*Deinde quæri potest an Indulgentiam
dictam lucrari Religiosi possint præsertim in ea
degentes domo, in qua pretiosissimus Reliquiarum thesaurus asseruatur. Et vt non possit, occurrit Cap.
Quod autem, de pœnit. & remis. Vbi
Alexander Tertius declarat Indulgentias non
subditis concessas, ipsis non prodesse, & ita tenent aliqui apud Barbosam
suprà nu. 27. qui &
plures apud eumdem de
Iure Pontificio in citatum
Caput loquuntur generaliter de exemptis; sicut
& Leander
Tomo 1.
Tract. 5.
Disput. 14.
Quæst. 18.
& Nicolaus de Lyra, ac Felinus apud P. Suarium
Tomo 4.
in 3.
p. Disput. 52.
Sect. 1.
nu. 13. vbi ait
de Religiosis quando Indulgentia non est Pontificia, videri rem dubiam. Nihilominus affirmatiuè respondet, quem sequuntur P. Palaus
Tomo
5.
Tract. 24.
Disput. vnica Puncto 3.
nu. 14. P. Layman
Lib. 5.
Tract. 7.
Cap. 1.
n. 5. Barbosa
suprà n. 27
alios adducens. Et quidem P. Suarez, qui rem dubiam dixerat, omne videtur dubium excludere,
dum ait quòd quando verba sunt generalia pro
omnibus visitantibus talem Ecclesiam, sine dubio
comprehendunt etiam Clericos ac Religiosos,
quia non sunt deterioris conditionis, & optime
comprehenduntur sub illis generalibus verbis,
quæ amplè interpretanda sunt, cùm fauorabilia
sint. Quod rectè notauit Corduba
Quæst. 31.
Dixerat antem priùs opinionem Nicolai de Lyra, & Felini non videri probabilem, nisi quando
verba priuilegij satis limitata sunt. Quæ quidem
de Indulgentia Pontificia videntur accipienda,
cùm pro eo ex generalitate verborum arguatur,
optimè possunt Religiosos comprehendere, vbi
supponitur potestas in concedente ad comprehendendos & excludendos; quod quidem ad solum
potest referri Pontificem. Si autem loquamur
de Episcopo, licet comprehendere velit, responsio est obuia, illam scilicet comprehendendi voluntatem nullius esse momenti, quia vltra propriam facultatem extenditur, scilicet in exemptos, vnde opposita sententia non videtur vt improbabilis reijcienda. Et cùm habeat illa pro se
citatam Alexandri Decretalem, non video cur ad
illarum non curent citati Scriptores respondere.
Potest autem responsio ex ipsis Pontificis verbis
sine violentia colligi, dum sic concludit:
Prodesse
illis tantummodò arbitramur, quibus vt prosint, proprij iudices specialiter indulserunt. Si ergo proprij
iudices specialiter indulgeant, si videlicet Religiosi Prælati, quoad hoc velint suos subditos
|
Episcopis subijci, prodesse illis poterunt Indulgentiæ. Vt colligitur ex P. Suario
suprà Disput.
55.
Sect. 3.
nu. 3. Hæc autem voluntas semper
in
PręlatisPrælatis viget quia spirituali subditorum comcommodo aliàs viderentur inuidere. Vbi & alia
potest adhiberi responsio, scilicet Pontificem de
Religiosis non locutum, vt videtur ex contextu
deduci, & quia tunc temporis non ita vigebat exemptio, quam ipse Pontifex Cisterciensibus concessit. Vide Barbosam
Allegat. 105.
nu. 12. ea
autem posita, cùm in fauorem Religiosorum
fuerit, id non est amissum, quod adeò erat fauorabile, posse videlicet vti Indulgentijs Prælatorum, cùm alias Religiosi Prælati eas concedere nequeant, vt est Scriptorum receptissima sententia.