam condemnare alios valeamus. Condemnat autem justus mortuus vivos impios. Sapient. 4. v. 16. Non quidem ob futu
Sap. 4. v. 17.
ram tantùm gloriam judiciariæ potestatis, sed & dum viveret, & jam felici fato defunctus: unde non solùm qui vitæ innocentia eximius, sed qui criminum maculas solicita condemnatione detersit, eos, qui in volutabro luti hærere maluerunt, agni inquam novelli suas illas, de quibus illorum Pastor vetus proverbium applicatione legitima pronuntiavit. 2. Pet. 2. v. 22.
2. Pet. 2. v. 22.
Pastor inquam eorum etiam, qui post pœnitentiam dici meritò agni novelli possunt, quia ex eorum numero, qui ad Christi dexteram collocandi, qui & agni & oves dicuntur, unde & ipsi & agnorum & ovium nomine commendati Ioan. 21. v. 16. & 17. Hæc enim est gratiæ sublimis potestas, ut hædi converti in agnos possint, & pro pastore tartareo cœlestem habere Pastorem. Nec plura occurrunt circa tertiam Recognitionem, ut sit jam
Loading...