CAPVT XII.

CAPVT XII.

An idem quod de alijs, de Episcoporum auocatione, aut remotione dicendum.
123
*DIco primo. Quæ in prima & secun
da Assertione cap. præced. diximus, in Episcopis ampliùs vrgent. Constat ex eorum maiori dignitate, cui maior est etiam debita reuerentia: vnde specialis est excommunicatio in Bullâ Cœnæ, scilicet vndecimâ, contia eos hostiliter insequente. Iniurià eorum ad Christum pertinet, cuius legatione funguntur, ait Diuus Anacletus Epistol. 2. & S. Melchiades in Epistolâ ad Episcopos Hispaniæ, quod & habetur
D. Anacletus.
in Cap. De his verò, de Consecrat. dist. 5. eos vocat summos Pontifices verbis illis: Et sicut vnum maioribus, id est, summis Pontificibus, est accommoda
S. Melchiades.
tum. Vbi de Sacramento loquitur Confirmationis. Et, vt explicat Glossa, summi dicuntur;
Glossa.
quia vltra eos nullus est ordo: nam Metropolitani Episcopi vocantur 18. dist. Quamuis hic titulus iam sit soli Christi Vicario, & Diui Petri Successori reseruatus. Sed omnium elegantissimè Gelasius Papa Anastasio Imperatori sic scribit: Honor &
Gelasius Papa.
sublimitas Episcopalis nullis poterit comparationibus adæquari. Sunt regum fulgori compares & Principum diadematis; longè erit inferius &c. Extat in cap. Duo sunt, 96. dist.
124
*Dico secundò. Quod Assertione 3. est
dictum, potest etiam Episcopis applicari, in quibus aliqualiter maior videtur esse ratio, quàm in aliis. Id constat: nam & grauiter turbare Respublicas possunt, & Superiorem non habent, à quo possint coërceri. Ideò non solùm Episcopos, sed & Archiepiscopos scimus in Hispaniam accitos, neque id Pontifices molestè tolerasse, sed Regibus nostris postulantibus, & ad Episcopatus illius Prouinciæ præsentatis, eorum translatione publicępublicæ tranquillitati consultum. Consilium Car
Concilium Carthag.
thaginiense quartum cap. 67. sic decernit: seditionarios statuimus numquàm ordinandos Clericos, sicut nec vsurarios, vel iniuriarum suarum vltores. Sic Concilium, & id ad Episcopos præcipuè pertinere constat ex totâ distinct. 46. in quâ Gratianus requisitum illud exponit, quod apud Apostolum extat 1. Tim. 3. v. 3. Non litigiosum. & ita pro eo
1. Tim. 3. v. 3.
statutum Concilii prædictum adducit in cap. Seditionarios. Cur autem seditionariis vsurarios adiunxerit, exponit Glossa sic dicens: Quia tales pro
Glossa.
pter auaritiam pro minimo litigant. Vbi & addit non solùm non ordinandos, sed & ordinatos deiiciendos. Vltores autem iniuriarum suarum satis litigari probantur. Quæ quidem in Indiis satis perniciosa
comperiuntur, sicut & frequentiores pro iisdem occasiones: auaritia enim pretiosis stimulata fomentis animos elatiores generat, & periculum est, ne qui præsunt, dum à supremis illis Europæ in spiritualibus & temporalibus remoti Principibus degunt, se vti huius noui mundi dominos arbitrentur. Sic ergo & periculosè omnia miscere moderamine turbulento. Non eruntequidem plures, nam & modestissimos frequenter experimur: sed siqui contrariâ gradiantur viâ, magnâ debet huic damno prouidentiâ subueniri. Non poterit Regium Consilium erga eos, quod sola potest auctoritas suprema Pontificis, Ordinatos deijciendo, vt ait Glossa: poterit tamen deiectionem auocatione disponere, iuxta probabilem Doctorum sensum operando.
125
*Pro quo videtur etiam jus Canonicum
militare, dum ex Concilio Agathensi 2. cap. 35. sic statuitur in cap. Si Episcopus 18. dist. Si Episcopus Metropolitanus ad Comprouinciales Episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi Pon
Cap. Si Episcopus.
tificis, aut ad Synodum innitet: postpositis omnibus (exceptâ graui infirmitate corporis, aut præceptione Regis) ad constitutum diem adesse non differant. Ex Concilio etiam Sardicensi cap. 8. sic habetur: Si vobis, fratres
Cap. Si vobis.
Charißimi, placet, decernite ne Episcopi ad comitatum accedant, nisi fortè hi, qui à religiosis Imperatoribus, vel inuitati vel vocati fuerint. sic extat in Cap. Si vobis 23. q. 8. Et sunt verba Osii Cordubensis Episcopi in Concilio præsedentis. Iuxta hæc ergo constat Episcopos à Regibus aut Imperatoribus vocatos non debere eorum placito reluctari, quia semper præsumi debet non leuis momenti causa aduocationem huiusmodi permouere. Sic ergo interpretanda est eorum mens, cùm Consilio Indiarum ita arbitrante, Prælati in Hispaniam auocantur: grauissima enim tunc intercedit causa, & audiri coràm eos conuenit, pro se rationem, & fortè congruam, reddituros.
126
*Dices ex eorum absentiâ ea emersura
damna, de quibus dictum cap. 5. Ad quod responderi potest, vocātibusvocantibus id onus relinqui, vt videant quomodo possit damnis emergentibus obuiari. Deinde, etiamsi damna aliqua sint futura, maioribus vitandis per talem absentiam attendi, & maiora ex eâ bona pro vtilitate communi sperari. Quemadmodùm cùm generale Concilium indicitur, omnium Episcoporum futura absentia decernitur, & quæ ex ipsâ oriri damna possunt, communis totius Ecclesiæ boni consideratione & maiorum damnorum euitationis respectu compensantur. Et prædictam praxim videtur ap
probare Diana Parte 5. tract. 1. resol. 5. §. Verùm hanc, vbi ita scribit: Non sumus in Indiâ, ita vt ad compescendam, si adesset, licentiam & delicta Episcoporum, tanta esset neceßitas, vt periculum esset in morâ, si pro ruinâ publicâ subleuandâ Pontificis resolutio expectaretur. Sic ille. Licet ergo in Indiis, quod alibi non ita, iuxta ipsum. In quibus prætereà volunt aliqui Reges nostros Legati Pontificii au
ctoritatem habere, vt vidimus Titulo præced. n. 159. quibus cum Dom. Villaroel Parte 1. quæst. 1. lib. 8. n. 23. & seqq. Parte 2. quæst. 14. art. 4. n. 36. qui eâ non adductâ ratione auocationem & expulsionem vt licitam admittit respectu Regis, ProregũProregum, & Audientiarum, vt citato Art. 8. num. 34. & seqq. & Parte 2. quæst. 12. art. 5. num. 97. Legati etiam auctoritatem agnouit Fr. Ioannes de Silua in Animaduersionibus citatis fol. 7 pag. 1.
Loading...