*Dico quartò. Generaliter loquendo,
quoties Præbendarius Indicus ex iusta caussa abest, tutâ conscientiâ potest distributiones integrè lucrari, in quibus est Præbenda constituta.
Probatur. Quia generaliter loquendo, absens ex
iusta caussa lucratur fructus Præbendæ, id quod
ex sacris Canonibus & Conciliis manifestum habetur, vt vidimus
num. 64. Atqui Præbenda Indica in distributionibus consistit: ergo illam ex
iusta caussa absentes possunt lucrari. Si dicas tertiam partem detrahendam respondentem quotidianis distributionibus, iuxta illorum sententiam,
de qua
num. 41. Cùm opposita sit non parum
probabilis, tuta conscientia se illi potest Præben
darius conformare. Ex quo generalis etiam Assertio sequitur, quòd scilicet Præbendarius numquam sit ad restitutionem obligatus, quoties iusta caussa absentiæ succurrit, in quo non debet
suo iudicio inniti, nisi casus sit apud Auctores
expressus. Facilè enim in caussa propria decipimur, dum iudices esse properamus. Videtur
autem caussa iusta, vt communes alias prætereamus, si Præbendarius vnius Ecclesiæ ad concursum veniat pro alterius Præbendâ necessarium:
in quo quidem ratione distantiæ, quæ in regionibus istis occurrit, multùm est temporis insumendum, tres scilicet aliquando, aut quatuor
menses: ad hoc enim edicta proponuntur. In
hoc autem spatio tempus vacationi permissum
includendum, videri alicui possit: quia cùm illud
ad leuandam molestiam ex assistentiâ in Choro,
& propria agenda negotia concedatur, vt vidimus
Cap. præced. totum hoc occupatione, de qua agimus, obtinetur: nec debet Ecclesia tot absentiarum incommoda sustinere, quando eius caussa
non agitur, sed priuata oppositorum. Contrarium autem suâ est probabilitate præditum
: quia
|
reuera oppositioni concessum spatium, leuamini
non est, cùm & molestia itineris eunti & redeunti, & oppositionis sint angustiæ deuorandæ. Pro
quo & facit illorum sententia, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius
suprà, Dub. 104. vbi ait
Canonicum per totum annum non residentem
posse frui diebus, quos vocant de
Recle, vacationis scilicet: nisi per Ecclesiæ statuta, aut consuetudine aliud habeatur. Eorum ergo ratio specialis habetur; quidquid de absentia ex aliis causis sit. In hoc autem obseruandum illud, quod
Pius V. in similibus admonuit, Diuo Carolo rescribens, cuius rescripti generalem dispositionem
esse tenet Bonacina
Disputat. 2.
citatâ, Quæst. 5.
Puncto 3. §. 8.
num. 4. qui
num. 3. illius tenorem
apponit. Concedens enim vt
Præbendarij, dum
visitant, vel alteri spirituali negotio ex commissione
Prælati vacant, distributiones obtineant, sic
addit
: Dummodò ipsi Vicarij intræ fines sui Vicariatus
maneant, & prætextu exercendi officium, non vagentur solatij caussa. Sic ille. Non est autem iusta
caussa, si ob dicendam Missam ex deuotione absit, vt cum aliis tenet Dom. Villaroël
Quæst. 8.
Art. 2.
num. 5. & Trullench
Libr. 1.
Dub. 12. §. 4.
Quia licet sanctissima occupatio sit, anteponi
potuit, aut postponi. Quòd si tempore officij
deuotionis occasio vrget; aut interesse illud Deo
sacrificet, aut deuotioni obligationem præferat,
sciens melius esse obedire, quàm sacrificare.