*
QVia Dom. Episcopus Auxiliaris, de
quo
nu. 246. in caussa proposita iudex extitit: cuius decisio non parùm vtilis esse
potest, licet non pro Indijs singularis, iuuat eam
in præsenti non leuiter discussisse, & casus species ista fuit. Procurator Collegij Limani. N.
temporalis Coadiutor, qui post huiusmodi curam, quia non fidelis seruus & prudens super
IESV familiam, ab eius est Societate dimissus, à vidua quadam nobili decem mille & octingentos octo regales mutuos accepit, ex quibus octingenti lucrum erat reuera annuum ceterorum; quod tamen in quarentigio instrumento non expressum, testatus in illo se prædictam quantitatem in res Collegio vtiles virtute
procuratorij mandati, quod amplum habuerat,
accepisse. Cùm autem prædicta ei cura sublata
fuisset, & seriò fuisset iniunctum vt debita omnia à se contracta redderet manifesta, & id circa
alia fecisset, de hoc nec verbum quidem. Processum vltra, & demissus ille
èex Societate, in
quo & turbæ non modicæ excitatæ, litem mouente illo circa votorum valorem, eo quòd im|
pedimento substantiali, quo minùs esse Relisus Societatis posset, etsi iam in ea Formatus,
laboraret. Quod quidem probauit vt potuit, &
obtinuit bona cum gratia Societatis, id libenter, etiam ipso non procurante facturæ: & nouem ferè ab instrumenti præfati confectione
transierant anni, nec Domina illa quidquam à
Collegioexegerat, sed cum dicto confidente suo
rem agebat, annuum præmium accipiens, cui
& maiores ad ea, quæ sibi benè visa fuerant,
tradiderat quantitates, vnde & rationes dati &
accepti fuis in libris aut schedis extabant. Post
septem ergo annos decem mille dictos & octingentos octo regales à Collegio postulauit, quo
postulatum repellente, Vicarium Generalem
Archiepiscopi adijt, vt iuxta stylum, aut solui
sibi faceret, aut iudicem Conseruatorem compelleret nominare: & quia instrumentum paratam executionem continebat, id intra decem
dies, peremptorium scilicet terminum fieret,
validissima instantia, multis
èex potentioribus
coadiuuantibus, nitebatur. Quod & ferè obtinuit: designatus enim iudex mandatum executionis fulminis instar iaculatus est, & magno
cum scandalo itum ad proximum prædium,
Maiore Cancellariæ Alguatello cum ministris
peruolante, & inde Æthiopiorum mancipiorum copia, in quibus facta executio, per publicas vias ad Depositarij domum abducta. Sed deferuescente iudiciali illo æstu, & dato petitionibus loco, lentius cæpit negotium procedere,
& multò plures quàm decem dies in caussæ
prosecutione consumpti agnoscente iudice iustitiam pro Collegio stare: quod cùm, siue
incautè, siue sciens ac prudens coràm quibusdam aperuit, à parte aduersa, id vt resciuit, recusatur, & recusatio ab electis arbitris approbatur. Electi deinde alij, & alij, quia non placebant priores, nec verò ex electis vllus, suæ
confidentiæ aliquem quæritanti, donec post
longa mensium spatia ad prædictum Dom. Episcopum est deuentum, qui de confirmatione
sua, postquàm à parte aduersa est admissus, ex
parte Collegij requisitus, ne quidquam posteà
opponi posset, quod iudicio incommodaret,
certum se de illo respondit per litteras, quibus
non poterat non sufficientem ad negotij expeditionem, sicut & ad alia plura, fidem adhibere. Et rem ita se habere probauit euentus, acceptis non multò post latam in caussa sententiam
Litteris Apostolicis, eo infausto, iuxta humanæ
considerationis ineptiam, successu, de quo di
n. 246. & 247.