SECTIO XXXIII.

SECTIO XXXIII.

An Religiosi in Indijs frui possint concessis Episcopis facultatibus.
449
*DE hoc agit citatus Scriptor Seßione
10. in cuius nu. 5. agnoscit priuilegium Pij V. quod asseruari ait in archiuio Metropolitanæ Limensis Ecclesiæ, vt Religiosi in Indijs dispensare possint & absoluere in omnibus ijs, in quibus iure aut consuetudine id possunt Episcopi. Pro quo & refert Bullam Adriani VII. ad instantiam inuictissimi Regis nostri Caroli V. quam tamen specialem habere limitationem affirmat, ab eo non expressam. Sed addit priuilegium prædictum non extendi ad casum
Limitatum à Dom. Quitensi.
hæresis, licet vt extendi queat, bonum asserat esse argumentum, sed non conuincens, quia iuxta P. Henriquez Lib. 3. de Pœnitentia Cap. 14. casus, qui per specialem commissionem committuntur Episcopis ad dispensandum, absoluendum &c. non dicuntur Episcopales, vt debeant censeri communes, quia Episcoporum attenditur industria & auctoritas. Pro quo in Glossa lit. P. citat Emmanuelem Rodericum in Expositione Bullæ §. 9. nu. 135. in fine. Citat etiam P. Quintanadueñas Tract. 9. Singul. Cap. n. 5. (corrige Singul. 1. n. 6.) Id quod in omnibus etiam casibus procedere asserit, in quibus Episcopus dispensat ratione necessitatis: pro quo citat D. Philippum Diaz Decanum Guatimalensem Consil. 44. n. 36. citantem Ludouicum Lopez. Circa quod
450
*Dico Primò. Quod ad hæresim attinet,
omnino tenendum est non posse Religiosos virtute dicti priuilegij ab illa absoluere, nisi Indos, & alios, qui Neophytorum nomine veniunt, de quibus inferiùs, generaliter & pro omni loco ac tempore loquendo. Probatur, quia circa hoc sunt specialissimæ prohibitiones; de quibus in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. nu. 301. & seqq. An autem absoluere possint ab irregularitate propter illam contracta, dicemus Assertione 3.
451
*Dico Secundò. Satis verosimiliter dici
2. in alijs concedens.
potest virtute dicti priuilegij posse Religiosos id, quod illius tenor præsefert, tam in absolutioni
Vide Part. 3. Sect. 12.
bus, quàm in dispensationibus. Id probari potest Primò ex eo quòd dictus Præsul circa hæresim protulit, vt vidimus nu. 449. cùm enim pro parte affirmatiua arguat ex eo quòd hæresis sit iam casus Episcopalis, & tales in Bulla citata concedi, ita subdit: Buen argumento, pero no conuence en esta
D. Quiten. vt faueat.
ocasion.
Quamuis ergo non conuincat in hæresi, respectu aliorum negari nequit quo minùs bonum argumentum sit, licet non conuincat: hoc enim habent omnes rationes probabiles, quòd scilicet bona sint argumenta, sed non penitus conuincant, aliàs essent euidentes, quæ solæ omnem valent conuincere intellectum. Deinde ita tenet doctus Mag. Alfonsus à Veracruce, quem adducit P. Ioannes Baptista in Animaduersiones pro Confessarijs Indorum fol. vltimo pariter cum eo sentiens.
Ratio pro eo efficax.
Prætereà, si aliqua ratio esset cur tenor præfati priuilegij non deberet vt sonat recipi, illa profectò quæ adducitur ex P. Henriquez, ex industria & auctoritate requisitis desumpta: Atqui illa non vrget: ergo nihil est quod obstet. Maior admittitur, & Minor ostenditur. Rogo enim an in prędictoprædicto priuilegio aliquid speciale concedatur Religiosis, quod de iure Episcopis competat, sitque illis commissum? Id quidem negare est sanè à ratione alienum, sic enim priuilegium esset vmbratile, quòd cùm multa præseferat, nihil reuera contineat eorum, quæ verba apertè designant. Stet ergo concedi aliquid: ex quo fit iam Religiosorum industriæ & auctoritati confidi sicut & Episcopi. Ast nihil determinatum assignari potest, quod concessum sit, alijs denegatis, cùm concessio generaliter procedat: ergo dicendum est ad omnia extendi. Neque enim dici potest concedi ea, quæ Episcopis de iure conueniunt, & censentur casus Episcopales, de quibus P. Henriquez nu. 4. & 5. quia casus dicti sunt Religiosis communes, vnde pro illis specialis illa limitatio adhibetur ab Auctore præfato. Atqui pro Indijs aliquid magis speciale concedere intendit Pontifex, vt est compertum.
452
*Item, sententia est plurium generaliter,
& non de Indijs tantùm loquentium, Religiosos virtute suorum priuilegiorum, ac eorum inter se communicationem, id in foro interno posse quòd Episcopis à Concilio conceditur, quos adducit Diana Parte 11. Tract. 2. Resolut. 26. & Tract. 4.
Bruno Chassaing.
Resolut. 3. ex quibus Bruno Chassaing de priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 4. Proposit. 3. aditione 3. omnium nouissimus id luculentiùs alijs pergit ostendere, non obstantibus ijs, quæ apud Dianam legerat citata Resolut. 3. in qua sic concludit: Sed
Diana.
his minimè obstantibus, ego nolo esse Auctor huius opinionis; immò contrariam expressè & absolutè teneo. Asseueranter itaque Regularibus dico, ne omninò tali priuilegio vtantur: nam opinionem affirmatiuam minimè admittendam esse puto. Sic ille; cuius ego consilium libenter admitto; Sed cùm Consilium sit, erunt qui non admittendum censeant, dum superioris non superuenit iudicium potestatis. Ex eo autem quòd sic docti censeant damnati à nemine, arguere in caussa præsenti possumus, vbi priuilegium expressum habetur, negotium religionis agitur, & nullum in illius vsu inconueniens apparet: ergo maius est pro illo fundamentum, cùm aliàs deficiant caussæ, propter quas facultas illa generalis à multis denegatur, non negaturis profectò in casu nostro, in quo adeò verosimiles concurrunt rationes ad aliter iudicandum.
453
*Dico Tertiò. Regulares virtute dicti
priuilegij dispensare possunt in irregularitate ex occulta hæresi contracta, præmissa absolutione ab excommunicatione ab eo, qui illam conferre potest. Sic colligitur ex grauibus Scriptoribus, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tract. 15. Resol. 15. & Parte 11. Tract. 2. Resolut. 25. qui id tribuunt Episcopis, etiamsi facultas absoluendi ab hæresi ipsis denegetur: vnde consequens est pro Religiosis resolutio, pro qua & Diana Resol. 3. citata vers. Sextò, possent. Ratio est quia dispensatio talis non est expresso aliquo canone reseruata: neque sequitur reseruari illam, eo ipso quòd sit hæresis reseruata, quia diuersa vincula sunt, vnde ex vno ad aliud non fit illatio. Quemadmodùm, vt vidimus Sect. præced. in inhabilitate pro Simonia contracta iuxta receptissimam | sententiam dispensare nequit Episcopus, cùm tamen Simoniacus ab excommunicatione possit ab illo absolui.
454
*Dico Quartò. Ea quæ Episcopis conce
duntur ratione necessitatis dici verosimiliter potest Religiosis præfati priuilegij virtute competere. Id probari potest ex eo quòd talia dici possunt Episcopis iure ordinario conuenire vt probaui in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 463. Facultas enim talis conuenit ratione Officij, nec pro illa est specialis commissio, sed est perpetua, sine peculiari ob industriam & auctoritatem facta electione personæ. Nam reuera ad Pastorale Officium spectat non solùm in communiter accidentibus succurrere, sed etiam in vrgentibus necessitatibus, immò in his maximè, vt videtur exploratum.
455
*Dico Quintò. Pro Religiosis Societatis
ad vsum prædictæ facultatis non videtur peculiaris communicatio R. P. Generalis necessaria, quæ neque conuenienter valet concedi, proptereà quòd non de re agatur omninò certa, sed sub opinione constituta. Et quia aliqua esse talia possunt, Prouincialibus Indiarum videntur communicata, quatenus vsus talis poterit ad statum Christianitatis in Indijs promouendum deseruire. Prouinciales ergo subditis ita conferre præfatam facultatem possunt, vt nouis Sacerdotibus iniungant, si quid difficile circa absolutionem aut dispensationem occurrat, doctiores vt consulant, & eo in negotio peritiores: doctis autem pleniorem attribuant potestatem, & quia noui Sacerdotes euadere etiam docti possunt, cùm ad eum peruenerint statum, id poterunt quod talibus concedi solitum. Videantur dicta citato Tit. 12. nu. 185. & seqq. vbi de priuilegijs non contentis in Compendio, sed in Bullis recentioribus, pro quibus à RR. PP. Generalibus instructiones nullæ, nec peculiares concessiones aut limitationes.
456
*Neque omittendum quod ex Bulla A
driani VI. ad caussam præsentem satis accidit opportunum, cuius tenoris partem exhibet citatus Scriptor n. 22. ex quo illud: & quòd præfata auctoritas extendatur etiam quoad omnes actus Episcopales, qui non requirunt Ordinem Episcopalem, donec per Sedem Apostolicam aliud fuerit ordinatum. Cuius concessionis singularem magnitudinem ingenuus Præsul agnoscit, addens nu. 23. ita intelligendam, vt non excedat concessiones, quæ ordinariè Legatis fieri consueuerunt, sed metiendam cum ijs, quæ raro concedi solent, scilicet absolutio à casibus in Bulla Cœnæ contentis, dispensatio in votis castitatis, & impedimentis matrimonij, atque administratio Sacramentorum. Vbi quidem sensus est obscurus, an scilicet prædicta concedenda sint, an neganda. Equidem si nihil rarum conceditur, nihil magnum, cum ea singularitate, quam talis expositor recognoscit. Quidquid de Legatis sit iuxta ordinarium stylum; legatio, de qua agebat Pontifex, erat singularis, & pro negotio adeò raro, conuersione inquam noui mundi, vt nihil ita singulare ab Ecclesiæ fuerit fundatione peruisum. Ergo rara aliqua oportuit concedi legatis pro foro animæ: & talia illa, quæ Pontificijs verbis exprimuntur.
Loading...