*Ex dictis autem euidenter infertur pro
electione Abbatissarum aut Priorissarum non
esse duas tertias votorum partes necessarias,
cùm neque pro reelectione necessariæ sint: in
quo quidem decepti nonnulli, vt videri potest
|
apud Nauarrum Lib. 1. Consil. de
Electione Cons.
5.
& apud P. Mirandam
suprà Arti. 8. ex sinistra intelligentia Cap.
Indemnitatibus de Electione in 6. vbi ita statutum, sed non absolutè, & in casu discordiæ, vnde vti omnino certum id proponunt citati, & alij. Et ita mirari iuuat id, quod habetur in Decisione Rotæ, quæ
est 17. apud Tamburinum
Tomo 3.
de Iure Abbatum pag. 312. in qua Monialis cuiusdam electio
reprobatur, eo quòd in ea duæ tertiæ partes non
concurrissent, nulla de discordia facta mentione,
contra id, quod in citato Capite manifestum habetur §.
Si verò, vbi de illa, quæ à maiori parte,
& non à duabus tertijs, electa est, ita subditur
post alia:
Plenè sine strepitu iudicij & figura per
Superiorem inquiratur primitus, antequam confirmetur eadem electio, vel etiam infirmetur:
sed interim, præsentis Constitutionis auctoritate, in spiritualibus, & temporalibus liberè administret:
Sic tamen quod de rebus Monasterij nihil penitus alienet,
nec aliquam in Monialem recipiat quoquomodo. Hæc
ibi, iuxta quæ electio à maiori parte facta &
non à duabus tertijs, legitima & iuridica est, cùm
eo non obstante debeat confirmari. Et quod ad
concessionem administrationis spectat, erunt
qui probabiliter
reelectęreelectæ iuxta dicta concedant ex
similitudine rationis; neque enim in eo aliquod
videtur subesse periculum, cùm limitatio adeò
prouida sit adhibita. Id quod tunc tantùm admittendum, cum longè abest Confirmator, & ex
eo oriri aliqua non timentur incommoda: circa
quod Præsidentis poterit auctoritas interponi,
quia non videtur adhuc electio consummata,
dum eo vsque de illius dubitetur effectu, & ita
in actu ipso lectionis iubere poterit vt res in
eodem statu maneant, in quo erant ante illum.