*
ESt illa Peruuiani viridarij in
ter Ecclesiæ delicias non postremi, primæuus sanctitatis
Flos sacris honoribus decoratus, Domini canæ culturæ inter Tertij Ordinis Beatas pretiosum germen, &
plenissimæ laudis argumentum,
(cui & suam curam Societas nostra per eximiæ probitatis viros
adhibuit, quatuor enim ex illa habuit Confessarios, vt historiæ testatur Scriptor
) quod audiuimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus,
& (quod sanctè etiam dicere liceat)
manus nostræ
contrectauerunt 1. Ioan. 1. v. 1. Limana Virgo nomine & omine Rosa, immò & numine, cùm
proprium illius nomen fuerit Isabella. Quod licet
& Virgineum sit, quia Diuam Elisabetham habemus Virginem Schonaugiensem satis celebrem, de qua Martyrologium Romanum die 28.
Septembris, cuius vita prodigijs plena extat inter
Lilia Cistercij, à me iam pridem eo in opere cum
admiratione perlecta: quia tamen & aliarum est
sanctarum non Virginum, Matris scilicet Sanctissimæ Præcursoris, & Hungariæ Regis filiæ,
de qua plurima & admiranda exhibet Laurentius
Beyerlinck in Theatro, quæ dabit Index
verb.
Elisabetha Regis Hungariæ filia: nec non celeberrimæ Aragoniensium Regum prolis Lusitaniæ
Reginæ; ideò à Deo singulari est prouidentia dispositum, vt Isabellæ suppresso nomine Rosæ illud præualeret, quod solis ex sanctarum choris
datum constat esse Virginibus, vt & nomine Virgo esset, eoque odorem puritatis cælestis inhalaret. Et ne Diui Francisci Religio hac in parte se
doleat esse Minorem, Rosam habet honori suo
olim cumulatissimè militantem, de qua sic Pater
Cornelius à Lapide scribit ad Cap. 12. Actuum
Apostol. v. 13. §. Similis ei.
S. Rosa Virgo Franciscana, quæ velut rosa inter spinas resplenduit virginitate, virtutibus, & miraculis, migrauitque ad Dominum anno 1254.
Viterbij prope Romam, vbi etiam
nunc eius Virgineum corpus non tantùm integrum,
sed & flexile (quod proinde vestiri se sinit)
ostenditur:
quæ proinde in Martyrologio Romano Sanctis adscripta legatur die 4.
Septembris. Sic ille. Meminit
etiam citatus Theatri auctor Rosæ alterius, cuius Sanctum Corpus Roma delatum in Collegio
Gandauensi Societatis
Iesv asseruatur, & pro
culdubio est Viterbiensi antiquior. Sicut & S.
Rosalia, Sicula, cuius luculentum elogium habet idem P. Cornelius
in Commentario ad Cap. 24.
Ecclesiastici v. 18. §.
Talis, Siculæ. Quod legatur
dignissimum. Est & omnium antiquissima Rosa
Deipara, hoc nomine vt proprio salutari solita ab
Hermanno Iosepho Religioso Præmonstratensi,
vt in eius vita refert P. Laurentius Surius
Tomo 7.
die 7.
Aprilis, stupenda Matris pulchræ dilectionis beneficia continente. Vide
Cap. 22. Has ergo
voluit Dominus Peruuianam æmulari Rosam
: vt
virgineo nomini cetera egregia decora, & prodigia responderent.