*Et præfatæ difficultati alia apud eum
dem succedit, de qua
n. 5. vbi rogat, an qui hoc
anno ob extremam aut grauem necessitatem decimas non soluit, debeat sequentibus, in quibus
vberiores prouentus, defectum huiusmodi resarcire. In qua pro parte negante adducit P. Suarium
suprà, scilicet locis à se citatis, videlicet
nu.
16.
& 18. Sed non videtur exactè perlectus: id
enim quod negat in nullo ex præfatis Paragraphis est,
sed 17. vbi de extremam patiente necessitatem agit. In fine autem
nu. 18. negat de
graui. Pro affirmatiua autem citat D. Thomam
2. 2.
q. 87.
arti. 4. & Caietanum
ibi; sed S. Doctor
eo loco ad 4. solùm
ait pauperes teneri dare decimas, & de extrema aut graui necessitate nec verbum, sicut neque Caietanus. Sed cum Scoto,
in 4.
dist. 15.
q. 2.
arti. 4. asserit, si is, cui decimæ
erant soluendæ, non erat in simili necessitate, non
esse obligatum, secus, si erat: nam debitore ac
creditore in necessitate pari existentibus, potiùs
est ius creditoris, quia dominium habet in eo,
quod à debitore debetur, & insumptum est ab
ipso, & ita semper vrgebat obligatio. Pro quo citat Paludanum
in 4.
q. 4
Constitut. 1. Vbi, quidquid de citationibus sit, in quibus sæpè, & nescio,
Auctori minimè tribuenda peccatur, resolutio
non videtur consentanea alteri, quam
Seßione 2.
præmiserat, probans ante separationem decimæ
ex aceruo nullum in ea Ecclesiam dominium habere
: vnde concludit satis vtili documento, post
adductum ex tributis exemplum sic locutus:
Luego de la misma manera, antes que los Indios diuidan
sus frutos, y paguen la Costa, que le toca à la Iglesia,
no podran los Diezmeros tomar del monton cosa alguna, porque no tienen dominio alguno en el, y por
esto ay tantas prouisiones despachadas en las Reales
Audiencias para que estos tales no se entremetan por
su autoridad à coger de los ganados y sementeras los
Diezmos, antes aguarden que los Indios se los paguen. Sic ille allegans Glossam, Rebuffum, & Monetam. Et vtinam sicut ab ipso ita dictum
benè, sic etiam & benè factum generaliter videremus, vt locus iteratis querelis minimè præberetur.