SECTIO XXXVI.

SECTIO XXXVI.

Circa Bullam Adriani VI. vulgo Omnimodam, & caussas dispensationis.
466
*SEssionis citatæ n. 33. clausulam illam
satis notandam adducit: Concedimus vt omnimodam auctoritatem nostram in vtrôque foro habeant, tantam, quantam ipsi, & per Nos deputati, de fratribus suis (vt dictum est) iudicauerint opportunum & expedientem pro conuersione dictorum Indorum, & manutentione ac profectu illorum in fide Catholica &c. Circa quam sequenti num. aliquorum existimationem profert, quibus visum est concessionem dictam in regnis Peru &
Nouæ-Hispaniæ, atque alijs iam ad fidem conuersis vim suam amisisse, deficiente illius fine, conuersione inquam, iuxta receptum de priuilegiorum finitione doctrinam. Sed n. 35. ex quo citatus à Nobis num. 461. prudentissimè philosophatur, id ipsum firmans, quod à Nobis est num. præfato stabilitum, sic enim ille: Fortis quidem ratio esset ista (Latinum facimus omnibus profuturum) Si conuersio Indorum totalis & adæquatus fuisset finis; sed non ita est: Nam Pontifex illam conceßit, vt illi fidem reciperent, & post ipsam susceptam eos protegerent, & in recepta continerent: vtrumque enim duæ relatæ Bullæ (Leonis inquam X. cuius in alia mentio) Quantam ipsi iudicauerint opportunam & expedientem pro conuersione Indorum, & manutentione ac profectu illorum. Itaque & modò etiam in regnis ac Prouincijs, quæ fidem susceperunt, poterunt vti suis priuilegijs, cùm conueniens visum fuerit, vt perseuerent & proficiant in lege Christi. Sic ille.
467
*Addit num. 36. vt dispensationes ritè
procedant debere caussas concurrere speciales, quia sine caussa neque ipse licitè dispensat Pontifex, & nonnullas assignat Indis adaptabiles; ex quibus infertur negotium hoc viri prudentis arbitrio esse remittendum. Casum adducit, qui extat apud P. Fr. Ioannem Baptistam in Animaduersionibus citatis fol. 141. licet non ita fideliter, amanuensis fortè incuria, referatur. Sic enim ille: Præsenti anno 1599. dispensatum est cum quodam Indo Clemente nomine Solucano, vt matrimonium
Circa quamdam specialem.
duceret, & de facto duxit cum quadam muliere, quam in Confirmatione tenuerat. Neque alia dispensandi caussa interfuit, quàm quòd illa pauper, hic verò aliquantulùm esset diues, qui poterat eam honestè sustentare. Sed aduerto quòd talis dispensatio non fuit facta per Superiores nostri Ordinis, sed per
Fr. Ioannes Baptista.
alios. Hæc ille. Apud Auctorem nostrum sic: En Mexico dispensò cierto Prelado Año de 1599. con vn Indio llamado Clemente Sulicano, el qual se casò con vna India Ahijada suya de Confirmacion, sin mas causa que ser ella y el Indio algo ricos, que la podia sustentar &c. Vbi quidem variatur casus: paupertas enim ratio esse potuit, propter quam licita & conueniens fuerit dispensatio, iuxta communem Doctorum sensum, pro quo P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrim. Disput. 19. n. 18. & præfatam dispensationem non improbat P. Ioannes | Baptista, licet à Superioribus suæ Religionis non emanasse testetur, si quis fortè illam velit improbare, immò probare videtur, dum ita scribit: Quod est maximè notandum propter multos Hispanos, qui, cùm sint in gradibus ab Ecclesia prohibitis coniuncti, & vitam ducant inter huius terræ incolas, qui pacificè amplexantur Euangelium, ad contrahendum dispensationem à Prælatis Ordinum extorquere conantur. Cum quibus nullo modo dispensandum est, nisi in ordine ad bonum Indorum directè vel indirectè. Cùm Indis verò non ita difficilè dispensatur, nam præsenti anno 1599. dispensatum est cum quodam Indo Clemente &c.
468
*Verum quidem est ad dispensationem
in cognatione spirituali plus aliquid videri necessarium, quia spiritualis est, & à nobiliori orta principio, vnde & cum maiori difficultate solet ab Apostolica Sede concedi, de quo dictum in Thesauro Tomo 1. Tit. 12. n. 384. & 385. Sed nihilominùs iuxta ibidem dicta tenendum dispensationem huiusmodi esse posse & validam & licitam, pro qua & possunt conuenientes occurrere rationes, & in Indis minùs multò est exigendum, iudicio viri prudentis regulandum. Vbi dignum obseruatione succurrit in dispensatione cognationis ortæ ex Confirmatione, minus quàm in ea, quæ ex Baptismo oritur, requirendum: minus enim nota est, nec ita nata parere offensionem, vnde & facilius solet ab Ecclesia concedi. Et ita in facultatibus Episcopis Indiarum concedi solitis nona sic habet: Dispensandi in impedimento cognationis spiritualis, præterquàm inter leuantem & leuatum. Vbi circa Confirmationem nihil reseruatur.
Loading...