SECTIO XXX.

SECTIO XXX.

Circa Jndulti cuiusdam Pontificij fauorabilem intellectum doctrina vtilis.
290
*AS.D. Alexandro VII. matronæ cui
dam honestæ concessum est, vt cum alijs honestis etiam, posset Monasterium Sanctimonialium ingredi cum limitationibus in huiusmodi Indulti litteris assignatis, per quinquennium. Et vno quidem anno sic factum, sed per quatuor sequentes omissum, quia opportunitas ad ingressum defuit; & cùm ingrediendi & opportunitas & voluntas successisset, dubitatum est an liceret virtute præfatæ concessionis, vnde & consulti illi, ad quos iudicialis videbatur pertinere cognitio, qui & ipsi dubitarunt, & doctos aliquos Magistros consulendos monuerunt. Et aliquorum subscriptiones vidi non expirasse gratiam prædictam affirmantium; & quia fundamentum videbatur obuium & manifestum, de illo penitus tacuerunt: quod tamen hîc apponendum, cum aliquali pro similibus doctrinæ auctario, nam & alia sunt, & occurrere poterunt, quibus valeat applicari.
291
*Posse ergo, non obstante præfata inter
ruptione, Pontificia gratia dictam matronam frui, probari ex quorumdam doctrina posset, qui de Bulla Cruciata loquentes censent eos, qui anno publicationis non sunt ea vsi in ordine ad absolutionem à reseruatis, eo transacto vti valere, de quibus dictum Parte 2. Sect. 15. & Parte præsenti n. 49. Licet autem sententiam illam minimè verosimilem fuerimus arbitrati, illius tamen fundamenta non eum patiuntur defectum, in quorum tamen sinistra applicatione peccatur. Quòd scilicet gratia duret donec reuocatur ex Cap. Si super gratia, de Officio deleg. in 6. & quod fauores Bullæ sunt ampliandi, quod & à Nobis admissum in Thesauro Tomo 1. Tract. 5. n. 324. quia absolutè fauorabilis illius concessio est, ex vulgatis iuribus, id quod in præsenti locum habere posse non videtur posse denegari. Et quidem quod de absolutione à reseruatis Auctores illi affirmant, staret profectò, nisi pro illa terminus fuisset cum ea, quam ibidem vidimus, expressione præfixus.
292
*Posset etiam ex aliorum probari senten
tia, qui censent annum pro Nouitiatu à Concilio Tridentino designatum, non debere esse necessariò continuum, sed sufficere interruptum. Et sunt illi nec pauci, nec contemnendi, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 5. in Decalogum Cap. 4. n. 30. P. Fragosum Tomo 2. Parte 2. Lib. 9. Disput. 24. n. 2. Emmanuelem Rodericum Tom. 3. qq. regular. q. 15. arti. 8. vbi viros doctissimos suæ Religionis adducit, & prætereà Doctorem Henriquez Iuris consultorem in Salmanticensi Academia primarium, asserentes Concilium Tridentinum statuisse quidem annum Nouitiatus futurum esse integrum, an autem continuus sub opinione, vt anteà erat, reliquisse, quod & ipse P. Emmanuel amplectitur, licet praxim contrariam præferendam existimet, & videtur placere P. Pellizario Tomo 1. Tract. 2. Cap. 1. n. 13. quem adducit & sequitur P. Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disput. 2. n. 65. & 66. Est ergo sententia ista probabilis, vt ex illa inferre saltim possimus in casu nostro etiam esse probabile ingressum, de quo est sermo, licere. Sed quidem maius aliquod pondus verosimilitudinis in eius fauorem incumbit. Nam in Nouitiatus anno sunt rationes, propter quas continuationem requiri maior pars Doctorum affirmet, in eo enim non agitur de fauore, sed de necessario aliquo ad commune bonum, vnde neque Religio, neque Nouitius possunt illi renuntiare, vt est communis Doctorum sensus: & tamen quia expressè à Concilio non exigitur continuatio, probabiliter negatur illam esse necessariam: ergo vbi de pura gratia agitur, certius multò est continuationem à Pontifice non requiri, à quo nihil dispositum circa illam.
293
*Sed validiùs argui potest: Nam si ma
Robustior alia ratio.
trona, cui præfata gratia facta est, ea non fuisset vsa, & quinquennium vellet opportuno sibi tempore inchoare, non videtur dubitabile hoc illi li
citum fuisse: Atqui ex inchoato vsu non amittit gratia vim suam, etiam stante interruptione: Ergo dicendum est vsum esse licitum, & gratiam robur suum non amisisse. Minorem probo: Nam ex inchoato vsu potiùs roboratur gratia, quàm infirmetur, quia est modus quidam acquirendæ possessionis; iuxta id, quod docet P. Suarez Lib. 8. de legibus Cap. 32. n. 24. vbi ita scribit: Nam priuilegij posseßio videtur capi corporaliter & realiter per aliquem vsum priuilegij: & ideò qui per primum decennium priuilegio non vtitur, toto illo tempore est sine posseßione priuilegij, ideôque meritò statuit illa lex (Hispaniæ, de qua num. 23.) vt contra illum præscribatur, vel vt conceßio priuilegij ampliùs non valeat. Qui autem iuxta illud tempus priuilegio concesso vtitur, illud poßidet, & magis proprium efficit, & ideò non tam facilè illo priuatur. Qui sensus est probabilis &c. In nostro autem casu nihil potest de decennio opponi, vnde fortior procedit resolutio. Licet autem ea, quæ à P. Suario proponitur, probabilis ipsi tantùm sit, id quidem respectu applicationis est accipiendum ad priuilegium, de quo ibi loquebatur; aliàs nam que verissima est, vnde casui præsenti conuenienter applicatur.
294
*Pro quo & est ratio alia ex eo desump
ta, quod communis sententia tenet, vt testatur P. Palaus Parte 1. Tract. 3. Disput. 4. Puncto 14. n. 6. iuxta quam priuilegium faciendi aliquid, in fauorabilibus, non finitur primo actu. Quod cùm ita habeat, quando in priuilegio plures actus ex|pressè non conceduntur, manifestius est id ita debere admitti quando est plurium concessio manifesta, non obstante interruptione, dum illa in concessionis ipsius tenore non apparet reprobata: quod si reprobare voluisset, expressisset vtique, vt in Iubileis 40. horarum fieri solet.
295
*Prætereà ex ijs, quæ habet Cardinalis
Tuschus Tomo 1. Lit. B. Conclus. 49. vbi ita scribit: In beneficijs Principis largißima interpretatio est facienda, l. fin. ff. de Constit. pr. Abbas Consil. 101. In quæstione, in fine num. 11. lib. 1. Alexander Consil. 160. Viso themate num. 3. vers. Secundò præsuppono. lib. 2. Amplia in tantùm, vt temerarium & absurdum sit liberalitatem Principis, in diminutionem velle interpretari. l. hac saluberrima. C. de agenti. in rebus lib. 12. Amplia vt priuilegium & beneficium Principis ne dum extendi debeat quoad res & personas, sed etiam quo ad tempus &c. C. de excusat. muner. l. eam legem, lib. 10. Oldradus d. Consil. 300. num. 2. vers. Item ne dum &c. Cùm ergo quoad tempus extendi debeat; multo id melius stabit, quod contendimus, vbi reuerà extensio non est, sed legitima interpretatio, & concedentis voluntati nullatenus aduersa.
296
*Item, ex regula generali, quam tradit
Iason. l. Si idem cum eodem. in principio, n. 7. ff. de iurisdict. omn. iud. quòd in rebus fauorabilibus non oporteat tempus esse continuum, sed tempora interpolata coaceruentur, ex quo probat quòd statuto disponente in carceribus anno detentum liberandum amore Dei, liberabitur fauore relaxationis, qui duplici semestri interpolato detentus est. Et Baldus iuxta eamdem defendit MonachũMonachum,
Baldus.
cui concessum est per Pontificem vacare Iuri ciuili triennio, posse eo interpolato vacare, quòd hic fauor ampliandus sit. Sic l. non solùm in principio. ff. de excusat. tutor. Ioannes Gutierrez in
Ioannes Gutierrez.
Quæstion. Canon. Lib. 1. Cap. 12. n. 28. de quadam lege Hispaniæ loquens contra Excommunicatos ait vt triginta dies vel sex menses, quibus quis perstiterit in Excommunicatione ad hoc vt pœnis dictæ legis Regiæ puniri queat, debere esse continuos, nec sufficere, quòd sint interpolati in diuersis vicibus; & concludit sic. Et prætereà odium pœnarum, quare restringenda sunt, vt in regula Iuris vulgari. Sic ille. Interpolatio ergo in fauorabilibus non erit contra valorem beneficij, quidquid de odijs aliàs sit. Iuxta quæ casus præfati decisionem habemus, pro quo hæc sufficiant, cùm eius difficultas tanta non sit, vt eius expeditio nos debeat facere longiores.
Loading...