*Et vt demus infligi, sicut quando nullus
excusationi relinquitur locus, quod ad excommunicationem attinet Pontifici reseruatam, absolui possunt Religiosi Prælati virtute suorum
priuilegiorum, ab ijs, qui facultatem habent absoluendi sæculares à Superioribus communicatam pro casibus Pontifici reseruatis, qualem habent Confessarij Societatis per generalem concessionem, de qua in
Compendio verb.
Absolutio
§. 1. cum exceptione eorum, quæ in Bulla Cœnæ continentur, pro quo & in Indijs amplior facultas, de qua
Tit. 12.
cap. 11. §. 2. & Religiosi alij communicationis priuilegium habentes, pro quo P. Sancius
suprà Cap. 15.
nu. 76.
cum Sorbo & Emmanuele. Atqui Prælati non
debent esse peioris conditionis, quam sæculares,
pro quo in §. 6. vbi peculiaris exceptio aliquorum ad Bullam Cœnæ spectantium, vnde alia concessa debent reputari. Si dicas reseruationem
futuram inutilem. Id negandum, quia pro non
habentibus priuilegium potest deseruire, & ad
declarandam criminis grauitatem, & quantoperè exosum Sedi Apostolicæ habeatur. Pœnæ autem aliæ, si censuræ, absolui ab illis similiter potest; si alterius generis, cùm sententiam iudicis
requirant, iuxta dicta, in ipsis poterit ille dispensare, qui & circa easdem iudicare. Erit autem
conueniens dispensandi modus, si declaratoria
sententia non feratur. Et iuxta hoc videtur Prælatus ille processisse, de quo
nu. 426. à P. Auila
comprobatum. Immò Confessarium priuilegiatum
vt suprà posse per consequentiam absoluere
affirmant P. Sancius
cap. 17.
nu. 41. P. Pellizarius
Tract. 10.
cap. 5.
nu. 174. &
cap. 9.
nu. 19, P.
Palaus
Pun. 8.
nu. 12.
& 13.
& 17. Bassæus
nu.
12. quia facultas conceditur ad absoluendum à
censuris & pœnis consequentibus, aut consurgentibus ex eis. Solet etenim dispensatio in pœnis etiam nomine absolutionis indicari, vt obseruat P. Palaus, & alij. Quòd si pœnarum incursio
post Declarationem acciderit, idem dicendum,
iuxta eumdem Scriptorem
nu. 13. licet oppositum placuerit P. Sancio
citato cap. 15.
nu. 78. nullum pro eo fundamentum adducenti, vt ille asserit: sed reuera adducit, dum ita loquitur:
Sed
cùm nos tenuerimus. nu. 65.
pœnam hanc non incurri absque iudicis sententia, non potest dari casus,
quo res sit occulta, cùm ad forum contentiosum deducta sit, iudicisque sententia accesserit. Quare existimo nec Episcopo, nec his Superioribus integrum
esse in hac inhabilitate & priuatione à Pontifice inducta ac sententia iudicis decreta dispensare. Sic ille cum fundamento quidem, nec leui illo, locutus. Et est illud ipsum, quod citatus Auctor adduci posse præfatus, dum sic ait:
Sed illud esse potest, quia sunt pœnæ Pontificio iure statutæ, & facta
delicti declaratione censetur à Pontifice imponi:
at
inferior nequit Superioris facto derogare. Sed an hoc
non est idipsum, quod à P. Sancio insinuatum
?
Sed quidquid de hoc sit, doctus Pater ex eo probat, quia cùm hæ pœnæ Pontifici non sint reseruatæ, censentur Ordinarijs concessæ. argum.
Cap.
Nuper de sent. excommun. expedit enim
hæc concessio recto Ecclesiæ regimini, quando
rei resipiscunt, de quo ex professo ab ipso actum
Tomo 1.
Tract. 3.
de legibus Disput. vlt. de Dispensat. Puncto 6. Et est quidem satis verosimilis resolutio: nam vt fatetur P. Sancius, & tenor ipse
Constitutionum indicat, reseruatæ non sunt pœnæ dictæ: neque in Constitutionibus eisdem vlla facta distinctio. Item stante etiam declaratione potest stare absolutio ab excommunicatione
& suspensione iuxta P. Sancium, qui
adducto
cap. 15.
nu. 43. cum alijs tenet ad absolutionem
non obstare delictum esse deductum ad forum
contentiosum, qui rationem
ibidem reddit ex eo
quòd in priuilegijs Religionum conceditur absolutè facultas absoluendi à censuris sine vlla restrictione aut limitatione. Ergo & à pœnis consequentibus, quia pro illis limitatio nulla, licet
sua iudici potestas reseruetur. Pro quo stat citatum Cap.
Nuper ibi
: Quia tamen eius absolutio
nem sibi specialiter non retinuit, eo ipso conceßisse
videtur facultatem alijs relaxandi. Vbi cùm nulla
apponatur restrictio, sicut neque in priuilegijs, &
|
delicti, de quo agimus, pœnæ reseruatæ non
sint, stat posse circa illas dispensari. Prætereà. Si
pœnæ ita facto ipso incurrerentur, vt nulla esset
pro eo declaratoria sententia necessaria, staret
tũctunc
absolutio & dispensatio
: ergo & stante declarationis nulla necessitate. Il
latio ostenditur, quia
declarationem requiri, in fauorem delinquentis
est statutum, & ita, iuxta vulgarem Iuris regulam, in eius non debet præiudicium retorqueri.
Pro quibus hæc satis, si illud tantùm addamus
P. Suarium, qui sententiam declaratoriam non
esse necessariam ad incurrendas pœnas asseruit,
cùm clausula illa apponitur,
Absque vlla declaratione, vt in Motu proprio Pij V. sic loqui
Tomo
4.
de Relig. lib. 1.
cit. cap. 7.
nu. 10.
Quoad alias
verò pœnas, probabile est necessariam esse sententiam
declaratoriam ad incurrendas illas, iuxta communiorem doctrinam in materia de legibus. Sic ille.
Vnde pro ea sententia eum allegat P. Pellizarius
Tract. 5.
cap. 6.
n. 63.