*Et quidem ante Baptismum significari
eis seriò debuit monogamiæ apud Christianos
obligatio: & consequenter post Baptismum matrimonium contractum ab ipsis cum vna fuit, aut
ratificatum cum priori, quia legitimum iuxta gentis mores, sine admixitione aliqua contra naturæ iura, aut cum alia, iuxta dicta. Sic autem
rebus se habentibus, & vna tantùm legitima vxore
recognita à Christiano Neophyto, manifestum
est super inductas alias, non vt tales habendas, sed
vt concubinas. Quòd si vt verè vxores habeat &
verbo & opere, pro hæretico habendus, & puniendus, si apud Hispanos degat, confugiendi ad
Gentiles occasione sublata, talibus enim permissio
dicitur non licere: alij namque sunt, qui separatas habitationes habent, Hispanis amici, & in bellis auxiliares, suo Marte viuentes, ex quibus aliqui ministrorum Euangelicorum sunt prædicatione conuersi. Circa quos permissio aut esse in
exteriori foro, aut in interiori potest. Prior ad
Gubernatores laicos, aut etiam Ecclesiasticos pertinere potest, posterior ad Confessarios. Laici facilè sibi persuadere poterunt vxores non esse, sed
pellices, cùm ad eos non ita spectet accurata negotij huius inquisitio, cùm præsertim vnam tantùm in facie Ecclesiæ duxerint. Ecclesiastici curare debent vt illis Catholica doctrina circa hoc à
bonis ministris inculcetur cum polygamiæ detestatione, Hispanorum exemplo. Sed quia ad condignum nequit veniri supplicium, quia
durum à
stirpe genus, non amplius vrgendum, sed orandus
Deus, vt emittat lucem suam, & veritatem suam.
Confessarij autem neutiquam audituri eos, cùm
in manifesto statu damnationis sint, cùm nequeat
illis bona suffragari fides, vt sua possint in obstinatione cum sententiæ securitate relinqui ab alijs
criminibus absoluti. Et oportuisset quidem tales
non baptizasse, in quibus certitudine videtur morali constare in turpitudinum hæsuros salebra,
quàm Baptismo administrato id tantùm agere,
vt Sacramentum, quod vitæ æternæ est ianua, in
occasionem æternæ mortis conuertatur. Vnde
& probationem aliquam præmitti opus est, nec
solis promissionibus præstare fidem, sed abstinentiæ in hoc genere experimentum aliquale
captare, iuxta quod circa rem tantam ab Euangelico ministro, qui margaritas ante porcos non
mittere iubetur, prudenter iudicandum.