De Diuo Iacobo Maiore aliqua. Vbi & de eiusdem Reliquijs.

290
*IN Ecclesia eius sumus, & licet pro ipsius
Reliquijs in ea asseruatis dicendum nihil occurrat, cùm sint exploratæ nullæ: circa id tamen quod erga illas dictum Sect. 2. in Additione n. 14. & seqq. est quod possit ex Auctore posteà viso, nec leue illud, vt videtur, opponi. Est ille Iulianus Petri Archipresbyter S. Iustæ Toletanæ in Aduersarijs in chronicis n. 139. vbi ita scribit: Theodulphus, Episcopus Aurelianensis, postquàm
Iulianus Petri.
fuerat Abbas Floriacensis, venisse dicitur in Hispaniam peregrinationis gratia, vnde Reliquias tulit S. Iacobi, quas visitauit in Compostella; quas posuit in Ecclesia Neustriæ: exscripsitque Translationem S. Iacobi ex Hierosolyma in Hispaniam, vbi prædicauerat, quæ sic recipit: Spiritum sanctum Paracletum, quæ in libris habetur Ecclesiæ S. Iustæ Toletanæ litteris Goticis scripta anno cc. Sic ille: qui & nu. 531. notabilius illud: Dum hæc scriberem, exceptus est anno Domini mccxxxvii. pridie Idus Octobris Dux Orientalium Francorum Ottho, & Americus Episcopus Herbipolensis venientes visere corpus S. Iacobi Maioris Apostoli sui, & allaturi aliquas Reliquias, Toleti ab Imperatore Adephonso Raimundi Comitis filio, & à Raimundo Archiepiscopo Toletano. S. P. Q. T. (Senatu populoque Toletano) & Clero proceßionaliter excepti sunt, & etiam ad S. Iacobum in Compostella, & ab Archiepiscopo D. Didaco Galmirez, & datæ sunt Reliquiæ corporis S. Iacobi, quod rarò dari solebat, & corpus ostensum. XI. Cal. Decembris. manserunt ibi xx. dies cum gaudio, quos Imperator comitatus est & honorificentißimè deduxit. Hæc ille: quæ quidem si vera sunt, ex ijs facile intelligi potest quomodo Reliquia, quęquæ in sanctuario nostro asseruatur, vera esse possit cùm aliæ sint pro prædictorum deuotione detractæ, & pro alijs, licet rarò, vt à dicto scriptore vti certum affirmatur: sed ex ijsdem ea, quæ à Nobis sunt dicta & probata videntur infirmari.
291
*Sed in primis, quod ad Theodulphum
spectat, non multùm videtur vrgere: non enim testes omni exceptione maiores adducit, vt compellamur credere Reliquias sacri Corporis fuisse eidem attributas, Venisse dicitur in Hispaniam &c. Aun para poner se vna en su Apostolica casa por deuocion, no se tocò à estas santißimas Reliquias, solo se sacò vn pequeño pedazo de la Tumba. Sic citato
n. 14. Frustrum ergo Tumbæ pretiosa est reputata Reliquia, vt in domo eius Apostolica, fouendæ communi deuotioni, intacto sacro corpore, poneretur. Puluis, qui èex sanctorum sepulchris erutus, qui circa eorum memorias collectus, qui èex monumentorum marmoribus erasus, à Chri|stianis semper seruatus, maximoque in pretio & honore habitus fuit. Verba sunt P. Ferrandi Lib. 1. Cap. 3. v. Enimuero: circa quod singularis Auctoris eruditio subsecuta, quæ & præiuerat. Scriptum ante annos non plures editum, in quo vti certissimum legebatur Serenissimæ Reginæ Margaritæ Philippi Tertij Hispaniarum Regis dignissima iure coniugij consorte, iuxta ipsius votum, Reliquiam datam ex saxo speluncæ, in qua propè Manresam S. Ignativs memorandam sæculis omnibus egit pœnitentiam, particulam scilicet inde decisam, vt sugeret mel de petra, oleumque de saxo durißimo. Deuter. 32. v. 13. Dulcedinem scilicet deuotionis, & salutiferum adiumentum.
292
*Circa narrationem aliam, in magnam
Circa posteriorem.
quidem S. Apostoli cedit gloriam Principes illos ad visendum eius corpus dissitis adeò ex regionibus deuenisse, S. Iacobi Maioris Apostoli sui: quia videlicet eum Apostolum suum colebant, earum inquam terrarum, in quibus ipsorum erat principatus, primarium illustratorem, annuntiatorem Christi, & cœlestis itineris directorem. Quod quidem ijs est consonum, quæ Auctor dictus narrationi datæ præmiserat, sic enim nu. 530. S. Iacobus prædicauit post Iudæam, Samariam, &
Galilæam in vrbe Epheso: inde venit in Hispanias, inde in Gallias, Angliam, Hiberniam, & per Germaniam, vnde reuersus in Hierosolymam primus Apostolorum martyrium subijt, ex Chronol. Sic ille. Vbi in primis error enormis in Chronologia occurrit, cùm anno 1237. id, quod narratio exhibet, dicatur accidisse: quandoquidem Alfonsus Imperator anno 1157. mortuus sit, vt ex Hispanis Historiographis compertum habetur, licet quoad vnum vel alterum annum fortè accidat variari. Circa quæ tempora Archiepiscopus D. Didacus Galmirez, aut Gelmirez, vt alij compellant, dicitur floruisse. Qui error, si typographiæ non est, vel vnus sufficeret, vt præfatæ narrationis nullum esse momentum crederetur. Si tamen ex typographica incuria sic positum, & reuera non annus 1237. sed qui verò esse potuit 1137. tunc enim dictus regnabat Alfonsus: & viuebat Archipiscopus Gelmirez, de quo P. Mariana Lib. 10. Cap. 16. dicendum quod ad ostensionem corporis attinet videri difficile creditu, iuxta dicta citato nu. 14. Sepulchrum enim marmoreis lapidibus contectum. Ex quo & pro Reliquijs validum insurgit argumentum. Vnde neque pro faciendo satis Regum nostrorum deuotioni nihil tale attentatum inuenietur, vtpotè qui magni Alfonsi, cuius tempore sacrum pignus inuentum, à quo & magnificè regijs est muneribus decoratum, egregium sunt exemplum imitati.
293
*Sed demus ob complacendum peregri
Circa casum conclusio.
norum illustrium pietati aliquid ex assertis à prædicto scriptore peractum: id quidem rarissimum, vt singulare prorsus debeamus credere, & ita pro neganda Reliquiarum, de qua num. 15. multitudine, suo sunt cum robore fundamenta. Nisi velimus prodigiosum aliquid comminisci, illius instar, de quo P. Franciscus Biuarius Com
mentario in Marcum Maximum An. 584. nu. 15. pag. 630. de brachio scilicet S. Petri à D. Gregorio negato Cyriaco Episcopo Cæsaraugustano, qui Reliquias S. Apostoli deferendas in Hispaniam postularat. Cùm enim sepulchrum aperire renueret, monitus est in visione ab eôdem Regni cælorum Clauigero vt ad sepulchrum clanculò accederet, & id Reliquiarum, quod signatum reperiret, Episcopo in Hispaniam deferendum tribueret: quòd ea esset Dei & sua voluntas. Adijt ergo sarcophagum, & alterum Apostoli brachium supra operculum sarcophagi diuinitus repositum reperit à reliquo corpore separatum, & gratias tanti muneris reddens Largitori, Cyriaco tradidit. Sic ille scribit, quid de Sacro sit factum brachio, & quo tandem deuenerit prosecutus. Quod quidem cùm adeò sit mirabile, & quod inter omnia alia, quæ à Sancto sunt Doctore conscripta, videatur habere principatum, mirabile non minùs apparet, ab ipso fuisse æterni silentij tenebris consepultum. Res equidem tanta memoriam celeberrimæ proclamationis perennitatem merebatur, & cultum in luce Ecclesiæ clariorem. Neque ex eo pro Apostolo nostro licentia inofficiosa, & plena periculis resumenda, nec ipsi, nec Deo grata futura. Neque animus est, dum sic & sentio & dico, Religiosæ pietati quidquam detrahere, iuxta leges ab Ecclesia præscriptas procedenti. Habeant per me licet quod habent, si iustè habent, etsi non veris Sanctorum Reliquijs, fruantur tamen adoptatis, iuxta dicta nu. 17.
Loading...