SECTIO III.

SECTIO III.

Vtrum Episcopi Indiarum iuxta facultates peculiares illis à Sede Apostolica concessas, dispensare possint in voto Castitatis cum ijs, qui ex altera diœcesi ad effectum talem veniunt.
108
*POsse dispensare iuxta facultates dictas dixi in Thesauro Indico Tit. 12. Cap. 20. n. 461. & in Additionibus n. 67. & 308. Tomo 2. vbi & priuilegium Clementis VIII. pro Missionarijs, quod & Pontificum est aliorum, adduximus, quod apud Angelum M. Verricelli extat in volumine de Missionibus Apostolicis Tit. 16. Sect. 6. §. 2. Formulæ 4. qui & Formula 3. facultates dictas Episcopis solitas concedi proponit. Quid autem sine priuilegijs pro Indijs habeatur, citato Cap. 20. dictum. Et concessio quidem pro Epis
copis tenoris est sequentis: Quartò, dispensandi & commutandi vota simplicia in alia pia opera, & dispensandi ex rationabili caussa in votis simplicibus Castitatis & Religionis. Quæ autem rationabiles esse caussæ possint dictum citatis locis, ex quibus magis frequens est incontinentia, ratione cuius id, quod assumptum est in remedium, in laqueum versum deprehenditur: vnde melius esse nubere, quàm vri iuxta Apostoli celebrem admonitionem iudi catur 1. Cor. 7. v. 9. Circa hoc ergo difficultas
1 Cor. 7. v. 9.
alicuius momenti esse non potest: benè tamen circa id, quod discutiendum occurrit, & in casus contingentia quæstionem, de qua Titulus, excitauit. In eisdem namque facultatibus. §. 29. ca
Pro negatione quid faciat.
uetur vt earum vsus tantùm liceat in ciuitate & diœcesi, quibus Episcopus præsidet: non ergo videtur ad diœcesanos alienos talis facultas, sicut neque aliæ concessæ Episcopis, extendenda, etiam si in illa ad effectum dictum adsint, quia diœcesis non est materialiter, sed formaliter accipienda, pro diœcesanis inquam: vnde poterit Episcopus
extra diœcesim constitutus cum suo diœcesano extra diœcesim etiam agente dispensare, iuxta communem Doctorum resolutionem, & distinctionem iurisdictionis voluntariæ & contentiosæ, de quibus Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 126. n. 4. & qui ab eo citantur Doctores, & de dispensatione loquentes in votis id tradunt adducti à Bonacina Tomo 2. Disput. 4. circa 2. Decalogi præceptum. Quæst. 2. Puncto 7. §. 4. n. 6. Non ergo videtur posse locum habere dispensatio in casu nostro, stante communi Doctorum sententia asserentium ad dispensationem ab Episcopis validè conferendam requiri vt erga subditos, qui absolutè sint tales ratione domicilij, versetur; vel saltim qui maiori anni parte in eius diœcesi degat, pro quo Auctores congerunt citati: Prior Allegat. 37. n. 17. & seqq. Alter suprà n. 5.
109
*Nihilominus Dico tamquàm valde ve
rosimile prædictam dispensationem ab Episcopo conferri posse, si in ea diœcesi, in qua est dispensandus, non sit qui huiusmodi sit præditus facultate, Episcopus scilicet, aut alius nominatus ab ipso ante mortem, qui eam habuerat, iuxta id quod conceditur in prædictis facultatibus §. 28. Quod quidem ex tenore concessionis probandum, in qua ad vsum facultatis prædictæ non requiritur absoluta subiectio aut habitatio per maiorem anni partem, sed solùm vt illa sit in ciuitate aut diœcesi, in quibus Episcopus præsidet. Vbi dici nequit diœcesim debere formaliter accipi iuxta dicta, quia in ordinarijs dispensationibus alia est ratio, iniuria videlicet aliqualis propriorum Pastorum: dispensatio namque ad passionem spectat, & cùm sit in votis, peculiarem propriarum ouium exigit cognitionem, quia res valde grauis est, & periculosa ac suspecta illa proprij Pastoris declinatio, vt is, qui non est proprius, adeatur. At in casu nostro non ita accidit, quia in Pastore proprio facultas ad ista non est, vnde iniuriam interpretare nequit huiusmodi aditionem, sed beneficium potius, vt remedium scilicet oui periclitanti adhibeatur. Priuilegium ergo cùm fauorabile sit, & minimè in tertij præiudicium, amplè interpretandum est, seruata verborum proprietate.
110
*Dices non videri ad quid sit addita præ
fata limitatio, si alieni subditi possunt dispensari. nam ad dispensationem nihil conducit quòd dispensandus in diœcesi dispensantis sit cùm possit in ea, in qua domicilium non habet æquè benè dispensari. Pro quo obseruandum non exigi à Pontifice vt dispensatio in ciuitate residentiæ Episcopalis fiat, sed in diœcesi: vnde dispensatio potest committi alicui, qui nimis dister, & rationabilem caussam ad dispensandum examinet, audito dispensationis petitore. Atqui hoc ipsum fieri potest ab eo, qui in aliena existit diœcesi; & fortè meliùs ob maiorem petitoris cognitionem. Cùm ergo aliter à Pontifice disponatur, videtur | proculdubio dicendum de formali diœcesi dispositionem talem procedere, neque posse ad non subditos extendi.
111
*Sed hoc non obstat: Quia si id, quod
Non obstare estenditurextenditur.
in argumento assumitur, valeret, pro tota aliqua prouincia, immò & regno, concessio vnica dictarum facultatum sufficeret, cùm ad absentes omnes posset extendi, quod est manifestè contra Sedis Apostolicæ mentem volentis vt singuli Episcopi pro facultatibus dictis peculiarem habeant recursum, qui ex adeò ampla extensione cessaret: nam vnus Episcopus alteri committere dispensationes posset, & id opportuniùs quàm alteri; sic enim maiori cum consideratione negotium adeò graue, & ita etiam cum maiori conscientiæ securitate transigendum. Prætereà, licet aliquando per aliquem alienum Diœcesanum meliùs posset illud transigi; communiter tamen loquendo id non accidit, quia Episcopus maiorem Vicariorum suorum, aut aliorum, quorum vti industria in rebus talibus potest, habet cognitionem, quos maiori potest cum auctoritate dirigere, instruere, & informare. Petit etiam gratia ista à dispensando accipienda, vt peculiare aliquid circa dispensantem exhibeat non solum obsequium, sed subiectionis genus, quale habet qui ad eius diœcesim accedit, in qua saltim ratione delicti sortitur forum, & nonnullas alias obedientiæ obligationes subit, de quibus Doctores, iuxta probabiles opiniones: vnde meritò Pontifices possunt id exigere ad vsum facultatum, quod iam vidimus, & sufficere etiam remanet comprobatũcomprobatum. Deinde, cùm possit accidere, vt accidisse vidimus, plures Episcopos habere facultates dictas, non oportuit vt existentibus in diœcesi propria dispensatio à diœcesis alterius Episcopo conferretur, & ideò id est iure optimo à Pontificibus generaliter vetitum, etiam cùm in diœcesi aliqua deest, qui huiusmodi facultatem habeat, ad vitandam confusionem. Et quidem quando plures Episcopi dictas facultates habent, ad eosdem spectat proprias oues pascere modo illo pastionis, vt diximus, vnde ad alios recurrere, non sine ipsorum iniuria stare potest, quæ est ratio propositæ Assertionis.
112
*Quod vrgeri ampliùs potest, quoad præ
cipuam scilicet Assertionem, ex multorum sententia asserentium Religiosos exemptos cedentes exemptionis priuilegio, posse ex suorum superiorum licentia se Episcopo subijcere, vt ab illo absoluantur, vel vt cum eis dispenset in casibus, in quibus id Episcopus cum suis subditis potest. Pro quo P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 4. Cap. 39. à n. 27 Trullench in Decalogum Lib. 2. Cap. 2. Dub. 37. n. 20. Bonacina suprà n. 10. Diana Parte 8. Tract. 3. Resolut. 48. & alij apud ipsos. Non ergo obstat desectus omnimodæ subiectionis, quando ceditur exemptioni. Vnde & idem videtur dicendum in subditis Episcopo, si Episcopi consensus accedat. Vnde & certius id asserendum quando Metropolitanus est, qui dictas
In Metropolitano id certius.
habet facultates, quia absolutè loquendo suffraganei se possunt illi subijcere in ordine ad dispensationes, vt cum alijs tenet Bonacina supra n. 7. Barbosa n. 20. P. Sancius Cap. 38. n. 10. Diana
Barbosa. P. Sancius. Diana.
Resolut. 13. & alij complures, eo quòd suffraganei sint subditi Metropolitani, ex quo fit & suffraganeorum subditos aliquem habere respectu illius subiectionis modum, quem non habent alij, qui subditi suffraganeorum non sunt. Vnde cùm citati negent posse Metropolitanum cum suffraganeorum subditis dispensare, intelligendi veniunt quando eorum licentia non extat. Ille autem aliqualis subiectionis modus deseruire potest vt faciliùs illa præsumi debeat; præsumptam au
tem sufficere affirmat P. Molina Tomo 4. Disput. 61. n. 3. §. Illud autem obserua. Ex quo P. Sancius citato Cap. 39. n. 38. & P. Suarez Tomo 2. de Religione. Tractatu de voto. Lib. 6. Cap. 10. n. 11. Diana suprà Resolut. 47. §. & hæc opinio. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disput. 6. Puncto 7. §. 2. n. 5. Et alij. Vnde id non solùm ad Metropolitanos, sed ad alios etiāetiam extendendum, præfatas habentes facultates.
113
*Pro quo & facit grauium scriptorum
sententia, ex quibus est Basilius Legionensis de Matrimonio Lib. 8. Cap. 7. n. 7. asserentem peregrinos & forenses, etiam si breui tempore commorentur, posse à Diœcesanis loci illius dispensari in legibus, votis, & iuramentis, sicut possunt reliqui alij subditi, quia subduntur legibus illius oppidi, & ita non illis deest subiectio necessaria. Et quidem cùm probabilissimum id sit, quod de legibus dicitur; ex eo manifestè comprobatur subiectio, quia leges in subditos tantùm ferri possunt: sunt ergo subditi modo aliquo non improprio, sed legitimo, & ita benè inde colligitur posse dispensari. Ex quo pro instituto nostro validè argumentari possumus, quia sic accedens vt dispensationem obtineat, à sua propriæ habitationis sede peregrinatur, siue transeat, siue non transeat, aut etiam forensis computatur. Vnde & fit non videri licentiam Diœcesani necessariam, quia illa non est ad peregrinandum necessaria, & vt quò velit quisque se conferre. Quòd si dicatur id vi
deri fieri in fraudem subiectionis proprio Diœcesano debitæ, id minimè vrget, quia non censetur in fraudem operari, qui vtitur iure suo, & propriæ conscientiæ consulit per medium opportunum. Id quod Doctores tradunt etiam cùm de præcepti laboriosi declinanda obligatione agitur, quale est ieiunij, vt videri potest apud Dianam Parte 10. Tract. 9. Resolutio 19. vbi adducit Patrem Fagundez in Præcepta Ecclesiæ. Præcepto 1. Lib. 1. Cap. 7. n. 7. & tutam ac probabilem sententiam esse putat; quam & tenent apud Eligium Bassæum Tomo 2. verb. Len. 3. in fine Basilius Legionensis, P. Thomas Sancius, Bonacina, Ioannes Sancius, & P. Gaspar Hurtadus, quos ille sequitur. Licet autem sint, qui secus sentiant, de quo & dictum in Appendice Sectionis 1. Proposit. 19. eorum ratio non militat in præsenti, quia ibi obligationis declinatio videtur fraudulenta, vt corporis potiùs quàm animæ commodum conquiratur, nullâ ex parte Prælatorum existente interpretatiua voluntate, quæ si extaret, cessaret obligatio: in casu autem nostro præsumptus consensus est, si necessarius ille sit, nec laboriosum aliquod præceptum pro bono animæ ab Ecclesia positum declinatur. Cùm enim Prælati facultatem non habeant, minimè curant subditos dispensatione egentes ipsis se manifestare, sed eorum id curæ relinquunt, vt vnusquisque sibi consulat, & remedium vbicumque inuenire possit, ex
quirat. Neque est eadem ratio de Religiosis, qui velle & nolle non habent, & super quorum Præ|lati vigilant actiones; cùm tamen sæculares ire quò velint, possint, & prolibitu domicilia mutare, vnde & se Episcopis diuersis subijcere, à quibus in spiritualibus gubernentur, & cùm pro Religiosis habere locum præsumptio consensus possit, non obstante stricta illa dependentia in ijs, quæ iurisdictionem concernunt, & apud citatos videri potest; in sæcularibus id potiùs admittendum, & quidem generalis: quod rationes adductæ videntur non leuiter demonstrare.
114
*Et quod de dispensatione est dictum, de
commutatione potiùs asserendum, in qua minùs ab obligatione voti receditur, vt est compertum. Licet autem ad vtramque facultas concedatur, discretionis erit dispensaturi, & grauis etiam obligationis, iuxta negotij qualitatem procedere, vt scilicet dispensationem non impendat, si sufficiat commutatio, aliàs superfluè additum fuisset quod ad dispensationem spectat, si videlicet semper esset dispensatione vtendum. Quamuis autem cùm de votis castitatis agitur, non fiat mentio com
Cur non expressa commutatio.
mutationis, sed dispensationis tantùm, id non obstat, quia iam mentio præcesserat circa vota simplicia: quia verò in generalibus concessionibus solent vota castitatis, & Religionis excipi, id additum, quod est in eo genere maius, dispensari inquam posse, & non tantùm commutari. Ex vi quidem generalis concessionis poterant & commutari & dispensari, nulla addita exceptione; cùm ergo additur, id quod est dictum, significari intenditur, scilicet in duobus illis votis quod est summum ex Pontificia liberalitate concedi. Et ita censent plures & grauissimi scriptores, quos
adducit Diana citato Tract. 3. Resolut. 43. contra nonnullos, qui existimant facultatem commutandi esse maiorem, eo quod maiorem scientiam requirat: quod quidem à citato Scriptore ex eorum, quos citat, doctrina optimè refellit, ostendens pariter quomodo qui commutat, cùm dispensandi facultatem habeat, Dei caussam melius agat vt fidelis & prudens dispensator. Quod quidem adeò videtur apertum, vt mirum sit graues scriptores circa illud aliter censuisse.
Loading...